Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bat, ea sententia claudat: Sapientia quoque perseveravit mecum. Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quæ animum maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit: meditationes enim rerum divinarum voluptates sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate, superant.

NOVA ATLANTIS.

OPUS IMPERFECTUM.

LECTORI S.

Fabulam hanc Novæ Atlantidis eo animo confinxit honoratissimus auctor, ut in ea modulum quendam et descriptionem collegii, ad interpretationem naturæ, et operum magnitudinem ac potentiam, instituti, exhiberet: idque nomine Domus Salomonis, sive Collegii operum sex dierum, insigniret. Atque eousque sermonis filum produxit, donec hoc conficeret. Modulus (fateor) pro more poëtices, grandior et celsior est, quam qui in omnibus imitationi pateat; veruntamen in plerisque industria hominum sibi non diffidat. In animo etiam habuit, hac ipsa in fabula, librum De legibus, sive de optimo civitatis statu, exarasse: sed cum opus hoc prolixum futurum prævideret; necnon historia naturalis colligendæ, aliarumque Instaurationis partium contexendarum (quas longe potiores duxit) desiderio abriperetur; hic pedem fixit. Hæc habui in mandatis; lege, et vale.

GUIL. RAWLEY.

NAVIGAMUS e Peruvia, ubi per annum integrum commorati sumus: petebamus autem Chinam, et Japoniam; commeatum in duodecim menses nobiscum portantes; atque per spatium quinque mensium, et amplius, ventis secundis ab ortu flantibus, licet lenioribus et remissioribus, usi sumus. Tum vero vertit se ventus, et ab occidente per multos dies constanter spi

ravit; adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt austri fortes et vehementes, cum inclinatione nonnulla in orientem; qui nos (quantum fieri potuit) contra nitentes, versus septentrionem compulerunt: quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus) penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos in medio vastissimæ per universum orbem aquarum eremi positos videremus absque commeatu, perditos nos plane putabamus, et mortem propinquam expectabamus. Attamen corda nostra, et voces ad Deum in cœlis levavimus; qui mirabilia sua in profundis monstrat; eum precantes, pro misericordia sua, ut, quemadmodum in principio congregationes aquarum mandavit, et aridam apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus: Contigit autem, ut die sequente, sub vesperi, intra modicam distantiam, cerneremus, septentrionem versus, tanquam nubes spissas: quæ nobis de terra spem injecerunt, satis gnaris, tractum illum maris australis penitus incognitum fuisse; atque insulas, et continentes, adhuc non detectas, complecti potuisse. Itaque cursum, tota illa nocte, eo direximus, ubi terra se, ut conjiciebamus, ostenderat : atque illucescente die postero manifestum fuit, id, quod videramus, terram revera fuisse, depressam quidem et sylvosam: quod eam magis obscuram monstraverat. Atque post sesqui-horæ navigationem portum tutum appulimus; portum urbis cujusdam, non magnæ quidem, sed pulchre exstructæ, et quæ, ex qua parte mare spectabat, elegantiam magnam præ se tulit. Nos vero singula momenta tarda æstimantes, quibus a terra abessemus, ad littus properavimus, et ad descensum in terram nos comparavimus. Confestim autem vidimus nonnullos ex populo urbis, cum bacillis in manibus, qui nutu et signis nos in terram descendere prohibuerunt: absque tamen clamoribus, aut ferocia. Unde haud parum contristati, quid faciendum esset apud nos deliberamus. Interim perrexit versus nos scapha haud magna, octo circiter viros vebens; quorum unus in manu gestabat baculum ex arundine

[blocks in formation]

lutea, ad utrunque finem cæruleo colore imbutum ; qui navem nostram fidenter conscendit. Cumque vidisset unum e nostris obviam illi prodeuntem, e sinu extraxit rotulum quendam pergamenæ (sed pergamena nostra paulo flavioris, atque ad instar foliorum codicillorum splendentis, alias autem mollis satis et flexibilis) eique in manum dedit, qui primus e nostris se obtulerat. In quo rotulo, lingua Hebraica prisca, Græca quoque prisca, Latina satis pura et Hispanica, scripta erant hæc verba: "In terram ne descendatis ; nedum quispiam e "vestris. Quin et discessum ab his oris maturate, intra "sexdecim dies, nisi licentia vobis diutius morandi con"cedatur. Interea, si aqua vobis opus sit dulci, aut "commeatu, aut medicina, et curatione pro ægrotis, "aut si navis vestra reparatione indigeat, singula, qui"bus caretis, in scriptis exhibete. Nos autem officiis "ullis misericordiæ vobis non deerimus." Rotulus iste sigillo firmatus erat ex alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, et juxta eas cruce. Hoc tradito, minister ille discessit, et unum ex famulitio suo nobiscum reliquit, qui responsum nostrum reportaret. Cum jam apud nos de hac re deliberaremus, timidi et anxii hærebamus. Arceria descensu in terram, et moneri de præpropero nostro discessu; male nos afflixerunt. Contra, cum videremus populum illum linguas externas callere, tantaque humanitate præditum esse, consolationi nobis erat non exiguæ: ante omnia, signum crucis, instrumento appositum, singulari gaudio nos affecit, tanquam salutis augurium manifestum. Responsum a nobis est lingua Hispanica, navem nostram satis commode se habere, quandoquidem malacias, et ventos contrarios potius experti essemus, quam tempestates: quantum ad ægrotos nostros, eos plurimos esse, quin et graviter laborantes, ita ut nisi descensus in terram illis permitteretur, de vita periclitarentur. Alia, quibus carebamus, speciatim exhibuimus, addentes, adesse nobis merces pauculas, quas si eis emere placeret, necessitatibus nostris subveniri posse, ne illis oneri essemus. Obtulimus servo præmium exiguum in ducatis, et holoserici charmosyni parcellam, quæ ministro superiori offerretur; sed ille non accepit, imo

vix aspicere sustinuit: atque ita in alia parva scapha, quæ ad eum missa fuit, discessit.

Tribus plus minus horis elapsis postquam servus responsum nostrum accepit, lembo versus nos devectus est vir (ut videbatur) ex magistratibus. Indutus erat toga cum manicis amplis, ex cameloto, coloris cærulei pulcherrimi, splendidioris multo, quam nos in Europa habemus: tunica interior viridis erat; et similiter galerus ejus, qui factus erat in figuram turbani, eleganter compositi, neque prægrandis, qualia solent esse Turcica; atque capillorum suorum cincinni infra oram turbani dependebant. Vir sane aspectu venerabilis. Vectus est in lembo, aliqua ex parte inaurato, quatuor solummodo viris, in eodem lembo, comitatus. Alius autem a tergo sequebatur, in quo erant viri circiter viginti. Quamprimum intra spiculi jactum venisset, signis quibusdam e lembo moniti sumus, ut aliquos e nostris ad illum mitteremus. Id quod statim fecimus in navis nostræ scapha; virum ex nostris (uno excepto) primarium mittentes, et quatuor cum illo. Cumque circitur sex virgatas a lembo abessemus, jubebant ut nos sisteremus, nec propius accederemus. Quod et fecimus. Tum vero vir, quem modo descripsi, in pedes se erexit, et alta voce Hispanice interrogavit; num Christiani estis? Respondimus: Christianos nos esse: minus metuentes, quia signum crucis in instrumento illo videramus. Ad quod responsum, dexteram ille versus cœlum sustulit, et deinde leniter ad os suum adduxit; qui gestus in usu illis est cum Deo gratias agunt. Tunc autem perrexit: "Si jurabitis (unus

66

quisque vestrum) per merita Servatoris, piratas vos "non esse: nec sanguinem humanum effudisse, sive "jure, sive vi, intra spatium quadraginta dierum, "ultimo elapsarum, licentiam obtinebitis in terram de"scendendi." Respondimus, paratos nos omnes esse ad illud juramentum præstandum. Unde unus ex comitatu ejus, qui videbatur notarius esse, illud in scriptum redegit. Quo facto, alter e comitatu viri illius primarii, qui in eodem lembo vehebatur, postquam dominus in aurem ei quidpiam locutus esset, alta voce

« AnteriorContinuar »