Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deserendum. Hoc enim solo et unico modo fundamenta philosophiæ veræ et activæ stabiliri possunt; et simul perspicient homines, tanquam ex profundo somno excitati, quid inter ingenii placita et commenta ac veram et activam philosophiam intersit, et quid demum sit de natura naturam ipsam consulere.

Primo igitur de hujusmodi historia conficienda præcepta dabimus in genere; deinde particularem ejus figuram hominibus sub oculos ponemus, inserentes interdum non minus ad quid inquisitio aptanda et referenda sit quam quid quæri debeat; scilicet, ut scopus rei bene intellectus et prævisus etiam alia hominibus in mentem redigat quæ a nobis fortasse prætermissa erunt. Historiam autem istam Historiam Primam sive Historiam Matrem appellare consuevi

mus.

APHORISMI

DE CONFICIENDA HISTORIA PRIMA.

APHORISMUS

I.

NATURA in triplici statu ponitur et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est et cursu suo ordinario se explicat, aut a pravitatibus et insolentiis materiæ atque ab impedimentorum violentia de statu suo detruditur, aut ab arte et ministerio humano constringitur et fingitur. Atque primus ille status ad species rerum refertur, secundus ad monstra, tertius ad artificialia. Etenim in artificialibus natura jugum recipit ab imperio hominis; nunquam enim illa facta fuissent absque homine. At per operam et ministerium hominis conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera sive theatrum alterum. Triplex itaque est historia naturalis. Tractat enim aut naturæ Libertatem aut Errores aut Vincula; ut non male eam partiri possimus in historiam Generationum, Prætergenerationum, et Artium; quarum postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consuevimus. Neque tamen id præcipimus ut hæc tria separatim tractentur. Quidni enim possint historiæ monstrorum in singulis speciebus cum historia ipsarum specierum conjungi? Etiam artificialia quandoque cum

speciebus recte conjunguntur, quandoque melius separantur. Quamobrem e re nata de his consilium capere optimum est. Methodus enim iterationes et prolixitatem gignit, æque ubi nimia est ac ubi nulla.

II.

Historia naturalis, ut subjecto (quemadmodum diximus) triplex, ita usu 'duplex est. Adhibetur enim aut propter rerum ipsarum cognitionem quæ historiæ mandantur, aut tanquam materia prima philosophiæ atque veræ inductionis supellex sive sylva. Atque posterius hoc nunc agitur; nunc, inquam, neque unquam antehac. Neque enim Aristoteles aut Theophrastus aut Dioscorides aut Caius Plinius, multo minus moderni, hunc finem (de quo loquimur) historiæ naturalis unquam sibi proposuerunt. Atque in hoc plurimum est, ut qui partes scribendi historiam naturalem sibi posthac sumpserint hoc perpetuo cogitent atque animo agitent, se non lectoris delectationi, non utilitati ipsi quæ ex narrationibus in præsens capi possit, debere inservire ; sed conquirere et comparare rerum copiam et varietatem quæ veris axiomatibus conficiendis sufficiat. Hoc enim si cogitent, modum hujusmodi historiæ ipsi sibi præscribent. Finis enim regit modum.

III.

Quo autem majoris est hæc res operæ et laboris, eo illam minus onerari superfluis consentaneum est. Tria itaque sunt de quibus homines sunt plane admonendi ut in illis parce admodum operam suam collocent, tanquam iis quæ massam operis in immensum augeant, virtutem parum aut nihil promoveant.

Primo igitur facessant antiquitates et citationes aut

suffragia authorum; etiam lites et controversiæ et opiniones discrepantes; omnia denique philologica. Neque enim citetur author nisi in re dubiæ fidei, neque interponatur controversia nisi in re magni momenti. Quæ vero ad ornamenta orationis et similitudines et eloquentiæ thesaurum et hujusmodi inania spectant, omnino abjiciantur. Etiam quæ recipiuntur omnia et ipsa proponantur breviter et strictim, ut nihil minus sint quam verba. Nemo enim qui materialia ad ædificia vel naves vel hujusmodi aliquas structuras colligit et reponit, ea (officinarum more) belle collocat et ostentat ut placeant, sed in hoc tantum sedulus est ut proba et bona sint, et ut in respositorio spatium minimum occupent. Atque ita prorsus faciendum est.

Secundo, non multum ad rem facit luxuria illa historiarum naturalium in descriptionibus et picturis specierum numerosis, atque earundem varietate curiosa. Hujusmodi enim pusilla varietates nihil aliud sunt quam lusus quidam naturæ et lascivia, et prope ad individuorum naturam accedunt; atque habent peragrationem quandam in rebus ipsis amoenam et jucundam, informationem vero ad scientias tenuem et fere super

vacuam.

Tertio, missæ plane faciendæ sunt omnes narrationes superstitiosa (non dico prodigiosæ, ubi memoria earum reperietur fida et probabilis, sed superstitiosa), et experimenta magiæ ceremonialis. Nolumus enim philosophiæ infantiam, cui historia naturalis primam præbet mammam, fabulis anilibus assuescere. Erit fortasse tempus (postquam in inquisitionem naturæ paulo altius penetratum sit) hujusmodi res leviter percurrendi, ut si quid in illis fæcibus hæreat virtutis naturalis ea extrahi et in usum condi possit. Interim seponendæ sunt.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »