Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DE HÆRESIBUS.

Erratis, nescientes Scripturas, neque potestatem Dei.

CANON iste mater omnium canonum adversus hæreses. Duplex erroris causa, ignoratio voluntatis Dei, et ignoratio vel levior contemplatio potestatis Dei. Voluntas Dei revelatur magis per Scripturas, Scrutamini; potestas magis per creaturas, Contemplamini. Ita asserenda plenitudo potestatis Dei, ne maculemus voluntatem. Ita asserenda bonitas voluntatis, ne minuamus potestatem. Itaque religio vera sita est in mediocritate inter superstitionem cum hæresibus superstitiosis ex una parte, et atheismum cum hæresibus prophanis ex altera. Superstitio repudiata luce Scripturarum, seque dedens traditionibus pravis vel apocryphis, et novis revelationibus, vel falsis interpretationibus Scripturarum, multa de voluntate Dei fingit et somniat, a Scripturis devia et aliena. Atheismus autem et theomachia contra potestatem Dei insurgit et tumultuatur, verbo Dei non credens, quod voluntatem ejus, revelat, ob incredulitatem potestatis ejus, cui omnia sunt possibilia. Hæreses autem, quæ ex isto fonte emanant, graviores videntur cæteris. Nam et in politiis atrocius est potestatem et majestatem minuere, quam famam principis notare. Hæresium autem, quæ potestatem Dei minuunt, præter atheismum purum tres sunt gradus, habentque unum et idem mysterium (nam omnis antichristianismus operatur in mysterio, id est, sub imagine boni) hoc ipsum, ut voluntatem Dei ab omni aspersione malitiæ liberent. Primus gradus est eorum, qui duo principia constituunt paria, ac inter se pugnantia et contraria, unum boni, alterum mali. Secundus gradus est eorum, quibus nimium læsa videtur majestas Dei in constituendo adversus eum principio affirmativo et activo: quare exturbata tali audacia, nihilominus inducunt contra Deum principium negativum et privativum. Nam volunt esse opus ipsius materiæ et creaturæ internum et nativum et substantivum, ut ex se vergat et relabatur

ad confusionem et ad nihilum; nescientes ejusdem esse omnipotentiæ ex aliquo nihil facere, cujus ex nihilo aliquid. Tertius gradus est eorum, qui arctant et restringunt opinionem priorem tantum ad actiones humanas, quæ participant ex peccato, quas volunt substantive, absque nexu aliquo causarum, ex interna voluntate et arbitrio humano pendere, statuuntque latiores terminos scientiæ Dei quam potestatis, vel potius ejus partis potestatis Dei (nam et ipsa scientia potestas est) qua scit, quam ejus qua movet et agit: ut præsciat quædam otiose, quæ non prædestinet et præordinet. Et non absimile est figmento, quod Epicurus introduxit in Democritismum, ut fatum tolleret, et fortunæ locum daret, declinationem videlicet atomi, quod semper a prudentioribus inanissimum commentum habitum est. Sed quidquid a Deo non pendet, ut auctore et principio, per nexus et gradus subordinatos, id loco Dei erit, et novum principium, et deaster quidam. Quare merito illa opinio respuitur, ut læsio et diminutio majestatis et potestatis Dei. Et tamen admodum recte dicitur, quod Deus non sit auctor mali, non quia non auctor, sed quia non mali.

DE ECCLESIA ET SCRIPTuris.

Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione
linguarum.

CONTRADICTIONES linguarum ubique occurrunt extra tabernaculum Dei. Quare quocunque te verteris, exitum controversiarum non reperies nisi huc te receperis. Dices, verum est, nempe in unitatem ecclesiæ. Sed adverte. Erat in tabernaculo arca, et in arca testimonium vel tabulæ legis. Quid mihi narras corticem tabernaculi, sine nucleo testimonii? Tabernaculum ad custodiendum et tradendum testimonium erat ordinatum. Eodem modo et ecclesiæ custodia et traditio per manus Scripturarum demandata est, sed anima tabernaculi est testimonium.

EPISTOLÆ.

