Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rum vera moderatrix. Etiam alia inquisitio inde fluit, cujus utilitas complexu minor, sed rebus et operibus propior est. Ea est de separatione et alteratione, hoc est, quid per separationem fiat, et quid alia ratione. Familiaris enim est animo humano error, qui etiam a chemistarum philosophia magnum robur et incrementum accepit; ut ea separationi deputentur, quæ alio spectent. Exempli gratia; cum aqua in vaporem transit, facile quis opinetur partem aquæ subtiliorem emitti, crassiorem subsistere; ut in ligno videre est, ubi pars in flamma et fumo evolat, pars in cinere manet. Simile quiddam et in aqua fieri quis putet, licet non tam manifesto. Quamvis enim tota aqua quandoque ebullire et consumi videatur, tamen fæces quasdam ejus, tanquam cinerem, vasi adhærescere posse. Verum et ista ratio cogitationem fallit. Certissimum enim est, totum corpus aquæ in aërem posse mutari, et si quid vasi adhærescat, id non ex delectu et separatione partis crassioris, sed forte ut aliqua pars (licet pari omnino cum ea, quæ evolat, substantia) situ vas tetigerit, evenire; idque exemplo argenti vivi elucescit, quod totum fit volatile, et rursus totum absque diminutione vel tantilla consistit. Etiam in oleo lampadum, et sevo candelarum, totum a pingui fit volatile, nec aliqua fit incineratio; nam fuligo post flammam non ante flammam gignitur; et flammæ cadaver, non olei aut sevi sedimentum est. Atque hoc aditum quendam ad Democriti opinionem de diversitate seminum sive atomorum labefactandam præbet. Aditum, inquam, in natura; nam in opinione aditus ille est multo mollior et blandior, quod philosophia vulgaris materiam suam commentitiam ad omnes formas æquam et communem fingit.

III. De negligentia veterum in inquisitione de motu, et moventibus rerum principiis.

INQUISITIONEM de natura in motu contemplando et examinando maxime collocare, ejus est, qui opera spectet. Quieta autem rerum principia contemplari aut comminisci, eorum est, qui sermones serere, et disputationes alere velint. Quieta autem voco principia, quæ

docent ex quibus res conflentur et consistant, non autem qua vi et via coalescant. Neque enim ad agendum, et potestatem sive operationem humanam amplificandam sufficit, aut magnopere attinet, nosse ex quibus res constent, si modos et vias mutationum et transformationum ignores. Nam sumpto exemplo a mechanicis (a quarum phantasia celebres illæ de principiis rerum inquisitiones fluxisse videntur) an forte qui simplicia theriacam ingredientia novit, is pro certo theriacam componere potest? Aut qui sacchari, vitri, panni, materialia recte descripta apud se habet, num propterea artem, quæ ad eorum præparationem et effectionem pertinet, tenere videtur? Atque in hujusmodi tamen principiis mortuis investigandis et examinandis hominum speculationes præcipue occupatæ sunt; ac si quis cadaveris naturæ anatomiam inspicere, non naturæ vivæ facultates et virtutes inquirere, sibi proponat et destinet. De moventibus autem rerum principiis sermo fere in transitu habetur: ut omnem admirationem superet, si intueamur quam negligenter et dissolute res omnium maxima et utilissima inquiratur et tractetur. Etenim si cogitationem de iis, quæ dicuntur, paulisper suscipiamus; num stimulus materiæ per privationem? num efformatio materiæ ad ideam? num aggregatio particularum similium? num agitatio fortuita atomorum in vacuo? num lis et amicitia? num cœli etterræ impressiones reciproca? num elementorum commercium per qualitates symbolizantes? num influxus cœlestium? num sympathiæ et antipathiæ rerum? num occultæ et specificæ virtutes et proprietates? num fatum, fortuna, necessitas? num, inquam, hujusmodi generalia, quæ nil aliud sunt quam spectra, et simulacra in superficie rerum, veluti in aquis, natantia et ludentia, humanum genus beabunt? aut opes humanas efficient auctiores? Ista enim phantasiam implent, vel inflant potius, sed nil prorsus ad operum effectionem, corporum mutationem, aut motuum regimen faciunt. Atque rursus, de motu naturali et violento, de motu ex seipso et aliunde, de terminis motuum argutari et subtilitates captare; et hæc quoque nil admodum de corpore naturæ stringunt; sed potius in cortice describuntur. Itaque his missis, vel ad po

pulares sermones damnatis et relegatis, illi demum rerum appetitus et inclinationes investigandæ sunt, a quibus ista, quam videmus, tanta effectuum et mutationum varietas, in operibus et naturæ et artis conflatur, et emergit. Atque tentandum, ut naturæ, veluti Proteo, vincula injiciamus. Sunt enim genera motuum recte inventa et discreta, vera Protei vincula. Nam prout motuum, id est, incitationum et cohibitionum stimuli et nodi adhibentur, ad illud sequitur materiæ ipsius conversio et transformatio.

IV. De divisione vulgari motus, quod sit inutilis, et minus

acuta.

DIVISIO motus recepta in philosophia popularis videtur et absque fundamento, ut quæ rem per effectus tantum dividit; atque ad hoc, ut per causas sciamus, nihil conducit. Nam generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, latio ad locum, nil aliud quam opera et effectus motuum sunt; qui cum ad manifestam rerum mutationem pervenerunt, quæ populari notæ subjacet, tum demum hisce nominibus (pingui satis contemplatione) insigniuntur. Neque enim dubitamus, quin hoc sibi velint, cum corpora per motum (cujuscunque sit generis) eo usque processerint, ut formam novam teneant, vel veterem ponant (quod veluti periodus quædam est, et justi spatii confectio) id motum generationis et corruptionis nominari; sin autem, manente forma, quantitatem tantummodo et dimensionem novam adipiscantur, id motum augmentationis et diminutionis dici; sic, manente etiam mole et claustris, sive circumscriptione, tamen qualitate, actionibus et passionibus mutentur, id motum alterationis appellari; sin, manente utique et forma, et mole, et quantitate, locum et nil aliud mutent, id per motum lationis significari. Verum hæc omnia acutius et diligentius inspicienti, mensura motus sunt, et periodi, sive curricula quædam motuum et veluti pensa, non veræ differentiæ, cum quid factum sit designent; at rationem facti vix innuant. Itaque hujusmodi vocabula docendi gratia sunt necessaria, et dialecticis rationibus accommodata, naturalis autem scientiæ egentissima. Omnes enim isti motus compositi sunt, et decompositi, et multipliciter compositi; cum perite

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

contemplantibus ad simpliciora penetrandum sit. Nam principia, fontes, causæ, et formæ motuum, id est omnigenæ materiæ appetitus et passiones, philosophiæ debentur: ac deinceps motuum impressiones sive impulsiones; fræna et reluctationes; viæ et obstructiones; alternationes et mixturæ; circuitus et catenæ; denique universus motuum processus. Neque enim disputationes animosæ, aut sermones probabiles, aut contemplationes vagæ, aut denique placita speciosa, multum juvant. Sed id agendu mut, modis debitis, et ministerio naturæ convenienti, motum quemcumque in materia susceptibili excitare, cohibere, intendere, remittere, multiplicare, ac sopire et sistere possimus; atque inde corporum conservationes, mutationes, et transformationes præstare. Maxime autem ii motus sunt inquirendi, qui simplices, primitivi, et fundamentales sunt, ex quibus reliqui conflantur. Certissimum enim est, quanto simpliciores motus invenientur, tanto magis humanam potestatem amplificari, et a specialibus et præparatis materiis liberari, et in nova opera invalescere. Et certe quemadmodum verba sive vocabula omnium linguarum, immensa varietate, e paucis literis simplicibus componuntur; pari ratione universæ rerum actiones et virtutes a paucis motuum simplicium naturis et originibus constituuntur. Turpe autem fuerit hominibus, propriæ vocis tintinnabula tam accurate explorasse, ad naturæ autem vocem tam illiteratos esse, et more prisci seculi (antequam literæ inventæ essent) sonos tantum compositos, et voces dignoscere; elementa et literas non distinguere.

V. De quanto materiæ certo, et quod mutatio fiat absque interitu.

OMNIA mutari, et nil vere interire, ac summam materiæ prorsus eandem manere satis constat. Atque ut omnipotentia Dei opus erat, ut aliquid crearetur e nihilo, ita et similis omnipotentia requiritur, ut aliquid redigatur in nihilum. Id sive per destitutionem virtutis conservatricis, sive per actum dissolutionis fiat, nihil ad rem: tantum necesse est, ut decretum intercedat Creatoris. Hoc posito ne cogitatio abstrahatur, aut materia aliqua fictitia intelligatur, etiam illud significa

mus; eam a nobis introduci materiam, atque ea natura investitam, ut vere dici possit huic corpori plus materiæ adesse, illi autem (licet eandem mensuram expleant) minus. Exempli gratia, plumbo plus, aquæ minus, aëri multo minus; neque hoc solum indefinite et ratione incerta et surda, sed præcise; adeo ut calculos hæc res pati possit, veluti plus duplo, triplo, et similiter. Itaque si quis dicat, aërem ex aqua fieri posse, aut rursus aquam ex aëre, audiam; si vero dicat similem mensuram aquæ in similem mensuram aëris verti posse, non audiam; idem enim est, ac si dixisset, aliquod posse redigi in nihilum. Similiter e converso, si dicat datam mensuram aëris (exempli gratia vesicam contenti certi aëris plenam) in similem mensuram aquæ verti posse, idem est ac si dicat, aliquid fieri posse ex nihilo. Ex his itaque positis, tria præcepta sive consilia ad usum derivare jam visum est, ut homines peritius, et propter peritiam felicius, cum natura negotientur. Primum hujusmodi est, ut homines frequenter naturam de rationibus suis reddendis interpellent; hoc est, cum corpus aliquod, quod prius sensui manifestum erat, aufugisse et disparuisse videant, ut non prius rationes admittant, aut liquident, quam demonstratum eis fuerit, quo tandem corpus illud migraverit, et ad quæ receptum sit. Hoc, ut nunc sunt res, negligentissime fit, et contemplatio plerumque cum aspectu desinit; adeo ut flammæ, rei vulgatissimæ, receptum homines non norint, quandoquidem eam in corpus aëris mutari falsissimum sit. Secundum hujusmodi, ut cum homines considerent necessitatem naturæ prorsus adamantinam, quæ materiæ inest, ut se sustentet, nec in nihilum cedat, aut solvatur; illi rursus nullum genus vexationis et agitationis materiæ prætermittant, si ultimas ejus operationes et obstinationes detegere atque educere velint. Atque hoc consilium non admodum artificiosum certe videri possit; quis negat? Sed utile tamen quiddam videtur, neque nihil in eo est. Veruntamen, si placet, etiam nunc parum observationis huic rei adspergamus. Itaque sic habeto. Maximum certe homini, sive operanti, sive experienti, impedimentum occurrit, quod materiæ massam certam, absque diminutione aut accessione, servare, et premere, et subigere vix

1

« AnteriorContinuar »