Imágenes de páginas
PDF
EPUB

opiniones habeant, ne forte alicui in mentem venire possit, hoc, quod molimur, vastum quiddam esse, et supra humanas vires; cum contra plerumque fiat, ut quod magis utile magis finitum sit: hæc vero de natura inquisitio, vel singulis non sit pervia, conjunctis vero operis etiam expedita. Quod ut pateat magis, digestum tabularum addere visum est. Primæ tabulæ sunt de motu; secundæ, de calore et frigore; tertiæ, de radiis rerum et impressionibus ad distans; quartæ, de vegetatione et vitis; quintæ, de passionibus corporis animalis; sextæ, de sensu et objectis; septimæ, de affectibus animi; octavæ, de mente et ejus facultatibus. Atque hæ tabulæ ad naturæ separationem pertinent, et sunt ex parte formæ. Ad constructionem autem naturæ pertinent, et ex parte materiæ sunt tabulæ, quæ sequuntur; nonæ, de architectura mundi; decimæ, de relativis magnis, sive accidentibus essentiæ; undecimæ, de corporum consistentiis, sive inæqualitate partium; duodecimæ, de speciebus sive rerum fabricis et societatibus ordinariis; decimæ tertiæ, de relativis parvis, sive proprietatibus; ut universa inquisitio per tredecim tabulas absolvatur. Minores autem tabulas (quas specilla appellamus) ex occasione et usu præsenti conficimus. Neque enim in illis ipsis ullam, nisi per tabulas, et de scripto, inquisitionem recipimus. Restat pars altera mole minor, vi potior; ut postquam constructionem machinæ docuimus, etiam de usu machinæ lucem et consilia præbeamus.

COGITATIONES DE NATURA RERUM,

COGITATIO I. De sectione corporum, continuo, et vacuo. DOCTRINA Democriti de atomis aut vera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non facile enim est naturæ subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis invenitur, aut cogitatione complecti, aut verbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diversis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis sive fractionis termino ultimo, sive portione minima; aut pro corpore quod vacuo caret. Quod ad primam attinet, hæc duo posita tuto et certo statui possunt: alterum, inveniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea, quæ sub aspectum cadit, subtiliorem: alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo divisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis eas, quæ in corporibus fractis et discontinuatis inveniuntur, subtilitate longe vincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquæ, ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam visu distingui possit. Quæ certe dispertitio croci per aquam subtilitatem exquisitissimi pulveris superat. Quod manifestum fiet, si tantundem pulveris ligni Brasilii, vel balaustiorum, vel alicujus rei optime coloratæ (quæ tamen croci lentorem, ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum, non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro parvis illis corpusculis, quæ sub radiis solis conspiciuntur, accipere. Ea enim pulveris instar sunt, atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam vidit, aut videre possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquæ, colore; at parum zibethi coenaculum amplum, odore imbuere, et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores, luminis more, aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiæ diffundi; cum notare possit, odores etiam rebus solidis,

lignis, metallis, adhærescere, idque ad tempus non exiguum; posse etiam frictione,lavatione ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit, cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, hujusmodi dispertitio sive diffusio cohibeatur; ut in exemplis antedictis evidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod vacuum præsupponit, atomumque ex privatione vacui definit; bona et seria diligentia Heronis fuit, quæ vacuum coacervatum negavit, vacuum commistum asseruit. Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inveniri prorsus aut assignari spatium aliquod, quod corpore vacet; et multo magis, cum corpora gravia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et violare potius, quam divulsionem absolutam a corpore contiguo patiantur, videret; naturam a vacuo majoris notæ sive coacervato abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inæqualia interdum majora, interdum minora occupare et complere; non vidit quomodo hujusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit,nisi propter vacuum admistum, minus videlicet, corpore compresso, plus relaxato: necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri; aut eo, quem diximus, nempe quod vacuum pro ratione contractionis excludatur; aut quod aliud aliquod corpus prius intermixtum exprimatur; aut quod sit quædam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere videtur. Nam verum est, spongias, et hujusmodi porosa, expresso aëre, contrahi. De aëre ipso autem manifestum est per plurima experimenta, cum spatio notabili contrahi posse. Num ergo et ipsius aëris subtiliorem partem exprimi putandum est? et deinceps hujusmodi partis aliam, et sic in infinitum? Nam adversissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo majorem contractionem sustineant, cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris

fieret. Atque de illo altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positivum enim quiddam videtur esse, et ratione surda, et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui vacuum supponit. Quod si illud quis objiciat, durum videri et fere incredibile, ut vacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur; is si exempla, quæ modo adduximus, aquæ croco, vel aeris odoribus infecti, animo sedatiore consideret, facile perspiciet, nullam partem posse assignari aquæ, ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquæ antequam miscerentur, corpus aquæ corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diversis corporibus invenitur, multo magis in corpore et vacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio illa Democriti philosophi clarissimi inferior fuit: quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe vacuum coacervatum non reperit, ideo illud simpliciter negavit. Nil enim impedit, quominus in regionibus ætheris, ubi proculdubio majores sunt corporum expansiones, etiam vacuum coacervatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturæ subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex æquo supputationi submitti, Tam facile enim quis mille annos dixerit, aut cogitaret, quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, hæc potius speculationis curiosæ esse, quam ad opera et usum referri; videre enim est omnes fere philosophos et alios, qui in experientia et rebus particularibus sedulo versati sunt, et naturam ad vivum dissecuerunt, in hujusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et verior, ob quam philosophia, quam habemus, effectuum sit sterilis, nisi quod verborum et notionum vulgarium subtilitates captavit; naturæ subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit.

II. De æqualitate ac inæqualitate atomorum sive seminum. PYTHAGORE inventa et placita talia ex majore parte fuere, quæ ad ordinem potius quendam religiosorum fundandum, quam ad scholam in philosophia aperiendam, accommodata essent; quod et eventus comprobavit. Ea enim disciplina plus in hæresi Manicheorum, et superstitione Mahumeti, quam apud philosophos, valuit et floruit. Opinio tamen ejus, mundum ex numeris constare, eo sensu accipi potest, ut ad naturæ principia penetret. Duplex enim est, atque adeo esse potest, opinio de atomis sive rerum seminibus; una Democriti, quæ atomis inæqualitatem et figuram, et per figuram situm attribuit; altera fortasse Pythagoræ, quæ eas omnino pares et similes esse asseruit. Qui enim æqualitatem atomis assignat, is omnia in numeris necessario ponit; qui autem reliqua attributa admittit, is naturas primitivas atomorum singularium præter numeros sive rationes coitionum adhibet. Activa autem quæstio, quæ huic speculativæ respondet, eamque determinare potest, ea est, quam etiam Democritus adducit; utrum omnia ex omnibus fieri possint. Quod cum illa a ratione alienum putasset, atomorum diversitatem tenuit. Nobis vero ea quæstio non bene instituta, nec quæstionem priorem premere videtur, si de transmutatione immediata corporum intelligatur. Verum utrum etiam per debitos circuitus et mutationes medias universa non transeant, ea demum quæstio legitima est. Dubium enim non est, semina rerum, licet sint paria, postquam se in certas turmas et nodos conjecerint, corporum dissimilium naturam omnino induere, donec eædem turmæ aut nodi dissolvantur; adeo ut compositorum natura et affectus transmutationi immediatæ non minori impedimento ac obici, quam simplicium, esse possit. Verum Democritus in corporum principiis investigandis acutus; in motuum autem principiis examinandis sibi impar et imperitus deprehenditur; quod etiam commune vitium omnium philosophorum fuit. Atque hujus, de qua loquimur, inquisitionis de prima conditione seminum sive atomorum, utilitas, nescimus, an non sit omnino maxima; ut quæ sit actus et potentiæ suprema regula, et spei et ope

« AnteriorContinuar »