et ordinatio versetur in triplici genere præceptorum; videlicet, de fine, de materia, ac de modo conficiendæ Cap. VI. Quod quæstiones philosophicæ circa cœlestia, etiam quæ præter opinionem sunt, et quodammodo dura, recipi debeant: proponuntur vero quinque quæstiones circa systema ipsum; videlicet, an sit sys- Cap. VII. Sequuntur quæstiones de substantia cæles- tium; qualis, videlicet, sit substantia cœlestium in ge- nere comparata ad corpora sublunaria? et qualis sub- stantia etheris interstellaris comparata ad corpus stella? et qualis sit substantia astrorum ipsorum com- parata ad invicem, et comparata ad ignem nostrum, et in natura propria? et qualis sit substantia galaxiæ, et macularum nigrarum in hemisphærio antarctico? Temporis partus masculus, sive Instauratio magna Aphorismi et consilia de auxiliis mentis et accensione DENSI ET RARI; NECNON COITIONIS ET EXPANSIONIS MATERIÆ PER SPATIA. ADITUS. NIL mirum, si natura philosophiæ et scientiis debitrix sit, cum ad reddendas rationes nunquam adhuc sit interpellata. Neque enim de quanto materiæ, et quomodo illud per corpora sit distributum (in aliis copiose, in aliis parce) instituta est inquisitio diligens et dispensatoria, secundum veros aut proximos veris calculos. Illud recte receptum est, Nil deperdi aut addi summæ universali: etiam tractatus est a nonnullis ille locus, Quomodo corpora laxari possint et contrahi, absque vacuo intermisto, secundum plus et minus. Densi autem et rari naturas alius ad copiam et paucitatem materiæ retulit, alius hoc ipsum elusit; plerique auctorem suum secuti, rem totam per frigidam illam distinctionem actus et potentiæ discutiunt et componunt. Etiam qui illa materiæ rationibus attribuunt (quæ vera est sententia neque materiam primam quanto plane spoliatam, licet ad alias formas æquam, volunt; tamen in hoc ipso inquisitionem terminant, ulterius nihil quærunt, neque quid inde sequatur perspiciunt; remque, quæ ad infinita spectat, et naturalis philosophiæ veluti basis est, aut non attingunt, aut non urgent. Primo igitur, quod bene positum est,no. movendum: non scilicet fieri in aliqua transmutatione corporum transactionem aut a nihilo, aut ad nihilum; sed opera esse ejusdem omnipotentiæ, creare ex nihilo, et redigere in nihilum: ex cursu naturæ vero hoc nunquam fieri. Itaque summa materiæ totalis semper constat; nil addi tur, nil minuitur: at istam summam inter corpora per portiones dividi, nemini dubium esse possit. Neque enim quisquam subtilitatibus abstractis tam dementatus esse queat, ut existimet tantum materiæ inesse dolio aquæ, quantum decem doliis aqua; neque similiter dolio aëris, quantum decem doliis aëris. At in corpore eodem non dubitatur, quin copia materiæ multiplicetur pro mensura corporis: in corporibus diversis ambigitur. Quod si demonstretur, unum dolium aquæ in aërem versum, decem dare dolia aëris (istam enim computationem propter opinionem receptam sumimus, licet centupla verior sit) bene habet: etenim jam non amplius sunt diversa corpora, aqua et aër, sed idem corpus aëris in decem doliis. At unum dolium aëris (ut modo concessum est) decima tantum pars est decem doliorum. Itaque resisti jam non potest, quin in uno dolio aquæ decuplo plus sit materiæ, quam in uno dolio aëris. Itaque, si quis asserat dolium aquæ totum in dolium aëris unicum verti posse, idem prorsus est ac si asserat aliquid posse redigi ad nihilum. Etenim una decima aquæ ad hoc sufficiet, reliquæ novem partes necesse est ut annihilentur. Contra, si quis asserat dolium aëris in dolium aquæ verti posse, idem est ac si asserat aliquid posse creari ex nihilo. Etenim dolium aëris, nisi ad decimam partem dolii aquæ attinget, reliquæ novem partes necesse est ut fiant ex nihilo. Illud interim plane confitemur de rationibus, et calculis, et quota parte quanti materiæ, quæ diversis corporibus subest, et qua industria et sagacitate de illis informatio vera capi possit, arduam inquisitionem esse ; quam tamen ingens et latissime fusa utilitas compenset. Nam et densitates et raritates corporum nosse, et multo magis condensationes et rarefactiones procurare et efficere, maxime interest et contemplativæ et practice. Cum igitur sit res (si qua alia) plane fundamentalis et catholica, accincti debemus ad eam accedere; quandoquidem omnis philosophia absque ea penitus discincta et dissoluta sit. |