Imágenes de páginas
PDF
EPUB

. ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors, nou est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas, qui in certamine illam vincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parvi facit; honor ambit; metus ignominiæ eligit; moror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus, quod postquam Otho imperator se ipsum interfecisset, ipsa misericordia (quæ affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum, ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium, et satietatem: Cogita quam diu eadem feceris; mori velle non tantum fortis, aut miser, sed etiam fastidiosus potest. Nec minus observatu diguum est, quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat; eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad extremum momentum. Mortuus est Augustus Cæsar voce certe urbana: Livia, conjugii nostri memor vive, et vale. Tiberius inter dissimulandum; ita enim de illo Tacitus, Jam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate; exonerans enim se super sella: Ut puto, Deus fio. Galba cum gnoma: Feri, si ex re sit populi Romani: protendens simul collum. Septimius Severus, inter expedienda negotia: Adeste, si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operæ in solatia mortis: etenim grandi suo contra eam apparatu effecerunt, ut terribilior videretur. Rectius ille, qui finem vitæ extremum inter munera ponit naturæ. Æque enim est naturale hominibus mori, ac nasci ; atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc, quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium, ita se habet, ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit. Itaque mens, in aliquod bonum fixa et intenta, a doloribus mortis se subducit. Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, Nunc dimittis; cum quis fines suos, et exspectationes honestas assecutus fuerit. Hoc item iu se habet mors, ut bonæ famæ januam aperiat, et livorem exstinguat:

Exstinctus amabitur idem.

III. DE UNITATE ECCLESIÆ.

CUM religio sit præcipuum humanæ societatis vinculum, par est, ut et ipsa debitis veræ unitatis et charitatis vinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant ethnicis incognita. Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus, et cultu Deorum externo, quam in constanti aliqua confessione, et fide. Facile enim est conjicere, cujus modi fuerit illorum fides, cum præcipui ecclesiæ ipsorum doctores et patres fuerint poëtæ. Inter attributa autem veri Dei ponitur, quod sit Deus zelotypus: itaque cultus ejus non fert mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quædam de unitate in ecclesia dicemus. Scilicet, qui sint ejus fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur.

Unitatis fructus præcipui (præterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos, qui extra ecclesiam sunt; alter eos, qui intra. Quod ad priorem attinet, certum est, longe maxima in ecclesia scandala esse hæreses, et schismata; ut quæ etiam corruptelas morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio continuitatis, genere pejora sunt, quam humores putridi; similis est corporis spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur, quod æque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut jam receptos expellat, ac unitatis violatio. Itaque temporibus, quibus illud increbrescit, ut alii dicant, Ecce in deserto: alii, Ecce in penetralibus; hoc est, dum quidam Christum quærunt in hæreticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiæ externa; opus est prorsus, ut illa vox aures hominum quasi perpetuo feriat: Nolite exire. Doctor ille gentium, cujus vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit, ut eorum, qui extra ecclesiam fuerant, curam gereret, inquit, Si ingrediatur cætus vestros infidelis quispiam, aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire prædicabit? Neque sane multo melius se habet, cum athei, et homines profani, tantas, in religione, lites,

et opinionum dimicationes, intueantur. Siquidem hæc res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Levius quiddam videatur, quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei egregie depingit. Insignis quidam jocandi artifex, in catalogo librorum bibliothecæ cujusdam fabulosæ, inter cæteros, cum hac inscriptione, librum ponit: Saltationes florales, et gesticulationes hæreticorum. Nemo enim est ex iis, qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum, et gestus deformitatem, exhibeat: unde fieri non potest, quin homines carnales, et politici degeneres, subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos, qui intra sunt, redundat, is, uno verbo, pax est, quæ innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem accendit; quin et externa ecclesiæ pax in pacem internam conscientiæ sensim distillat; laboresque scribentium, et legentium controversias, vertit in tractatus pietatis et mortificationis.

se

Quantum ad terminos et limites unitatis, vera proculdubio et justa eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacificationis mentio est odiosa : Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectæ et partes, Contra, quidam, tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant, capita religionis nexu commodo colligare posse, per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas; ac si pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque excessus vitandus; quod fiet, si fœdus inter Christianos, ab ipso Servatore nostro descriptum, in clausulis illis, quæ primo intuitu inter se opponi videntur, perspicuam et planam interpretationem sortiatur. Qui non nobiscum est, contra nos est; et rursus, Qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis, plane essentialia et fundamentalia, rite discernantur et distinguantur a capitibus, quæ non sunt ex fide, sed ex opinione

probabili, et intentione sancta, propter ordinem, et ecclesiæ politiam, sancitæ. Hoc vero plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat: verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, majore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii nonnihil impertiri visum est, pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent, per duo controversiarum genera. Primum est, cum controversiæ materia levior est, nec tanta contentione, quanta circa eam excitatur, digna; contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et eleganter notatum est ab uno ex patribus: Tunica Christi inconsultilis fuit, at vestis ecclesiæ versicolor, Unde præcipit: In veste varietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas, et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiæ pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem ac obscuritatem redacta est: adeo ut ingeniosa quædam res esse videatur potius, quam solida. Videmus quandoque fieri, ut quis doctus, et intelligens, homines imperitos, de aliqua quæstione inter se litigantes, audiat; atque perspicue advertat, eos idem re ipsa sentire, et in unum convenire, quibus tameu ipsis nunquam fuisset aliquis dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eveniat in exigua illa judicii disparitate, quæ inter homines esse potest; annon credere par est, Deum in cœlis, qui corda scrutaturet novit, satis perspicere, nos homines fragiles, in aliquibus, de quibus controversiam movemus, idem revera sentire, et in ambobus benigne complacere? Hujusmodi controversiarum natura, et character, optime a D. Paulo exprimitur, in monito illo ac præcepto, quod circa illud adhibet: Devita profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientia. Creant sibi homines opposi tiones, quæ revera nullæ sunt, easque in nova vocabula effingunt, et cudunt; quæ tam fixa sunt et invariabilia, ut ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum, itą unitatis, species duæ ; quæ adulterinæ censeri possunt. Altera, cum pax ignorantiæ tantum implicitæ innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit.

Altera, quæ consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis, in capitibus nimirum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis, quam in somnis vidit Nebuchadnezzar; adhærere sane possunt, incorporari non possunt.

Jam quatenus ad modos, per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus, ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant, et demoliantur. Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe, et temporalis. Uterque autem habet locum suum, et suo perfungitur munere, in religione Christiana propugnanda et prote

da. Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis, aut illi similis; hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus; exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiæ, aut machinationis adversus statum civilem: nedum ut foveantur seditiones, animentur conjurationes, et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia; quæ omnia manifesto tendunt ad majestatem imperii minuendam, et auctoritatem magistratuum labefactandam; cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim nihil aliud est, quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere; et in tantum homines ut Christianos intueri, ut interim obliti videamur, quod sint homines. Lucretius poëta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem, filiam propriam immolantem, exclamat: Tantum religio potuit suadere malorum.

Quid tandem dixisset, si ei laniena Parisiensis, aut conjuratio pulveraria in Anglia, innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus, et atheus, quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis, non temere, sed magno cum judicio, in casu religionis stringendus est; ita monstri simile est, cum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc anabaptistæ, et hujusmodi furiæ. Certe insignis fuit illa blasphetnia, cum diceret diabolus, Ascendam, et ero similis Altissimo; sed adhuc major blasphemia fuerit, si quis Deum introducat dicentem: "Descendam, et ero similis principi tenebrarum."

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »