Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quantum vero ad tertium gradum; nimirum simulationem et professionem falsam; illam magis vitiosam, et minus politicam, duco; nisi forte dignus vindice nodus inciderit. Itaque perpetua consuetudo simulandi vitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam, vel timiditate, ortum; aut etiam, ex animi constitutione, quæ vitio aliquo magno imbuta est: quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat.

Commoda simulationis et dissimulationis tria. Primum est, quod oppositionem amoliatur, et homines imparatos aggrediatur, ubi enim consilia cujuspiam evulgata fuerint, adversarii, veluti tuba, excitantur. Secundum est, quod in hominis potestate relinquit, ut pedem referat, et se absque existimationis suæ jactura de negotio subducat. Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur; aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum. Tertium est, quod ad aliena consilia detegenda viam aperiat. Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se adversarium profiteatur; verum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi vertet. Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium: Dic mendacium et veritatem erues. Perinde ac si simulatio clavis esset ad secreta reseranda. Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex æquo res compensetur. Primum, quod illa timiditatem arguant: id quod omnibus negotiis plumas vellit, ne perniciter ad metam advolent. Secundum, quod in ancipites cogitationes animos complurium conjiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent, et studio suo rem promoturi; unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet. Tertiam est (idque maximum) quod præcipuo ad actiones organo hominem privet; nimirum fide. Optimum fuerit temperamentum, si quis veracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestivum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.

VII. DE PARENTIBUS ET Liberis.

GAUDIA parentum occulta sunt; nec minus dolores eorum et metus. Illa certe verbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt. Certe liberi labores humanos suaviores, verum infortunia amariora, reddunt. Curas vitæ multiplicant, sed memoriam mortis mitigant. Eternitas sobolis etiam brutis communis est; sed illa memoriæ, meritorum, et operum, propria est hominibus. Atque videre sane est, opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta; quibus effigies animorum exhibere curæ erat, cum corporis imaginibus destituerentur. Adeo ut posteritati maxime studeant, qui posteritate carent. Qui honores in familiam suam primi introducunt, erga liberos indulgentissimi sunt: intuentur siquidem eos, non tantum ut continuationem speciei suæ, sed ut rerum a se gestarum hæredes: ideoque ut liberos et creaturas.

Gradus affectuum in parentibus erga liberos diversos sæpe dispares sunt: aliquando iniqui; ac potissimum in matre. Unde Salomon dicit: Filius sapiens latificat patrem, filius vero stultus mæstitiæ est matri sua. In domo fœcunda, et liberorum plena, cernere quandoque est, unum aut alterum ex senioribus pluris æstimari; atque ex junioribus in deliciis esse: sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri: qui nihilominus, haud raro, optimæ indolis evadunt. Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius: nam eos reddit animo degeneres; fallaciis deditos; ignobilium consortio se delectantes: magisque ad luxum propensos, quando rerum copiam adepti sint. Itaque optime succedit, quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant. Invaluit, tam apud parentes, quam pædagogos et famulos, mos quidem ineptus, æmulationes inter fratres serendi et alendi, durante eorum pueritia; quæ sæpenumero in discordias evadunt post ætatem virilem, et familias turbant. Itali non magnum ponunt discrimen inter liberos et nepotes aut cognatos; sed, modo sint e massa sanguinis, non multum pensi habent, utrum sint corpore proprio editi, necne. Atque si verum di

cendum sit, in natura non multum interest; adeo ut sæpe videamus, nepotem avunculo magis similem, aut cognato, quam parenti proprio, prout sanguis casu quodam derivatur. Curent parentes, in tenera ætate filiorum suorum, cui vitæ generi illos destinent: tum enim maxime sunt flexibiles, et cerei. Neque in hac electione respiciant nimis inclinationem filiorum ipsorum; quasi illud melius arrepturi sint, ad quod maxime videntur propensi. Verum est, si affectus, aut aptitudo puerorum, sit erga aliquod studium insignis, non expedire, ut quis naturæ aut indoli repugnet; sed ut plurimum præceptum illud sanum est: Optimum elige, suave et facile illud faciet consuetudo. Fratres juniores plerunque sunt fortunæ filii: sed raro, aut nunquam, prosperum sortiuntur exitum, quando exhæredantur seniores.

VIII. DE NUPTIIS ET CŒLIBATU.

Qui uxorem duxit, et liberos suscepit, obsides fortunæ dedit; sunt enim magnorum conatuum impedimenta, sive ad virtutem tendat quis, sive ad improbitatem certe præstantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicæ opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus; qui tam affectu, quam fortunis, rempublicam connubio sibi junxerunt, et dotarunt. Attamen rationi videatur magis consentaneum, ut qui liberos relinquunt, majorem futurorum temporum curam gererent; ad quæ satis norunt clarissima illa sua pignora oportere transmitti.

