Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

"imprimendi typis. Item inventoris phænomenorum "astronomiæ. Item inventoris operandi in metallis. " Item inventoris vitri. Item inventoris fili bomby"cini. Item inventoris vini. Item inventoris segetum "et panis. Item inventoris sacchari. Atque inven"tores hosce omnes apud nos servamus ex traditione "magis certa et fideli, quam apud vos habetur. De"inde habemus statuas inventorum complurium insigniorum ex nostris, qui res, et opera nobilia inve"nerunt: quæ cum ipsi non videritis, descriptiones "eorum facere nimis longum esset; tum in iisdem "recte intelligendis proclive erit errare. Etenim in"ventori rei cujusque dignioris statuam mox erigimus, "eique honorarium satis liberale elargimur. Statu"arum istarum aliæ ex ære sunt; aliæ ex marmore, et lapide lydio; aliæ ex cedro, et aliis lignis quibusdam "pretiosis, inauratis, et adornatis; ex ferro aliæ; aliæ "ex argento; quædam ex auro.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Habemus etiam hymnos quosdam, et liturgiarum "formas, quas quotidie cantamus, et recitamus; qui"bus laudes, ac jubilæa, et gratiarum actiones resonamus Deo, propter mirabilia opera sua: precum "item formulas quasdam, quibus auxilium et bene"dictionem ejus imploramus, ut labores nostros dirigere et illuminare dignetur, atque in bonos usus et

[ocr errors]

"sanctos convertere.

[ocr errors]

"Postremo, apud nos in usu est præcipuas in regno " urbes subinde adire, et visitare, in quibus (prout "occasio se offert) talia inventa utilia revelamus, "qualia nobis visum fuerit. Prædicimus etiam, an"tequam adveniant (id quod ad naturales divinationes pertinet) morbos epidemicos, pestes, animalium nox"iorum examina, famem, tempestates et procellas, "terræ-motus, inundationes aquarum, cometas, anni "temperaturam, et alia: quinetiam consilia super "rebus hisce damus, et quid populo facere con"veniat ad præventiones et remedia hujusmodi ma"lorum."

Cumque hæc dixisset, se in pedes erexit: ego autem et edoctus fueram, in genua procubui, unde

dextram capiti meo imponens, dixit: "Benedicat " tibi Deus, fili mi; huic itidem relationi, quam feci, "Deus benedicat. Licentiam tibi concedo in bonum "gentium aliarum eandem evulgandi; siquidem nos "hic in sinu Dei vivimus; natio aliis penitus incog"nita." Hæc locutus discessit: assignaverat autem bis mille circiter aureos, muneris loco, mihi et sociis meis numerandos. Largitores enim magni sunt, ubicunque venerint, etc.

Reliqua perficere non vacabat.

IMAGO CIVILIS

JULII CESARIS.

JULIUS CESAR a principio fortuna exercita usus est, quod ei in bonum vertit; hoc enim illi fastum detraxit, nervos intendit. Animus ei inerat studio et affectu turbidus: judicio et intellectu admodum serenus: hocque indicat facilis illa sui explicatio, tum in rebus gerendis, tum in sermone. Nemo enim, aut celerius decernebat, aut magis perspicue loquebatur : nil impeditum, nil involutum quis notaret. Voluntate autem et appetitu is erat, qui nunquam partis acquiescebat, sed ad ulteriora semper tendebat: ita tamen ut non immaturo fastidio, sed legitimis spatiis, transitus actionum gubernaret: semper enim perfectissimas clausulas actionibus imponebat. Itaque ille, qui post tot victorias et tantam partam securitatem, reliquias belli civilis in Hispania non contempsit, sed præsens subegit; post extremum illud demum bellum civile confectum, et omnia undique pacata, expeditionem in Parthos continuo moliebatur. Erat proculdubio summa animi magnitudine, sed ea, quæ magis amplitudinem propriam, quam merita in commune, spiraret. Prorsus enim omnia ad se referebat, atque ipse sibi erat fidissimum omnium actionum suarum centrum quod maximam ei et perpetuam fere felicitatem peperit. Non enim patria, non religio, non officia, non necessitudines, non amicitiæ, destinata ejus remorabantur, vel in ordinem redigebant. Nec magnopere versus in æternitatem erat; ut qui nec statum rerum stabiliret, nec quicquam egregium, vel mole vel instituto, fundaret vel conderet; sed veluti ad se cuncta retulit. Sic etiam ad sua tempora cogitationum fines recepit. Nominis tantum celebritate frui voluit, quod etiam sua id nonnihil interesse putaret. Ac in propriis certe votis magis poten

tiæ, quam dignitati, studebat; dignitatem enim et famam non propter se, sed ut instrumenta potentiæ, colebat. Itaque veluti naturali impetu, non morata aliqua disciplina ductus, rerum potiri volebat ; iisque magis uti, quam dignus videri: quod ei apud populum, cui nulla inerat dignitas, gratiosum erat: apud nobiles et proceres, qui et suam dignitatem retinere volebant, id obtinuit nomen, ut cupidus et audax videretur. Neque multum sane a vero aberrarunt, cum natura audacissimus esset, nec verecundiam unquam, nisi ex composito, indueret. Atque nihilo secius ita ista efficta erat audacia, ut eum nee temeritatis argueret, nec fastidio homines enecaret, nec naturam ejus suspectam faceret; sed ex morum simplicitate quadam et fiducia, ac nobilitate generis, ortum habuisse putaretur: atque in cæteris quoque rebus omuibus id obtinuit, ut minime callidus ant ve terator haberetur, sed apertus et verax. Cumque summus simulationis et dissimulationis artifex enot, totusque ex artibus compositus, ut nihil naturm sum reliquum esset, nisi quod ars probavisset; tamen nil artificii, nil affectationis appareret, sed natura et ingenio suo frui, eaque sequi existimaretur. Neque tamen minoribus et vilioribus artificiis et cautelis omnino obnoxius erat, quibus homines rerum imperiti, et qui non propriis viribus, sed alienis facultatibus subnixi, ad auctoritatem suam tuendam uti necesse habent; utpote qui omnium actionum humanarum peritissi mus esset, atque cuncta paulo majora ipse per se, non per alios transigeret. Invidiam autem exstinguere optime norat; idque vel dignitatis jactura consequi non alienum a rationibus suis duxit; veramque potentiam amplexus, omnem illam inanem speciem et tumidum apparatum potentiæ, quo animo, per totum fere vitæ cursum, declinavit et transmisit: donce tandem, sive satiatus potentia, sive adulationibus corruptus, etiam insignia potentia, nomen regium et diadema, concupixit; quod in perniciem ejus vertit, Reguare antern jam usque a juseutute meditatus est; idque ei exemplum Sylle, aftoitas Marii, wulatio Pompeii, corruptele et perturbatio temporum facile suggerebant. Vam autem abi ad regnum miro ordine

sternebat: primum per potentiam popularem et seditiosam, deinde per potentiam militarem et imperatoriam. Nam initio sibi erant frangendæ senatus opes et auctoritas, qua salva nemini ad immodica et extraordinaria imperia aditus erat. Tum demum evertenda erat Crassi et Pompeii potentia, quod nisi armis fieri non poterat. Itaque (ut faber fortunæ suæ peritissimus) primam structuram per largitiones, per judiciorum corruptelas, per renovationem memoriæ C. Marii, et partium ejus (cum plerique senatorum et nobilium e Syllana factione essent) per leges agrarias, per seditiosos tribunos quos immittebat, per Catilinæ et conjuratorum insanias, quibus occulto favebat, per exilium Ciceronis, in cujus causa senatus auctoritas vertebatur, ac complures hujusmodi artes, attollebat et evehebat: sed maxime omnium per Crassi et Pompeii et inter se et secum conjunctionem absolvebat. Qua parte absoluta, ad alteram continuo partem accingebatur, factus proconsul Galliarum in quinquennium, rursusque in alterum quinquennium: atque armis, legionibus, et bellicosa et opulenta provincia potens et Italiæ imminens. Neque enim eum latebat, postquam se armis et militari potentia firmasset, nec Crassum nec Pompeium sibi parem futurum; cum alter divitiis, alter famæ et nomini confideret; alter ætate, alter auctoritate senesceret; neuter veris et vigentibus præsidiis niteretur. Quæ omnia ei ex voto cessere; præsertim cum ipse singulos senatores et magistratus, et denique omnes, qui aliquid poterant, ita privatis beneficiis devinctos et obstrictos haberet, ut securus esset de aliqua conspiratione vel consensu adversus suos conatus ineundis, antequam aperte rempublicam invaderet. Quod cum et semper destinasset, et aliquando tandem faceret, tamen personam suam non deponebat; sed ita se gerebat, ut æquitate postulatorum, et simulatione pacis, et successibus suis moderandis, invidiam in adversas partes torqueret; seque incolumitatis suæ gratia ad bellum necessarium coactum præ se ferret. Cujus simulationis vanitas manifesto deprehensa est, postquam, confectis bellis civilibus, regiam potestatem adeptus, omnibusque æmulis, qui aliquam ei solicitudinem injicere possent, e medio

« AnteriorContinuar »