I. Epistola ad FULGENTIUM.

Reverendissime P. Fulgenti,

FATEOR me literarum tibi debitorem esse: suberat excusatio justa nimis; implicatus enim fueram gravissimo morbo, a quo necdum liberatus sum. Volo reverentiæ tuæ nota esse consilia mea de scriptis meis, quæ meditor et molior: non perficiendi spe, sed desiderio experiundi; et quia posteritati (secula enim ista requirunt) inservio. Optimum autem putavi ea omnia, in Latinam linguam traducta, in tomos dividere. Primus tomus constat ex libris De augmentis scientiarum: qui tamen, ut nosti, jam perfectus et editus est, et partitiones scientiarum complectitur; quæ est Instaurationis meæ pars prima. Debuerat sequi Novum Organum; interposui tamen scripta mea moralia et politica, quia magis erant in promptu. Hæc sunt: primo, Historia regni Henrici septimi regis Anglia; deinde sequetur libellus ille, quem vestra lingua Saggi morali appellastis. Verum illi libro nomen gravius impono, scilicet ut inscribatur, Sermones fideles, sive Interiora rerum. Erunt autem sermones isti, et numero aucti, et tractatu multum amplificati. Item continebit tomus iste libellum De sapientia veterum: atque hic tomus (ut diximus) interjectus est, et non ex ordine Instaurationis. Tum demum sequetur Organum Novum; cui secunda pars adhuc adjicienda est, quam tamen animo jam complexus et metitus sum. Atque hoc modo secunda pars Instaurationis absolvetur. Quod ad tertiam partem Instaurationis attinet, historiam scilicet naturalem, opus illud est plane regium aut papale, aut alicujus collegii aut ordinis; neque privata industria pro merito perfici potest. At portiones illæ, quas jam in lucem edidi,

De Ventis, De vita et morte, non sunt historia pura propter axiomata et observationes majores interpositas, sed genus scripti commistum ex historia naturali et machina intellectus rudi et imperfecta; quæ est Instaurationis pars quarta. Itaque succedet illa ipsa quarta pars, et multa exempla machinæ continebit magis exacta, et ad inductivas regulas magis applicata. Quinto sequetur iste liber, quem Prodromum philosophiæ secundæ inscripsimus; qui inventa nostra circa nova axiomata ab experimentis ipsis excitata continebit; ut tanquam columnæ jacentes sustollantur: quem posuimus Instaurationis partem quintam. Postremo superest philosophia ipsa secunda, quæ est Instaurationis pars sexta; de qua spem omnino abjecimus: sed a seculis et posteritate fortasse pullulabit. Attamen, in prodromis (iis dico tantum, quæ ad universalia naturæ fere pertingunt) non levia jacta erunt hujus rei fundamenta. Conamur (ut vides) tenues grandia: in eo tantum spem ponentes, quod videntur ista a Dei providentia et immensa bonitate profecta. Primo, propter ardorem et constantiam mentis nostræ, quæ in hoc instituto non consenuit, nec tanto temporis spatio refrixit. Equidem memini me quadraginta abhinc annis juvenile opusculum circa has res confecisse, quod, magna prorsus fiducia et magnifico titulo, Temporis partum maximum inscripsi. Secundo, quod propter infinitam utilitatem Dei opt. max. auctoramento gaudere videatur.

Commendatum, rogo, me habeat reverentia vestra illustrissimo viro domino Molines, cujus suavissimis et prudentissimis literis quam primum, si Deus volet, rescribam. Vale, P. reverendissime.

Reverentiæ tuæ amicus addictissimus,

FR. ST. ALBAN.

II. Rescriptum Procuratoris regis primarii, ad ACADEMIAM CANTABRIGIENSEM, quando in sanctius regis concilium cooptatus fuit.

GRATE mihi fuere literæ vestræ, atque gratulationem vestram ipse mihi gratulor. Rem ipsam ita mihi

honori et voluptati fore duco, si in hac mente maneam, ut publicis utilitatibus, studio indefesso et perpetuis curis et puro affectu, inserviam. Inter partes autem

reipublicæ nulla animo meo carior est, quam academiæ et literæ : idque et vita mea anteacta declarat et scripta. Itaque quicquid mihi accesserit, id etiam vobis accessisse existimare potestis. Neque vero patrocinium meum vobis sublatum aut diminutum esse credere debetis: nam et ea pars patroni, quæ ad consilium in causis adhibendum spectat, integra manet; atque etiam (si quid gravius acciderit) ipsum perorandi munus (licentia regis obtenta) relictum est; quodque juris patrocinio deerit, id auctiore potestate compensabitur. Mihi in votis est, ut quemadmodum a privatorum et clientelarum negotiis ad gubernacula reipublicæ translatus jam sum; ita et postremæ ætatis meæ pars (si vita suppetit) etiam a publicis curis ad otium et literas devehi possit. Quin etiam sæpius subit illa cogitatio, ut etiam in tot et tantis negotiis, tamen singulis annis aliquos dies apud vos deponam: ut ex majore vestrarum rerum notitia vestris utilitatibus melius consulere possim. Amicus vester maxime fidelis et benevolus, FR. BACON.

5 Julii, 1616.

III. FRANCISCUS baro de Verulamio, vicecomes Sancti Albani, Almæ matri inclytæ ACADEMIE CANTABRIGIENSI salutem.

DEBITA filii, qualia possum, persolvo. Quod vero facio, idem et vos hortor; ut augmentis scientiarum strenue incumbatis, et in animi modestia libertatem ingenii retineatis, neque talentum a veteribus concreditum in sudario reponatis. Affuerit proculdubio et affulserit divini luminis gratia, si, humiliata et submissa religioni philosophia, clavibus sensus legitime et dextre utamini, et, amoto omni contradictionis studio, quisque cum alio, ac si ipse secum, disputet. Valete.

« AnteriorContinuar »