Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quando fuit, conjunctissimis. Hi tres in rebuspublicis suis singuli magistratibus amplissimis perfuncti sunt: iidem, non præliis, aut alio infortunii genere, dejecti, sed judiciis, et legum auctoritate, tanquam rei, et delinquentes, abdicati; iidem insuper celebres fuerunt scriptores, ita ut memoria calamitatis ipsorum apud posteritatem jam maneat, et se exhibeat tanquam pictura, quæ noctu gesta repræsentet, inter pulcherrimas et illustres operum et actorum suorum tabulas: quin et omnes tres (si hoc ad rem conduceret) exempla fuerunt valida ad exstinguendam cujuspiam ambitionem fortunam de novo tentandi: quandoquidem unusquisque eorum magna cum gloria revocatus et restitutus fuerit; sed ad graviorem suam ruinam, quæ in morte violenta exitum reperit. Fuerunt hi tres viri, Demosthenes, Cicero, et Seneca. Quando igitur cum viris hisce eximiis me tum fortuna, tum studia, conjunxerint, inquirere et observare cœpi, quomodo calamitates illi suas toleraverint, et præcipue quomodo tempus impenderint, cum a civilibus negotiis prorsus abdicati, et inhabiles pronunciati sint: ut ab illis aliquid addiscerem; utque mihi non solum consolatorum, verum etiam consiliariorum loco essent. Observavi autem quam diversis modis infortunia illorum illos affecerunt; ea præcipue in re, de qua inquirere cœperam; temporis scilicet, et calamorum suorum, applicatione. Ciceronem vidi, durante exilio suo (quod biennium ferme complevit) ita animo emollitum et dejectum, ut nihil præter epistolas quasdam muliebres exaraverit, omnia questibus implentes. Attamen, ex tribus illis (meo quidem judicio) minima ei causa affuit, cur magnopere perturbaretur. Etsi enim judicatum fuisset, eoque judicii genere, quod summam auctoritatem obtinuit, lege scilicet lata, ut exularet, et universæ ejus fortunæ fisco addicerentur, domus ejus diruerentur; utque capitale cuivis esset, qui de ejus restitutione ageret; nihilominus calamitas ejus, etiam eo tempore, ignominiæ nota caruit; atque nil aliud quam temporis procella reputabatur, quæ eum tanquam turbine subverterat. Demosthenes contra, licet judicium, quo pro

scriberetur, ignominiæ plenum esset; utpote repetundarum damnatus; neque repetundarum simpliciter, sed quæ cum proditione, et læsa majestate, conjunctæ essent; nihilominus calamitatis suæ sensum tam exiguum præ se tulit, ut exilii tempore negotiis civilibus non abstineret, sed iisdem se immisceret ; atque per literas sæpius, consilio suo impertire populum Atheniensem ausus esset, non minus, quam si adhuc ad clavum sederet; ut patet in quibusdam ejus epistolis, quæ hodie exstant. Seneca certe, qui ob corruptelas varias, et crimina, damnatus fuit, et in exilium actus in insulam quandam solitariam, mediocritatem servavit: quamvis enim calamus ejus non refrixit, tamen in negotia civilia se ingerere abstinuit: sed otium, quod nactus erat, in scribendis libris quibusdam, excellentis argumenti, et usus in omne ævum, insumpsit; licet aliquos eorum dedicaverit minus pro dignitate.

Exempla hæc in instituto quodam, ad quod etiam alias sponte inclinabam, me multum confirmarunt, ut concessum mihi tempus omnino in scribendo impenderem; utque talentum a Deo concreditum, non ut prius trapezitis particularibus, sed excambiis publicis, quæ nunquam exhaurientur, et usuram pro certo reddent, committerem. Itaque cum ante annos aliquot Instaurationis meæ partem edidissem (quod quidem opus inter opera mea illud est, si nunquam fallit imago, cui plurimum tribuo) decrevi certe in cæteris ejus partibus minime defatisci. Quod etiam nunc ago. Etsi autem de illo opere testimonia plurima ex partibus transmarinis receperim (talia certe, quibus non potuerim majora, cum tam insigni approbatione et honore, sub initiis, in argumento tam abstruso exspectare, illud tamen auimo meo penitus insedit, opus memoratum, hominum, præsertim vulgaris judicii, capita supervolare. Itaque constitui (licet inversa paulisper ordinis serie) rem ad sensus judicium deorsum trahere, per exempla quædam, et portiones Naturalis Historia, et inquisitiones super eam: quod etiam ex parte feci. Rursus, quia opus meum De augmentis scientiarum parasceve quædam, et tanquam

