Imágenes de páginas
PDF
EPUB

miratione et ipsa carere non possunt; cum talia sint fere, qualia in fabulosis narrationibus inveniantur; de regina quadam in insulis beatis ejusque aula atque institutis, quæ amoris administrationem recipiat, sed lasciviam prohibeat: sin severius, habent et illa admirationem, eamque vel maximam, quod hujusmodi deliciæ, non multum famæ, nil prorsus majestati ejus officerent; nec imperium relaxarent, nec impedimento notabili rebus et negotiis gerendis essent. Hujusmodi enim res se cum publica fortuna commiscere haud raro solent. Verum, ut sermones nostros claudamus: fuit certe ista princeps bona et morata; etiam talis videri voluit: vitia oderat, et se bonis artibus clarescere cùpiebat. Sane ad mentionem morum illius in mentem mihi venit quod dicam. Cum scribi ad legatum suum jussisset de quibusdam mandatis, ad reginam matrem Valesiorum separatim perferendis; atque qui ab epistolis erat clausulam quandam inseruisset, ut legatus diceret, tanquam ad favorem aucupandum, Esse nimirum ipsas duas fœminas principes, a quibus, in usu rerum et imperandi virtute et artibus, non minora quam a summis viris, exspectarentur; comparationem non tulit, sed deleri jussit; Seque artes longe dissimiles et instituta diversa ad imperandum afferre, dixit. Delectabatur etiam haud parum, si quis forte hujusmodi sermonem intulisset: Eam, etiamsi in privata el mediocri fortuna ævum traduxisset, tamen non absque aliqua excellentiæ nota apud homines victuram fuisse; adeo nihil a fortuna sua ad virtutis laudem mutuare, aut transferre volebat. Verum si in ejus laudes, sive morales sive politicas, ingrederer, aut in communes quasdam virtutum notas et commemorationes incidendum est, quod tam rara principe minus dignum; aut si propriam ipsis lucem et gratiam conciliare velim, in vitæ ejus historiam prolabendum, quod et majus otium et venam uberiorem desiderat. Ego enim hæc paucis, ut potui. Sed revera dicendum est; non alium verum hujus fœminæ laudatorem inveniri posse, quam tempus: quod cum tam diu jam volvitur, nihil simile, in hoc sexu, quoad rerum civilium administrationem peperit.

IN HENRICUM PRINCIPEM WALLIÆ

ELOGIUM FRANCISCI BACONI.

Vol.

fol. 75.

HENRICUS primogenitus Regis Magnæ Britanniæ, Harl. Princeps Walliæ, antea spe beatus, nunc memoria MSS. felix, diem suum obiit 6. Novemb. anno 1612. Is 1893. magno totius regni luctu et desiderio exstinctus est, utpote adolescens, qui animos hominum nec offendisset nec satiasset. Excitaverat autem propter bonam indolem multiplices apud plurimos omnium ordinum spes, nec ob brevitatem vitæ frustraverat. Illud imprimis accessit, quod in causa religionis firmus vulgo habebatur: prudentioribus quoque hoc animo penitus insederat, adversus insidias conjurationum (cui malo ætas nostra vix remedium reperit) patri eum instar præsidii et scuti fuisse, adeo ut et religionis et regis apud populum amor in eum redundaret, et in æstimationem jacturæ merito annumeraretur. Erat corpore validus et erectus, statura mediocri, decora membrorum compage, incessu regio, facie oblonga et in maciem inclinante, habitu plenior, vultu composito, oculorum motu magis sedato quam forti. Inerant quoque et in fronte severitatis signa, et in ore nonnihil fastus. Sed tamen si quis ultra exteriora illa penetraverat, et eum obsequio debito et sermone tempestivo deliniverat, utebatur eo benigno et facili, ut alius longe videretur colloquio quam aspectu, talisque prorsus erat, qui famam sui excitaret moribus dissimilem. Laudis et gloriæ fuit procul dubio appetens, et ad omnem speciem boni et auram decoris commovebatur; quod adolescenti pro virtutibus est. virtutibus est. Nam et arma ei in honore erant ac viri militares; quin et ipse quiddam bellicum spirabat; et magnificentiæ operum (licet pecuniæ alioquin satis parcus) deditus erat: amator insuper antiquitatis et artium. Literis quoque plus ho

[blocks in formation]

