Imágenes de páginas
PDF
EPUB

adversis: quanquam hoc posterius minus forsan observatum fuerit. Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem; unde evincitur esse stultitiæ proles. Optime illi, qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt; et a rebus seriis, vitæque negotiis, segregant. Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit, ut fines suos recta petere non possint. Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor, non aliter, quam vino. Poscunt enim plerunque pericula compensationem voluptariam. Inest ingenio humano motus quidam arcanus, et tacita inclinatio, in amorem aliorum: qui si non insumatur in unum, vel paucos, naturaliter se diffundit in plures; atque bomines reddit humanos et charitativos: quemadmodum videre licet nonnunquam in monachis. Amor conjugalis genus humanum creat; amor socialis perficit; amor vero lascivus inficit et dehonestat.

XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS.

VIRI in magistratu collocati, ter servi: servi principis vel politiæ; servi famæ; et servi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur; nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus, potestatem appetere, libertatem amittere: vel potestatem in alios ambire, potestatem in se ipsum exuere: ascensus ad dignitates arduus est; et per labores pervenitur ad labores majores: sæpe quoque indignitatibus non vacat; atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est; atque regressus, aut præcipitium est, aut saltem eclipsis; quæ et ipsa triste quiddam, et melancholicum. Cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere? Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat; neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent; verum impatientes manent vitæ privatæ, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit; quæ umbram et otium postulant, sicut oppidani senes, qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane, viris in magistratibus positis opus est, ut

opiniones mutuentur, quo se ipsos beatos putent; nam si judicent ex sensu proprio, nihil hujusmodi reperient; verum, quando secum cogitent, quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt, tanquam rumore tenus: cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi. Certe viri potestatibus sublimes, ipsi sibi ignoti sunt; et dum negotiis distrahuntur, tempore carent, quo sanitati, aut corporis, aut animæ suæ, consulant:

Illi mors gravis incubat,

Qui, notus nimis omnibus,
Ignotus moritur sibi.

In potestatibus, licentia magna datur, et boni, et mali: quorum posterius pro maledictione habendum: in malis enim, optima conditio est, nolle; proxima, non posse. Certe potentia bene-merendi verus est et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus homines non multo melius est, quam bene somniare, nisi in actum producatur. Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate; veluti solo superiore et elevato. Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis : atque eorundem conscientia perfectio humanæ quietis. Et conversus Deus, ut aspiceret opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent bona nimis: tum seqnitur sabbatum. In munere tuo perfungendo propone tibi exempla optima; imitatio enim globus est præceptorum: et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium; atque in te ipsum stricte inquiras, num non melius inceperis, quam pestiteris: neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt; non ut te ipsum, eorum memoriam carpendo, vendites; sed ut monearis, quid evitare debeas. Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui-ipsius, aut scandalo priorum temporum et personarum; hoc tamen tibi constitutum sit, exempla præclara non minus introducere, quam imitari. Re

trahe res ad primam earum institutionem; et circumspicias, in quibus, et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus consulas; tum antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit; tum recentius, ut notes, quid fuerit aptissimum. Contende, ut quæ agis pro potestate, tanquam regulis quibusdam cohibeantur; ut hominibus tanquam digito monstres, quid illis sit exspectandum: neque tamen nimium sis pertinax, aut peremptorius: atque semper, cum a regula recesseris, quid sit, quod agas, diligenter expone. Muneris tui jura constanter tueare; neque propterea lites de jurisdictione facile move: atque ita te geras, ut potius jura tua assumas et exerceas tacite, et de facto, quam ut quæstiones de iis cum strepitu suscites et agites. Jura etiam inferiorum munerum, tibi subordinatorum, defende, ac ne destitue. Tibique majori honori ducas rerum summas præscribere, quam in omnibus satagere. Amplectere, imo invita, qui tibi adjumento sint et informationi, ad muneris sui exsecutionem ; neque abige eos, qui operam suam ad hoc tibi deferunt, tanquam se ingerentes; sed potius cum favore eos allicias et recipias.

