Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Astutiæ species satis vafra est, ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quæ alium arripere, et iis uti, quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat. Noveram duos pro officio secretarii, tempore reginæ Elizabethæ, competitores; qui tamen se invicem amice tractabant; quique de negotio ipso competitionis suæ sæpius conferebant. Atque alter ipsorum dicebat: Fieri secretarium in declinatione monarchia rem esse haud parvi periculi; seque illud genus honoris minime ambire; alter statim verba illa, callide prolata, bona fide arripuit; et cum amicis suis nonnullis libere sermones conseruit, dicens, se in declinatione monarchiæ muneris secretarii ambitiosum esse non debere. Prior ille occasione usus est, eaque verba ut ad reginæ aures pervenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curavit: quæ, indignata circa illa verba, in declinatione monarchiæ, cum ipsa se vigentem reputaret, posterioris illius competitionem nunquam postea admisit.

Est astutiæ quoddam genus, quod Anglico proverbio, Felem in aheno vertere, satis absurde dicitur; cum ea verba, quæ quis apud alium profert, imputat colloquenti, tanquam ab ipso prolata. Et, ut verum dicamus, cum talia aliqua verba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et verificare, ab utro primum inceperint.

Est artificium in usu, ut quis in alios spicula quædam oblique torqueat, justificando se ipsum per negativas; utpote dicendo: Hoc ego non facio: ut Tigillinus fecit, Burrhum sugillando: Se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris, simpliciter spectare.

Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas, ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possint; unde, et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam majore cum voluptate spargi efficiunt.

Bonum est astutiæ genus, ut quis responsum, quod obtinere cupit, conceptis verbis proponat. Etenim alteram partem minus hærere facit.

Mirum est cernere, quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illud, quod proferre cupiunt, et quanto

circuitu uti sustineant; et quot alia attingere, ut quo volunt perveniant. Res certe hæc, magnæ patientiæ, sed multi usus.

Improvisa et audax quæstio aliquando hominem deprehendit, et detegit. Simile quiddam evenit cuidam, qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans, fuit ab alio, per nomen suum verum, a tergo compellatus; ad quod statim retrospexit. Verum merces hæ pusillæ, et astutiæ minores, sunt infinitæ. Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum; quoniam nihil rebus obest magis, quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.

Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt; ut reperiuntur ædes nonnullæ, quæ gradus nactæ sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore. Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire; ad rem vero examinandam et disceptandam, nullo modo sufficere. Attamen, sæpenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur; veluti ingenia, quæ ad decernendum potius quam disputandum, sint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis, quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis; sed Salomon ait, Prudens advertit ad gressus suos; stultus divertit ad dolos.

XXIII. DE PRUDENTIA QUE SIBI SAPIT.

FORMICA animalculum sibi sapiens, sed in horto nocivum. Et sane fit, ut qui sui nimium amantes sint, reipublicæ noceant. Partire itaque moderate inter amorem tui ipsius, et amorem reipublicæ : atque ita tibi sis proximus, ut in alios non sis injurius, præsertim in regem tuum, aut patriam. Centrum plane ignobile est actionum hominis cujuspiam, commodum proprium. Recte terrestrem naturam sapit. Terra enim suo stat fixa centro; ubi quæ affinia cœlestibus sunt omnia, moventur super centrum alterius, cui benefaciunt. Ad se omnia referre, tolerabilius est in viris principibus ;

quia ipsi intra personam suam non consistunt; sed publico periculo et fortuna degunt. Verum in servo principis, aut cive reipublicæ, res est perniciosissima. Etenim negotia publica universa, quæ ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectuntur; quos necesse est eccentricos sæpe esse ad fines domini sive status sui. Eligant itaque principes, et status, ministros et servos, qui hac nota non maculantur; nisi velint res suas accessorii tantum loco esse. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est; quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum esset, si bonum servi præferatur bono domini; sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servi, antefertur magno bono domini. Veruntamen id sæpius factum est per officiarios pravos; veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos: qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitas domini sui, in rebus gravioribus et magni momenti. Et plerunque commodum, quod ejusmodi servi ad se attrahunt, est pro modulo fortunæ propriæ; at detrimentum, quocum permutent commodum illud, est pro modulo fortunæ domini sui. Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo majore, quam ad assanda ova sua. Veruntamen hujusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia pollent; quia illis jucunda procurant, sibi utilia: atque utriusvis rei causa fortunam domini sui prodent

Prudentia, quæ sibi uni sapit, in plurimis ejus ramis res sane depravata. Assimilanda sapientiæ sòricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam: sapientiæ vulpis, quæ taxonem e domo expellit, quam sibi defodit, non illi: sapientiæ crocodili, qui lacrymas emittit cum devorare cupit. Verum illud imprimis observationem meretur; quod hujusmodi homines, qui (ut Cicero loquitur de Pompeio) sui sunt amantes sine rivali, sæpenumero infortunati sint: cumque sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiæ fortunæ, cujus alas sperabant se pulchra illa sapientia sua præscidisse.

