Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sublatis, tamen de reddenda republica ne semel quidem cogitavit, neque hoc saltem fingere ant prætexere dignaretur. Quod liquido declarat cupiditatem et propositum regni adipiscendi ei et semper fuisse, et ad extremum patuisse. Neque enim occasionem aliquam arripuit, sed ipse occasiones excitavit et efformavit. In bellicis autem rebus maxime ejus virtus enituit, quæ tantum valuit, ut exercitum non tantum duceret, sed et effingeret. Neque enim major ei scientia affuit in rebus gerendis, quam in animis tractandis: neque id vulgari aliqua disciplina, quæ obsequium assuefaceret ad mandata, aut pudorem incuteret, aut severitatem usurparet; sed quæ miris modis ardorem et alacrita tem adderet, et victoriam fere præriperet: quæque militem erga ipsum plus conciliaret, quam liberæ reipublicæ conducebat. Cum autem in omni genere belli versatus esset, cumque artes civiles cum bellicis conjungeret, nil tam improvisum ei accidebat, ad quod remedium paratum non haberet; et nil tam adversum, ex quo non utilitatem aliquam derivaret. Personæ autem suæ debitas partes attribuit; ut qui sedens in prætorio in magnis præliis omnia per nuncios administraret. Ex quo duplicem fructum capiebat: ut et in discrimen rarius se committeret, atque ut cum res inclinare cœpissent, prælium per ipsius præsentiam, veluti nova auxilia, instauraretur. In omni autem apparatu et conatu bellico non tantum ad exempla res gerebat, sed nova et accommodata summa ratione comminiscebatur. Amicitias satis constanter et singulari cum beneficentia et indulgentia coluit. Amicorum tamen hujusmodi delectum fecit, ut facile appareret, eum inquirere ut instrumenti, non impedimenti, loco amicitia eorum esset. Cum autem et natura et instituto ferretur ad hoc, ut non eminens inter magnos, sed imperans inter obsequentes esset, amicos sibi adjunxit humiles, sed industrios, quibus ipse omnia esset. Hinc illud, Ita vivente Cæsare moriar; et cætera id genus. Nobilium autem et æqualium suorum amicitias ex usu suo ascisebat: ex intimis autem neminem fere admittebat, nisi qui ex se omnia speraret. Quin et literis et doctrina mediocriter ex

[blocks in formation]
[ocr errors]

cultus fuit, sed ea, quæ ad civilem usum aliquid conferret. Nam et in historia versatus erat, et verborum pondera et acumina mire callebat; et cum multa felicitati suæ tribueret, peritus astrorum videri voluit. Eloquentia autem ei nativa et pura erat. In voluptates propensus ac effusus erat, quod ei apud initia sua loco simulationis erat: nemo enim periculum ab hujusmodi ingenio metuebat: voluptates autem suas ita moderabatur, ut nihil utilitati aut negotiorum summæ officerent, et animo potius vigorem, quam languorem, tribuerent. In mensa sobrius, circa libidines incuriosus, in ludis lætus et magnificus. Talis cum esset, id ad extremum ei exitio fuit, quod ad principia sua incremento fuerat; id est, studium popularitatis. Nil enim tam populare est, quam ignoscere inimicis: qua sive virtute, sive arte, ille periit.

IMAGO CIVILIS

AUGUSTI CÆSARIS.

AUGUSTO CESARI, si cui mortalium, magnitudo animi inerat inturbida, serena, et ordinata: idque indicant res illæ omnium maximæ, quas ab ineunte adolescentia gessit. Nam qui ingenio commotiores sunt, ii fere adolescentias per varios errores transigunt, ac sub mediam ætatem demum se ostendunt: quibus autem natura est composita et placida, ii prima etiam ætate florere possunt. Atque cum animi dotes, sicut et bona corporis, sanitate quadam, pulchritudine, et viribus contineantur et absolvantur, fuit certe avunculo Julio viribus animi impar, pulchritudine et sanitate superior. Ille enim inquietus et incompositus (ut sunt fere ii qui comitiali morbo tentantur) se ad fines suos nihilominus summa ratione expediebat; sed ipsos fines minime ordinaverat, sed impetu infinito, et ultra mor

tale appetens, ferebatur ad ulteriora: hic autem sobrius, et mortalitatis memor, etiam fines suos ordine admirabili descriptos et libratos habuisse visus est. Primum enim, rerum potiri volebat; deinde, id assequi, ut dignus eo fastigio existimaretur: dein etiam frui summa fortuna humanum esse ducebat: ad extremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima ætate potentiæ, media dignitati, vergente voluptatibus, senectute memoriæ et posteritati, serviebat.