clavis esse possit ad Instaurationis sensum melius reserandum (quippe quod notionum et veterum et novarum mixturam recipiat; ubi Instauratio novas tantum notiones proponat meras; nisi quod hinc et inde inspergantur veteres ad gustum tantum) consentaneum putavi, illud opus in linguam generalem ex vernacula vertere; non sine multis et magnis additionibus, præsertim in libro secundo; qui partitiones scientiarum complectitur: idque ita cumulate præstiti, ut judicem librum illum, jam in plures divisum, pro prima Instaurationis parte haberi posse; quam Partitionem scientiarum nomine antea insignivi: et sic fidem meam in hac parte liberari confido. Atque hoc etiam jam peractum est. Præterea, quoniam civilem, quam tam diu sustinui, personam prorsus exuere non potui (cujus si ipse obliviscerer, satis multi meminissent) opus etiam De Legibus ingressus sum; hoc instituto, ut characterem quendam justitiæ proponerem, mediæ cujusdam naturæ, inter speculativas et speciosas legum descriptiones a philosophis factas, atque scripta jureconsultorum, qui particularibus placitis, et scitis patriarum et rerumpublicarum suarum sunt ut plurimum obnoxii et astricti. Hoc autem opus, quoniam tantum absorpturum fuisset temporis, atque alia jure præcedere deberent, infectum reliqui; solummodo portiunculam ejus quandam, ad exemplar, in uno ex libris De Augmentis Scientiarum (octavo scilicet) exhibui. Verum est etiam (fateor) me in animo habuisse Digestum quoddam legum patriæ meæ ut componerem ; sed quia plurimorum manibus indigebat, neque ex me solo pendebat, illud quoque deposui. Jam, cum in Instauratione mea universi generis humani bonum mihi ante oculos proposuerim: ut vita humana excoleretur, bearetur, et ampliori a natura dote donaretur; in opere autem illo De Legibus, cujus initia perstrinxi (ut dictum est) humani generis similiter bonum mihi proposuerim, sed in societate civili, et scientiæ politica dotibus: putavi etiam aliquid me patriæ bono aut honori debere, quam semper dilexi; adeo ut licet magistratus, quos gessi, supra meritum meum essent;

amor tamen meus boni publici, et curæ circa illud impensæ, etiam supra, et ultra gradus, in quibus collocabar, transcenderent. Quocirca (præsertim cum opus illud De legibus patriis deposuissem) honorem aliquem patriæ dilectæ exhibere volui: quod operam dedi ut facerem in Historia mea regni Henrici Septimi. Quantum vero ad librum illum jampridem editum; cui antea titulus, Delibationes morales el civiles; nunc autem, Sermones fideles, sive interiora rerum inscribitur; eum etiam inultipliciter auxi, et ditavi; et in linguam quoque Latinam e vernacula verti curavi. Illud autem scriptorum genus animi reficiendi et levandi causa subinde tracto: quamvis non sum nescius, ejusmodi scripta, minore labore et molimine, nomen meum fortasse magis illustrare et attollere posse, quam reliqua, quæ tractavi, et tracto. Quinetiam libellum meum De Sapientia Veterum, ut ab interitu tutior esset, in tomo operum meorum moralium et politicorum rursus edendum curavi.

Verum hæc omnia scripta mea animo revolvens subiit cogitatio, universa in civitatem, nulla in templum, procedere; exceptis paucis alicubi inspersis, quæ ad religionem spectant. Atqui cum in templo ipso tanta solatia degustaverim et hauserim, cupio etiam oblationis quidpiam illuc deferre. Argumentum itaque delegi, mixtum ex rebus ad religionem spectantibus, et civilibus; atque etiam medium inter contemplationes, et activa; tractatum scilicet De bello sacro: quis enim noverit, numnon illud contingere possit: Exoriere aliquis? Res magnæ (præsertim quæ ad religionem referuntur) ab exiguis sæpenumero oriuntur initiis; et modulus prius factus quandoque ædificium ipsum invitat. Hoc opus (quia semper dedicationes adulatorias minus probavi) paternitati tuæ dedicare visum, in pignus veteris nostræ familiaritatis et amicitiæ nec minus quia inter viros ætatis hujus tibi reverentiam haud vulgarem deberi existimem.

Reverendæ paternitatis tuæ amicus fidelis,

FR. S. ALBAN.

DIALOGUS DE BELLO SACRO.

INTERLOCUTORES.

EUSEBIUS. ZEBEDEUS. GAMALIEL. MARTIUS.
EUPOLIS. POLLIO.

CHARACTERES HARUM PERSONARUM.

Zebedæus, Romano-catholicus, fervidus, et zelotes. Gamaliel, in religione reformata, fervidus item, et zelotes. Eusebius, theologus orthodoxus, et moderatus. Martius, vir militaris. Eupolis, politicus. Pollio, aulicus. Omnes præter Gamalielem Romano-catholici.

CONVENERUNT Parisiis, in domo Eupolidis, Eusebius, Zebedæus, Gamaliel, et Martius; singuli eorum, viri egregii, sed multum inter se differentes. Aderat etiam Eupolis ipse: atque, dum sederunt colloquentes, intervenit ab aula Pollio: ac quamprimum eos vidit, more suo ingenioso, et faceto, dixit.

POLLIO. Video quatuor hic præsentes, qui mundum egregium, arbitror, constituere possint: tantum enim ab invicem discrepatis, quantum quatuor elementa, et nihilo secius concordes estis. Quantum vero ad Eupolidem, quia moderatus est, et placidus, illum loco quintæ essentiæ ponere libet. EUPOLIS. Si nos quinque, Pollio, mundum constituimus majorem, unicus tu mundum minorem constituere possis; siquidem omnia et profitearis, et connitaris, ad teipsum solum referre. POLLIO. Atquid illi, qui hoc agunt, sed minime profitentur? EUPOLIS. Sunt illi quidem minus animosi, sed magis metuendi. Verum age, et nobiscum sermones conferas: etenim inter nos de præsenti orbis Christiani statu loque

[graphic]
« AnteriorContinuar »