Vitia in auctoritate utenda et exercenda sunt præcipue quatuor. Mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus præbe; tempora præstituta serva; inchoata quæ sunt perfice; neque negotia nova intermisce, nisi urgeat necessitas. Quantum ad corruptelas: non solum manus tui ipsius et tuorum liga, ne munera accipiantur; sed etiam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius horum præstat certe integritas adhibita ; verum ea ipsa prædicata, et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum, etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam, verum etiam suspicionem devita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, injiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque perpetuo, cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere; simul et causas, quæ te ad hoc commoverunt, sedulo declares et inculces; neque rem suffurari

te posse credas. Servus gratiosus, et apud dominum potens, si non exstet aliqua favoris causa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas. Quantum ad asperitatem; invidiam, et malevolentiam parit illa, nihil inde metens: severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit. Etiam reprehensiones de loco superiore, graves esse debent, non contumeliosæ. Quantum ad facilitatem: ea corruptelis etiam deterior est : corruptelæ enim interdum et subinde tentantur; quod si quis importunitati pateat, aut respectibus levioribus ducatur, hæc ei ubique aderunt. Sicut ait Salomon: Personas respicere non est bonum; talis enim offendet pro buccella panis.

Verissimum sane, quod a veteribus dictum est: Magistratus virum indicat. Alios autem indicat in melius, alios in pejus: Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset; inquit Tacitus de Galba: contra de Vespasiano idem: Solus imperantium Vespasianus mutatus in melius. Licet alteruin intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum est luculentissimum indolis generosæ, si quis honoribus emendetur. Est enim honor, aut saltem esse debet, locus virtutis: atque quemadmodum in natura, corpora moventur rapide ad locum, placide in loco: ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto sedatior. Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam; atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parte adhærere, dum quis honorem scandat: at se ad æquilibrium reducere, postquam eundem fuerit consecutus. Memoriam prædecessoris tui illæsam conserva. Hoc si

non feceris, debitum tibi hoc a successore tuo rependetur. Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime exspectent, quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari. Ne sis loci tui nimis memor, aut crebam de eo mentionem facias, in quotidianis sermonibus, aut conversatione privata; sed potius prædicetur de te: Alius prorsus vir est, cum sedet,

et munus suum exercet.

XII. DE AUDACIA.

In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum. Interrogatus olim Demosthenes, quænam prima oratoris virtus? respondit, Actio. Quæ secunda? Actio. Quæ tertia? itidem respondit, Actio. Ipse dixit, qui rem optime noverat; nec tamen in eo, quod laudabat, multum naturæ debebat. Mira certe res, illam oratoris partem, quæ non ultra corticem penetrat; et histrionis potius virtus censenda est, quam oratoris; in locum tam sublimem, supra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et cæterarum, extolli; imo quasi omne tulisset punctum, pene solam prædicari. Sed in promptu ratio est: inest enim naturæ humanæ, plerunque, plus stulti, quam sapientis. Unde et facultates eæ, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimæ. Huic mire convenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis civilibus. Quid in istis primum? Audacia. Quid secundum? Quid tertium? Audacia. Attamen utcunque ignorantiæ, et sordidi ingenii, proles est audacia; cæterisque civilis scientiæ partibus longe impar. Sed nihilominus fascinat, et captivos ducit eos, qui vel judicio infirmi sunt, vel animo timidiores: tales autem sunt hominum pars maxima. Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim injicit. Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse; apud senatores vero, et principes, certe minus. Imo quando primo rebus gerendis admoventur, audaces plus possunt, quam postea: nam male pollicita præstat audacia. Sane quemadmodum interveniunt agyrtæ, qui corpori naturali mederi profitentur; sic et corpori politico non desunt homines, qui curationes vel difficillimas suscipient; quibus forsan in paucis aliquibus experimentis feliciter successit ; sed cum scientiæ principia non gustarint, sæpius excidunt. Imo videre est nonnunquam hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem. Populo persuasit Mahometes, se collem ad semet evo

« AnteriorContinuar »