Imágenes de páginas
PDF
EPUB

regnum Dei, et ista omnia adjicientur vobis:" Philosophia autem simile quiddam jubet; " Primùm quærite bona animi, cetera aut aderunt aut non oberunt." Quamvis autem hoc fundamentum, humanitùs jactum, interdum locetur super arenas; quemadmodum videre est in M. Bruto, qui in eam vocem sub exitum suum prorupit;

"Te colui, Virtus, ut rem; ast tu nomen inane es :"

At idem fundamentum, divinitùs locatum, firmatur semper in petrâ. Hic autem Doctrinam de Ambitu Vitæ, et simul Doctrinam Generalem de Negotiis, concludimus.

CAPUT III.

Partitiones Doctrinæ de Imperio, sive Republicâ, omittuntur; tantùm aditus fit ad Desiderata duo; Doctrinam de Proferendis Finibus Imperii, et Doctrinam de Justitia Universali, sive de Fontibus Juris. VENIO jam ad Artem Imperii, sive Doctrinam de Republicâ Administrandâ; sub quâ etiam Economica continetur, ut familia sub civitate. In hâc parte, sicut jam anteà dixi, silentium mihi imperavi. Neque tamen prorsùs diffidere debui, quin possim de illâ fortassè non imperitè aut inutilitèr disserere ; utpotè qui longâ experientiâ edoctus, et per tot munerum et honorum gradus ad amplissimum regni magistratum favore Majestatis tuæ indulgentissimo, nullo merito meo, evectus fuerim, eundemque magistratum per annos quatuor integros gesserim et

(quod pluris est) Majestatis tuæ mandatis et colloquiis per annos octodecim continuos assueverim, quod etiam e stipite aliquo politicum exsculpere potuisset; quique etiam inter omnes artes plurimum temporis in Historiis et Legibus contriverim. Quæ omnia non jactantiâ ad posteros refero, sed quia ad litterarum dignitatem nonnihil pertinere putem, quòd homo quispiam ad litteras potiùs quàm ad aliud quidquam natus, et ad res gerendas nescio quo fato contra genium suum abreptus, ad civilia tamen munera tam honorifica et ardua sub rege prudentissimo assumptus fuerit. Verùm, si quid circa Politicam posthac parturiet otium meum, erit fortassè proles aut abortiva aut posthuma. Interìm, ne (Scientiis omnibus, jam veluti in subselliis suis collocatis) sedes hæc tam excelsa omninò vacet, decrevi duas tantùm Civilis Scientiæ portiones, quæ ad arcana imperii non pertinent, sed sunt naturæ magis communis, ut Desiderata notare, earumque more nostro exempla proponere.

Cùm Artes Imperii tria Officia Politica complectantur; primò ut Imperium conservetur, secundò ut Beatum efficiatur et Florens, tertiò ut Amplificetur Finesque ejus longiùs proferantur; de duobus primis Officiis maximâ ex parte egregiè a nonnullis tractatum est, de tertio siletur. Illud itaque inter Desiderata reponemus, et more nostro exemplum ejus proponemus; eam doctrinæ partem Consulem Paludatum, sive Doctrinam de Proferendis Imperii Finibus, nominantes.

Exemplum Tractatus Summarii de Proferendis Finibus

Imperii.

DICTUM Themistoclis, sibi ipsi applicatum, incivile certè fuit et inflatum; sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sanè observationem et pergravem censuram complecti videatur. Rogatus in convivio ut citharam pulsaret, respondit; "Fidibus se nescire, ceterùm posse oppidum parvum in magnam civitatem evehere." Ista certè verba, ad sensum politicum translata, facultates duas multùm inter se discrepantes in iis, qui rerum gubernacula tractant, optimè describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos, qui usquam fuerunt, attentè intueamur, reperientur profectò (licèt rarissimè) nonnulli, qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valdè imperiti: e contrà autem alii quamplurimi in citharâ aut lyrâ (hoc est, aulicis tricis) miri artifices, qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint, ut potiùs a naturâ comparati videantur ad statum reipublicæ beatum et florentem labefactandum et evertendum. Sanè artes illæ degeneres et præstigiæ, quibus sæpenumerò consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud principes suos et famam in vulgus reportant, haud aliud nomen merentur quàm peritiæ cujusdam fidiculariæ; utpotè cùm sint res magìs gratæ in præsens, et artificibus ipsis ornamento, quàm ad rerumpublicarum quarum sunt ministri opes et amplitudinem utiles aut accommodæ. Oc

current proculdubiò et alii consiliarii, atque reipublicæ gubernatores minimè spernendi, qui sint negotiis pares, possintque res commodè administrare, easque a manifestis præcipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illâ rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.

Verùm, qualescunque demùm fuerint operarii, conjiciamus oculos in opus ipsum; qualis nimirùm censeri debeat vera Regnorum et Rerumpublicarum Magnitudo, et quibus artibus obtineri possit. Dignum profectò argumentum, quod principes perpetuò in manibus habeant et diligentèr meditentur; quò nec vires suas in majus æstimantes inceptis se vanis et nimìs arduis implicent, nec rursùs easdem plùs æquo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.

Magnitudo Imperiorum, quoad molem et territorium, mensuræ subjicitur; quoad reditus, calculis. Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum multitudo et amplitudo tabulis, excipi possint. Attamen non reperitur inter civilia res errori magìs obnoxia, quàm verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicujus. Assimilatur regnum cœlorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum; quod tamen habeat interìm intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citiùs attollat et latiùs diffundat: eodem modo, invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valdè ampla, quæ tamen ad Fines ulteriùs Proferendos aut latiùs imperandum sunt

minùs apta; alia contrà, dimensione satìs exigua, quæ tamen bases in quibus maximæ monarchiæ inædificentur esse possint.

1. Urbes munitæ, plena armamentaria, equorum propagines generosa, currus armati, elephanti, machinæ atque tormenta bellica omnigena, et similia ; sunt certè ista universa nihil aliud quàm ovis induta pelle leoninâ, nisi gens ipsa stirpe suâ et ingenio sit fortis et militaris. Immò, nec numerus ipse copiarum multum juvat, ubì milites imbelles sunt et ignavi. Rectè enim Virgilius; "Lupus numerum pecorum non curat." Exercitus Persarum in campis Arbelæ oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subjiciebatur; adeò ut duces Alexandri, nonnihil ipso spectaculo perculsi, regem interpellarent, atque ut noctù prælium committeret ei auctores erant: quibus ille, "Nolo (inquit) suffurari victo riam." Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius, castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cùm spectaret aciem Romanorum, quæ quatuordecim millia non excessit, contra se tendentem, in dicterio illo suo sibi complacuit; "Ecce, inquit, hominum pro legatione nimio plùs quàm oportet, pro pugnâ longè minùs." Eosdem tamen, priusquàm occubuisset sol, satis multos ad se infinitâ strage profligandum expertus est. Innumera sunt exempla, quàm sit multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primò igitur pro re certissimâ et exploratissimâ decernatur et statuatur, quòd caput omnium quæ ad Magnitudinem Regni aut Statûs spectent sit, ut

« AnteriorContinuar »