Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PRÆFATIO.

ANTIQUITATEM primævam (exceptis quæ in sacris literis habemus) oblivio et silentium involvit: silentia antiquitatis fabulæ poëtarum exceperunt : fabulis tandum successere scripta quæ habemus; adeo ut antiquitatis penetralia et recessus a sequentium seculorum memoria et evidentia, tanquam velo fabularum, discreta et separata sint; quod se interposuit et objecit medium inter ea, quæ perierunt, et ea, quæ extant. Equidem existimo plerosque in ea opinione fore, me delicias ac ludos facere; atque similem fere licentiam in transferendis fabulis usurpare, ac ipsi poëtæ sibi sumpserint in fingendis; quod pro meo jure sane facere possem, ut contemplationibus magis arduis hæc, ad voluptatem sive meditationis propriæ, sive lectionis alienæ, aspergerem. Neque me latet quam versatilis materia sit fabula, ut huc illuc trahi, imo et duci possit; quantumque ingenii commoditas et discursus valeat, ut quæ nunquam cogitata sint, belle tamen attribuantur. Etiam illa cogitatio animum subit, usum hujusce rei jampridem contaminatum esse: multi enim, ut inventis et placitis suis antiquitatis venerationem acquirerent, poëtarum fabulas ad ea traducere conati sunt: atque vetus illa vanitas et frequens, nec nuper nata, aut raro usurpata est. Nam et olim Chrysippus stoicorum opinionis vetustissimis poëtis, veluti somniorum aliquis interpres, ascribere solebat; et magis insulse chemici ludos et delicias poëtarum in corporum transformationibus, ad fornacis experimenta transtulerunt. Hæc (inquam) cuncta nodis satis et explorata et expensa sunt; omnemque ingeniorum circa allegorias

levitatem et indulgentiam perspeximus et notavimus, neque propterea omnino de sententia decedimus. Primo enim absit ut paucorum ineptiæ et licentia, parabolarum honori in genere detrahant. Hoc enim prophanum quiddam sonat et audax, cum hujusmodi velis et umbris religio gaudeat, ut qui eas tollat, commercia divinorum et humanorum fere interdicat. Verum de humana sapientia videamus. Fateor certe ingenue et libenter, me in hanc sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poëtarum fabulis mysterium et allegoriam jam ab origine subesse putem; sive captus veneratione prisci seculi; sive quod in nonnullis fabulis reperio tantam et tam evidentem cum significato similitudinem et conjunctionem, tum in textura ipsa fabulæ, tum in proprietate nominum, quibus personæ sive actores fabulæ insigniti et veluti inscripti prodeunt; ut sensum illum ab initio præceptum et cogitatum fuisse, et de industria adumbratum, nemo constanter negaverit. Quis enim ita durus est et ad aperta cæcutiens, ut, cum audiat Famam, gigantibus exstinctis, tanquam sororem posthumam progenitam esse, non illud ad murmura partium et famas seditiosas, quæ, sopitis rebellionibus, ad tempus vagari solent, referat? Aut cum audiat Typhonem gigantem nervos Jovis secuisse et abstulisse, ac Mercurium eos suffuratum esse, et Jovi reddidisse; non statim advertat hoc ad rebelliones prævalidas pertinere, quæ regibus nervos et pecuniarum et auctoritatis incidunt, ita tamen, ut per sermonum comitatem et prudentia edicta animi subditorum, non ita multo post, quasi furtim reconcilientur et vires regidus restituantur? Aut cum audiat, in illa memorabili Deorum contra gigantes expeditione, asinum Sileni cum ruderet maximi momenti ad profligandos gigantes fuisse; non liquido cogitet hoc de vastis rebellium conatibus, qui plerumque per inanes rumores et terrores vanos dissipantur, confictum fuisse? Etiam nominum conformitas et judicium cui tandem hominum obscurum esse potest? cum Metis uxor Jovis plane consilium sonet; Typhon tumorem; Pan universum; Nemesis vindictam; et similia. Neque illud quenquam moveat, si aliquid into

