Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ILLUSTRI ET EXCELLENTI DOMINO

GEORGIO,

DUCI BUCKINGHAMIÆ,

SUMMO ANGLIE ADMIRALLIO.

Honoratissime Domine,

SALOMON inquit, Nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi; neque dubito quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros. Etenim et fortuna, et merita tua, præcelluerunt. Et videris ea plantasse quæ sint duratura. In lucem jam edere mihi visum est delibationes meas, quæ ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimæ : quia forsitan videntur præ cæteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere. Eas autem auxi et numero, et pondere, in tantum, ut plane opus novum sint. Consentaneum igitur duxi affectui et obligationi meæ erga illustrissimam dominationem tuam, ut nomen tuum illis præfigam, tam in editione Anglica, quam Latina. Etenim in bona spe sum, volumen earum, in Latinam, linguam scilicet universalem, versum, posse durare quandiu libri et literæ durent. Instaurationem meam Regi dicavi: Historiam regni Henrici septimi (quam etiam in Latiuum verti) et portiones meas Naturalis historia, Principi: has autem Delibationes illustrissimæ dominationi tuæ dico; cum sint ex fructibus optimis, quos, gratia divina calami mei laboribus indulgente, exhibere potui. Deus illustrissimam dominationem tuam manu ducat.

Illustrissimæ dominationis tuæ

Servus devinctissimus et fidelis,

FR. S. ALBAN.

SERMONES FIDELES.

I. DE VERITATE.

Quid est veritas? inquit Pilatus derisor; nec præstolari voluit responsum. Certe sunt, qui cogitationum vertigine delectantur; ac pro servitute habent, fide fixa aut axiomatis constantibus constringi; liberi arbitrii usum in cogitando non minus, quam in agendo, affectantes. Cujusmodi quidem sectæ philosophorum licet defecerint; supersunt tamen ingenia quædam, ventosa et discursantia, quibus eædem omnino venæ, licet non pari, cum antiquis, copia sanguinis repleta. Verum nec difficultas sola, laborque, quem homines subeunt in veritate invenienda; nec quæ ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat; sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor. E recentiore Græcorum schola quidam, rem ad examen vocans, hæret attonitus; dum excogitare nequit, quorsum mortales amarent mendacium, ipsius mendacii causa; cum nec voluptati sit, ut mendacia poëtarum; nec utilitati, ut illa mercatorum. Sed nescio quomodo, veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas hujus mundi fabulas, ineptiasque, non tam magnifice et eleganter ostendit, quam tædæ, lucernæque nocturnæ. Ad unionis forsan valorem pervenire poterit veritas, quæ per diem speciosissima apparet; sed ad pretium adamantis, aut carbunculi, qui lumine vario pulcherrime splendent, nunquam ascendet. Mixtura mendacii voluptatem semper auget. Ecquis dubitat, si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanæ, spes blandæ, æstimationes rerum falsæ, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi relinquerentur dejecti, et marcidi, atræ bilis et languoris pleni, ac sibimet ipsis ingrati ac displice

tes? Patrum unus, magna cum severitate, poësin appellat vinum dæmonum; eo quod phantasiam vauis impleat; licet poësis mendacii tantum umbra sit. Verumtamen non est mendacium, mentem pertransiens, quod officit; sed mendacium, quod a mente imbibitur, nempe ejus generis, de quo ante diximus. Verum utcunque depravatis hominum judiciis et affectibus hæc ita se habeant; veritas tamen (quæ sola se judicat) docet; veritatis inquisitionem, quæ eam, proci instar, demeretur; veritatis cognitionem, quæ præsentem eam sistit; et veritatis receptionem cum assensu, quæ est ipsius fruitio et amplexus; summum esse humanæ naturæ bonum.

Prima in operibus sex dierum creatura Dei, fuit lux sensus; postrema, lux rationis; quin et opus ejus sabbatho, quod deinceps perpetuo exercet, est Spiritus sui illuminatio. Primo inspiravit luwen in faciem materiæ, vel molis indigestæ, postea iu faciem hominis; quin et usque semper lucem inspirat in faciem electorum. Poeta, qui sectam, alioqui cæteris inferiorem, ornavit, elegantissime dixit: Suave est in litore stanti videre naves fluctibus exagitatas; suave ad arcis fenestram stanti, prælium commissum, ejusque varios eventus, inferius spectare; sed nulla voluptas æquiparari potest huic ipsi, nempe ut quis stet super clivum excelsum veritatis (collem certe inaccessibilem, ubi aër semper liquidus est, et serenus) atque inde errores, homines palantes, caligines, et tempestates, in convalle subjacente, despiciat: modo prospectus iste cum misericordia conjunctus sit, non cum tumore, aut superbia. Et hoc ipsum est cœlo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.

Jam vero, ut a theologica et philosophica veritate, ad veritatem, aut potius veracitatem in civilibus negotiis, transeamus; agnoscent vel ipsi, qui eam non exercent, apertam, et minime fucata in negotiis gerendis rationem præcipuum esse humanæ naturæ decus: mixturam autem falsi similem esse plumbeæ materiæ, quæ efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ità ut interim vilius fiat. Nam flexuosi isti, et obliqui motus,

serpentum sunt: qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt. Non est vitium, quod tanto hominem pudore obruit, quam si falsus vel perfidus inveniatur. Itaque acutissime Montaneus, rationem scrutatus, cur mendacii vocabulum pro tanto haberetur opprobrio, et contumelia: Si res recte perpendatur (inquit) qui dicit hominem mentiri, eadem opera dicit, eum adversus Deum audacem esse, adversus homines timidum. Mendax enim Deo insultat, homini se incurvat. Certe, quam flagitiosa res sit falsitas, et perfidia, nullo modo exprimi potest melius, quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur judicia Dei in genus humanum. Prædictum enim est, Christum in adventu suo secundo non reperturum fidem super terram.

II. DE MORTE.

METUUNT homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus iste naturalis in pueris augetur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris; metus vero ejus, ut est naturæ debitum, res est infirma, et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquo vanitatis, nec non superstitionis. Præcipitur in libris nonnullis religiosorum, qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo, quantus sit dolor, cum vel minimus digiti articulus torqueatur; atque inde æstimet, quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur, et dissolvitur. Cum tamen mors sæpenumero transeat minore cum dolore, quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime vitales non sunt maxime sensitive. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo, et homo animalis: Pompa mortis magis terret, quam mors ipsa: gemitus et singultus, membrorum convulsiones, oris pallor, amici flentes, et atrata funera, cum similibus, hæc sunt quæ mortem ostentant terribilem. Observatione plane dignum est, nullam esse animi passionem tam debilem, quin superet, et in

« AnteriorContinuar »