290 In Henricum Principem Walliæ Elogium.

noris attribuit quam temporis. In moribus ejus nihil laudandum magis fuit, quam quod in omni genere officiorum probe institutus credebatur et congruus: filius Regi patri mire obsequens, etiam reginam multo cultu demerebat, erga fratrem indulgens; sororem vero unice amabat, quam etiam (quantum potuit virilis forma ad eximiam virginalem pulchritudinem collata) referebat. Etiam magistri et educatores pueritiæ ejus (quod raro fieri solet) magna in gratia apud eum manserant. Sermone vero obsequii idem exactor et memor. Denique in quotidiano vitæ genere, et assignatione horarum ad singula vitæ munera, magis quam pro ætate constans atque ordinatus. Affectus ei inerant non nimium vehementes, et potius æquales quam magni. Etenim de rebus amatoriis mirum in illa ætate silentium, ut prorsus lubricum illud adolescentiæ suæ tempus in tanta fortuna, et valetudine satis prospera, absque aliqua insigni nota amorum transigeret. Nemo reperiebatur in aula ejus apud eum præpotens, aut in animo ejus validus; quin et studia ipsa, quibus capiebatur maxime, potius tempora patiebantur quam excessus, et magis repetita erant per vices, quam quod exstaret aliquod unum, quod reliqua superaret et compesceret, sive ea moderatio fuit, sive in natura non admodum præcoci, sed lente maturescente, non cernebantur adhuc quæ prævalitura erant. Ingenio certe pollebat, eratque et curiosus satis et capax, sed sermone tardior et tanquam impeditus: tamen si quis diligenter observaverat ea, quæ ab eo proferebantur, sive quæstionis vim obtinebant, sive sententiæ, ad rem omnino erant, et captum non vulgarem arguebant; ut in illa loquendi tarditate et raritate judicium ejus magis suspensum videretur et anxium, quam infirmum aut hebes. Interim audiendi miris modis patiens, etiam in negotiis, quæ in longitudinem porrigebantur; idque cum attentione et sine tædio, ut raro animo peregrinaretur aut fessa mente aliud ageret, sed ad ea, quæ dicebantur aut agebantur, animum adverteret atque applicaret; quod magnam ei (si vita suppetiisset) prudentiam spondebat. Certe in illius principis natura plurima erant obscura, neque judicio cujuspiam patefacienda,

sed tempore, quod ei præreptum est. Attamen quæ apparebant, optima erant, quod famæ satis est. Mortuus est ætatis suæ anno decimo nono ex febri contumaci, quæ ubique a magnis et insulanis fere insolitis siccitatibus ac fervoribus orta per æstatem populariter grassabatur, sed raro funere; dein sub autumnum erat facta lethalior. Addidit fama atrocior (ut ille ait) erga Tacit. dominantium exitus suspicionem veneni. Sed cum L. iv. nulla ejus rei exstarent indicia, præsertim in ventri-11. culo, quod præcipue a veneno pati solet, is sermo cito

evanuit.

Annal.

2

[blocks in formation]

LANCELOTUM ANDREWES Episcopum Wintoniensem, REGIE MAJESTATI a sanctioribus consiliis.

REVERENDE PRESUL,

INTER Consolationes haudquaquam minima est, si quis sibi aliorum calamitates repræsentet, quæ cum suis conformitatem habeant. Exempla enim penetrant magis, quam argumenta; quinetiam illud nobis innuunt, quod Scriptura in solatium adducit; nil novi nobis accidisse. Afficiunt autem exempla eo magis, quo propius ad similitudinem rerum nostrarum accedunt: multoque adhuc magis si fortuna illos non levius mulctarit, qui nobis ipsis dignitate et virtute præcelluerunt. Etenim, ut inanem præsumptionem sapit, si nos ipsos cum melioribus componamus; ita, ex altera parte, recte et salubriter infertur conclusio; si alii, nobis superiores, similia perpessi sint, non esse cur nos supra modum conqueramur.

In hoc consolationis genere, equidem mihi ipsi minime defui; quamvis ut Christianus (per infinitam Dei misericordiam) altiores etiam consolationes degustaverim. Quamobrem, ex varia rerum memoria, et librorum lectione, cum exempla haud pauca, tam vetera, quam recentia, mihi ante oculos proposuissem; cogitationes meæ moram (fateor) fecerunt, imo etiam acquieverunt, in tribus præcipue viris: tanquam maxime eminentibus, et cum illa fortuna, quæ mea ali

« AnteriorContinuar »