dum historiæ subsit, aut si nonnulla ornamenti gratia addita sint, aut si tempora confundantur, aut si ex una fabula quippiam transferatur in aliam, et nova allegoria inducatur. Necesse enim fuit hæc fieri, cum inventa virorum fuerint, qui et ætate disjuncti, et instituto diversi erant; cum alii antiquiores, alii recentiores fuerint, alii rursus naturam rerum, alii res civiles sibi proponerent. Habemus etiam et aliud sensus occulti et involuti signum non parvum, quod nonnullæ ex fabulis tam absurdæ narratione ipsa et insulsæ inveniantur, ut parabolam etiam ex longinquo ostentent, et veluti clament. Quæ enim probabilis est fabula, etiam ad voluptatem et historiæ similitudinem conficta existimari potest: quod autem nulli in mentem venisset cogitare, aut narrare, id in alios usus quæsitum videtur. Quale enim figmentum illud; Jovem Metin in uxorem accepisse, eamque statim ut gravidam sensisset comedisse, unde ipse gravidus fieri cœpit, et Palladem armatam ex capite peperit? Equidem existimo nulli mortalium obvenire vel somnium tam extra cogitationis vias situm et monstrosum. Ante omnia illud apud nos maxime valuit, et plurimum ponderis habuit, quod ex fabulis complures nullo modo nobis videntur ab eis inventæ, a quibus recitantur et celebrantur, Homero, Hesiodo, reliquis; si enim liquido nobis constitisset eas ab illa ætate atque illis auctoribus manasse, a quibus commemorantur et ad nos devenerunt, nil magni certe aut excelsi ab hujusmodi origine nobis (ut nostra fert conjectura) exspectare aut suspicari in mentem venisset. Verum, si quis attentius rem consideret, apparebit, illas tradi,et referri tanquam prius creditas, et receptas, non tanquam tum primo excogitatas et oblatas. Quinetiam cum diversis modis a scriptoribus fere coævis referantur, facile cernas, quod commune habent, ex veteri memoria desumptum; in quo variant, ex singulorum ornatu additum. Atque hæc res existimationem earum apud nos auxit, ac si nec ætatis, nec inventionis poëtarum ipsorum essent: sed veluti reliquiæ sacræ, et auræ tenues, temporum meliorum; quæ ex traditionibus nationum magis antiquarum in Græcorum tubas et

fistulas incidissent. Quod si quis obstinato animo contendat, allegoriam in fabula semper subdititiam et impositam, nec omnino nativam et genuinam fuisse : ei molesti non erimus, sed gravitatem illam judicii, quam affectat, licet hebetiorem et fere plumbeam, remittemus; atque illum (si modo dignus sit) alio modo, tanquam de integro adoriemur. Duplex apud homines repertus est atque increbuit parabolarum usus, atque, quod magis mirum sit, ad contraria adhibetur. Faciunt enim parabolæ ad involucrum et velum ; faciunt etiam ad lumen et illustrationem. Atque misso illo usu priore (potius quam lites suscipiamus) et receptis fabulis antiquis, tanquam rebus vagis et ad delectationem compositis; manet tamen proculdubio posterior iste usus, neque ulla ingenii violentia nobis extorqueri possit, neque impediet quisquam (qui sit mediocriter doctus) quin protinus recipiatur modus iste docendi, tanquam res gravis et sobria, atque omnis vanitatis expers, et scientiis apprime utilis, imo et quandoque necessaria; nimirum ut in inventis nobis, et ab opinionibus vulgaribus remotis et penitus abstrusis, aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quarratur. Itaque antiquis seculis, cum rationis humane. inventa, et conclusiones etiam eæ quæ nunc trita et vulgatæ sunt, tunc temporis novæ et insueta: essent, omnia fabularum omnigenum, et ænigmatum, et parabolarum, et similitudinum plena erant: atque per hæc docendi ratio, non occultandi artificium, quasitum est; rudibus scilicet tunc temporis hominum ingeniis, et subtilitatis, nisi quæ sub sensumcadebat, impatientibus et fere incapacibus. Nam ut hieroglyphica literis, ita parabolæ argumentis erant antiquiores. Atque etiam nunc, si quis novam in aliquibus lucem humanis mentibus affundere velit, idque non incommode et aspere, prorsus eadem via insistendum est, et ad similitudinum auxilia confugiendum. Quare quae dicta sunt, ita claudemus. Sapientia prisci seculi, aut magna aut felix fuit: magna, si de industria excogitata est figura sive tropus: felix, si homines, aliud agentes, materiam et occasionem tantæ contemplationum dignitati præ

[blocks in formation]

buere. Operam autem nostram (si quid in ea sit quod juvet) in neutra re male collocatam censebimus. Aut enim antiquitatem illustrabimus, aut res ipsas. Neque nescius esse possem hanc rem ab aliis tentatam esse: sed tamen, ut, quod sentiam, eloquar, idque non fastidiose, sed libere, ejus decus et virtus ex hujusmodi laboribus, licet magnis et operosis, fere periit; dum homines, rerum imperiti et non ultra locos certos communes docti, parabolarum sensus ad vulgaria quædam et generalia applicaverunt, atque earundem vim veram, et proprietatem genuinam, ac indignationem altiorem, non attigerunt. Nos autem erimus (ni fallimur) in rebus vulgatis novi; et aperta et plana a tergo relinquentes, ad ulteriora et nobiliora tendemus.

« AnteriorContinuar »