Sunt

tamen, qui licet liberis careant, tamen memoriæ suæ incuriosi sunt, et cogitationes vitæ tantum curriculo terminant, et tempora futura, ut ad se nihil pertinentia, ducunt. Imo et alii nonnulli uxorem et liberos tantum in rationibus expensarum habent. Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari, qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores. Audiverunt scilicet aliquos dicentes, Talis quispiam est ditissimus; alios autem subinferentes, At liberis compluribus oneratur: quasi divitiarum hoc esset decrementum. Verum cœlibatus causa maxime frequens, est libertas ; præsertim in quibusdam animis sibi complacentibus et

phantasticis; qui omnis restrictionis sensum nacti sunt tam acutum, ut cingula et periscelidas fere habeant pro vinculis et compedibus. Viri cœlibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga dominos optimi; at non semper subditi optimi; sunt enim ad fugam expediti; atque revera transfugæ fere omnes sunt ejus conditionis. Vita cœlebs ecclesiasticis bene convenit: non enim facile quis irriget solum, si prius stagni alicujus receptaculum interveniat. Judicibus et magistratibus res est fere indifferens: si enim faciles sint, et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore, multis modis, ad hujusmodi lucra captanda deteriorem. Quod ad milites attinet, reperio certe duces apud exercitus suos concionantes, illis in memoriam redigere solere charitates uxorum et liberorum. Reperio etiam nuptiarum contemptum apud Turcas milites vulgares reddere viliores. Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quædam humanitatis; atque cœlibes, etsi sæpenumero magis sint munifici et charitativi, quia fortunæ eorum minus exhauriantur, sunt tamen, ex altera parte, magis crudeles, et sine visceribus (idonei qui sint severi inquisitores) quia indulgentia et teneritudo affectuum suorum non tam sæpe evocatur et excitatur. Naturæ graves, et consuetudine ductæ, ideoque constantes, sunt plerunque uxoriæ: ut de Ulysse perhibetur: Vetulam suam prætulit immortalitati. Mulieres castæ sunt plerunque superbæ, et protervæ, merito pudicitiæ suæ elatæ. Inter vincula præstantissima castitatis et obsequii uxoris erga maritum illud censeri debet, si virum suum uxor prudentem putet; quod nunquam faciet, si eum inveniat zelotypum. Uxores, juvenum dominæ sunt; mediæ ætatis, sociæ; senum, nutrices. Adeo ut adsit ansa ad uxorem ducendam ætatibus singulis. Inter sapientes tamen numeratus est ille, qui interrogatus: Quod esset tempus opportunum nuptiarum? respondit: Juvenibus non adhuc, senibus non omnino. Sæpe fit, ut mariti deteriores bonas habeant uxores: sive hoc fiat, quod hoc modo pretium addatur mariti benevolentiæ, per vices; sive quod uxores in patientia sua glorientur. Hoc autem nun

quam fallit, si hujusmodi mariti ab uxoribus ipsis expetiti et electi fuerint, contra consensum amicorum; tunc enim animus iis semper adest, ut stultitiæ suæ pœnitere non videantur.

IX. DE INVIDIA.

Ex affectibus nulli sunt, qui existimantur fascinare, prætur amorem et invidiam. Uterque acria progignit desideria; uterque se perniciter efformat in phantasias, et suggestiones; atque uterque facile inscendit in oculos (præcipue quando objectum adest) quæ omnia ad fascinationem faciunt; si modo fascinatio aliqua sit. Videmus etiam Scripturam invidiam oculi mali nomine insignire; atque astrologos, malos astrorum influxus, malignos aspectus vocare. Ita ut agnosci ab omnibus videatur, in invidia, ejusque operatione, ejaculatio quædam, et irradiatio ex oculis. Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi, ut notaverint tempora, quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest, tum præcipue esse, cum persona, in quam invidia torquetur, spectatur in gloria et triumpho: etenim hoc mucronem invidiæ acuit; atque insuper illis temporibus spiritus personæ invisæ prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt.

Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis, quæ in considerationem veniant, sed loco idoneo) tractabimus hæc tria: qui sint ad invidendum maxime proclives; qui sint invidiæ maxime obnoxii; et quæ sit differentia inter invidiam publicam et privatam.

Qui virtutis ipse expers est, invidet virtuti alterius. Etenim animi hominum se pascunt et delectantur, aut bono proprio, aut malo alieno; quique primo alimento caret, satiabit se secundo; et qui nullo modo sperat se ad virtutem alterius pervenire posse, ipse fortunam ejus libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas.

Vir curiosus, et se alienis rebus immiscens, ut plurimum, invidus est. Etenim, de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa illa sedulitas suis rebus conducat: itaque fieri non potest, quin hujusmodi vir scenicam quandam voluptatem

« AnteriorContinuar »