Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a supe, riore globo divulsus, quod non male expressit ille:

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cœli.

Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit, nisi per agitationem celerem et rapidam: hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse: quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit: atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur bonor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit, quia ille spiritus plane om. nia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther, ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat, qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestris cohibendi: alterum per constipationem sive obstructionem,

qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat : sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jam pridem a Cerere, cum face illa sua orbem terrarum peragrante, abducta fuisset. Spiritus enim, qui subest metallis et mineralibus, compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille, per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Pirithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in mul tis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum chemistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes, et restitutionem corporum naturalium, veluti a portis inferorum, promittant. Verum de chemica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est: insitivam,

220

quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab
aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

XXX. METIS, SIVE CONSILIUM.

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse: quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo exspectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ et primo auditu insulsissimæ sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte, scilicet, reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum conciliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt: idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex concilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum, et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existimentur.

XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS.

Fabula de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis

[ocr errors]

autem videtur sapientia veterum, tanquam uvæ male calcatæ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur: eæ primis temporibus alatæ erant: sed inito temere cum Musis certamine victæ, alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amœnis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantų navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insula Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret : Orpheus vero, missis hujusmodi vinculis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exultatione animi proveniunt: illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnibil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit: postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit; statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctri

Catull. Eleg. v.

næ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ;
quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui post-
quam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mor-
tis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium
adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quæ
ad constantiam faciunt, sed leves versus. Ex hoc genere
est illud:

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis.

Et illud:

Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent.

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rur-
sus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur.
Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia vo-
luptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus
sæpe vitant: Sirenum autem cantus omnibus decanta-
tus est, ejusque pernicies et artificium varium: itaque
interprete hæc non egent. Illud magis acutum de
ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex
quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara
et conspicua, contra voluptatum corruptelas non mul-
tum proficere. Restat de remediis parabola, non ab-
strusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Pro-
ponuntur enim mali tam callidi, et tam violenti, reme-
dia tria: duo a philosophia; tertium a religione.
Atque primus effugii modus est, ut quis principiis
obstet, atque omnes occasiones, quæ animum tentare
et solicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio
illa aurium denotat: atque hoc remedium ad animos
mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad
comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari
inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se
muniant: quin et per hoc, virtutis suæ experimentum
magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum
ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes
quam absequentes: quod et Salomon de se professus
est, cum enumerationem voluptatum, quibus difflue-

« AnteriorContinuar »