IN

FELICEM MEMORIAM

ELIZABETHÆ

ANGLIE REGINE.

ELIZABETHA et natura et fortuna mirabilis inter fœminas, memorabilis inter principes, fuit. Neque hæc res indicium monachi alicujus aut hujusmodi censoris umbratilis desiderat: nam isti homines, stylo acres, judicio impares, et partis suæ memores, rerum minus fideles testes sunt. Ad principes viros pertinet hæc cognitio, atque ad eos, qui imperiorum gubernacula tractarunt, et rerum civilium ardua, et arcana norunt. Rarum in omni est memoria muliebre imperium; rarior in eo felicitas; rarissima cum felicitate diuturnitas. Illa vero quadragesimum quartum regni sui annum complevit, neque tamen felicitati suæ superstes fuit. De hac felicitate pauca dicere institui, neque in laudes excurrere: nam laudem homines tribuunt, felicitatem Deus.

Primum in parte felicitatis pono, quod ad imperatorium fastigium a privata fortuna evecta sit. Siquidem hoc in moribus et opinionibus hominum penitus insedit, ut quæ præter spem et exspectationem eveniunt, majori felicitati deputentur. Sed non hoc est quod volo; illud intueor, principes, qui in domo regnatrice, et ad spem successionis non dubiam nutriti sunt, ab educationis indulgentia et licentia depravatos, plerumque et minus capaces et minus moderatos evadere. Itaque optimos et excellentissimos reges reperias, quos utraque fortuna erudiit: talis apud nos fuit Henricus septimus, et apud Gallos Ludovicus duodecimus; qui recenti memoria, et eodem fere tempore, non tantum a privata, sed etiam

ab adversa et exercita fortuna, regnum accepere, atque (ille prudentia, hic justitia) floruere. Similis fuit et hujusce principis ratio; cujus initia et spes variavit fortuna, ut in principatu ad extremum erga illam constans et æquabilis esset. Nam Elizabetha natalibus suis successioni destinata, deinde exhæredata, tum posthabita fuit; eadem, regno fratris, fortuna magis propitia et serena, regno sororis magis turbida et ancipiti usa est. Neque tamen ex vinculis subito in regnum assumpta est, ut ab infortunio exacerbata intumesceret; sed libertati restituta, et exspectatione aucta, tum demum regnum, sine tumultu aut competitore, placide et felicissime obtinuit. Atque hæc ideo adducimus, ut appareat, divinam providentiam, optimam principem meditatam, per istiusmodi disciplinæ gradus eam præparasse et extulisse. Neque sane natalium dignitati calamitas matris obesse debet; cum præsertim satis constet, Heuricum octavum prius amori novo, quam iræ adversus Annam, indulsisse; ejusque regis natura et ad amores, et ad suspiciones propensissima, et in iisdem usque ad sanguinem præceps, posteritatis notam non effugiat. Adde, quod criminatione, vel personæ ipsius, ad quem referebatur, nomine, minus probabili et tenuissimis conjectu ris innixa, circumventa erat; quod et fama, etiam tum, occulto, ut solet, murmure excepit, et Anna ipsa, celso animo et memorabili voce, sub tempus mortis suæ protestata est: nacta enim nuncium (ut existimabat) et fidum et benevolum, eadem hora, qua ad mortem se parabat, hujusmodi mandata ad regem perferenda dedit: "regem in ipsa novis honoribus cumulanda in"stitutum suum optime servare et perpetuo tueri; cum "illam primum, generosa stirpe ortam, sed nobilitatis. "titulis non insignitam, dignitate marchionissa or "nasset, deinde in regni et thori consortium accepisset; et postremo, quia non restabat terreni honoris "gradus altior, innocentem ad coronam martyrii "evehere voluisset." Atqui nuncius ille ad regem, alio amore flagrantem, hoc perferre non ausus est; sed fama, veritatis vindex, ad posteros pertulit.

[ocr errors]

Atque non exigua pars felicitatis Elizabethæ, etiam mensura, ac veluti curriculum ipsum regiminis sui nobis.

« AnteriorContinuar »