[blocks in formation]

XXIV. DE INNOVATIONIBUS.

SICUT partus recens editi informes sunt; sic videre est in novis institutis ; quæ sunt partus temporis. Veruntamen, ut quid in familiam suam honores primi introducunt, posteris suis plerunque dignitate prælucent; ita rerum exemplaria et primordia (quando feliciter jacta sunt) imitationem ætatis sequentis, ut plurimum, superant. Malum enim, in natura humana, naturali motu fertur; qui processu invalescit; at bonum, ut fieri amat in violentis motibus, in primo impetu fortissimum. Certe omnis medicina innovatio est: et qui nova remedia accipere nolit, nova mala exspectet. Novator enim maximus omnium tempus. Quod si tempus, decursu solo, res in pejus ferat; prudentia vero et industria eas in melius restituere non contendat, quis tandem erit finis mali? Hoc concedi prorsus debet; quod consuetudine firmatum est, etsi minus sit bonum, aptum esse tamen temporibus; quæque uno quasi alveo fluxerunt, fœdere quodam conjuncta esse; ubi contra nova veteribus non usquequaque tam concinne cohæreant: etsi enim utilitate juvent, novitate tamen et inconformitate turbant. Sunt certe novitates, tanquam advenæ aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur. Recte quidem hæc omnia, si tempus quiesceret; hoc tamen indefesse in orbem agitatur. Inde fit, ut importuna et morosa moris retentio, res turbulenta sit, æque ac novitas ; et qui vetera superstitiose nimis reverentur, cedant in præsentis seculi ludibrium. Prudenter igitur facient homines, si, in innovationibus suis, a tempore exemplum petant: tempus enim innovat vel maxime, sed tacite, pedetentim, ac sine sensu. Illud enim pro certo habeas; quod novum est, præter spem et exspectationen accedere; et huic adjicere aliquid, illi eripere: at cui incremento est novitas, ille fortunæ gratias habet, et tempori; cui vero nocumento, is novitatis auctorem injuriarum postulat. Expedit præterea experimentis novis in corporibus politicis medendis non uti, nisi ur

gens incumbat necessitas, aut evidens se ostendat utilitas: et sedulo cavere, ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem prætexat. Quinetiam omnis novitas, quam rejicere fortasse non datur, pro suspecta tamen haberi debet. Denique, ex Scripturæ monito, Stemus super vias antiquas, atque circumspiciamus, quæ sit via bona, et recta, et ambulemus in ea.

XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS.

CELERITAS nimia, et affectata, negotia ut plurimum perdit. Similis est illi rei, quam medici prædigestionem, sive præproperam digestionem, vocant: quæ corpus implere solet humoribus crudis, et secretis seminibus morborum. Itaque negotiorum expeditionem ne metiaris per tempora consulendi, sed per negotii ipsius progressum. Et quemadmodum in cursu minime in passus granditate, aut pedum elevatione altiore, celeritas consistit, sed in motu eorundem humiliore, et æquabili; ita in negotiis, mordicus rei inhærere, neque partem negotii nimiam pro una vice avide amplecti, celeritatem in conficiendo procurat. Curæ est nonnullis illud tantum, ut brevi tempore multum confecisse videantur; aut ut periodos aliquas negotiorum falsas confingant, quo acres in negotiis existimentur: verum aliud est, tempori parcere, negotium contrahendo, aliud intercidendo: negotia autem in eum modum tractata, crebris nimirum congressibus, plerunque sursum deorsum feruntur, magna inconstantia. Novimus virum prudentem, cui semper in ore erat, cum festinationem nimiam videret, Manete paulisper, ut expediamus celerius.

Ex altera parte, vera celeritas in expediendis negotiis res est pretiosa. Tempus siquidem negotiorum, sicuti pecunia mercium, est mensura. Emitur igitur negotium magno, ubi nimia est protractio. Spartani, et Hispani, tarditatis notati sunt: Mi venga la muerte de Spagna: Veniet mors mea ab Hispania; tum, scio, cunctanter veniet.

« AnteriorContinuar »