Imágenes de páginas
PDF
EPUB

LII.

Atque de Dignitatibus sive Prærogativis Instantiarum hæc dicta sint. Illud verò monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cùm logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi claviculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica vulgaris), sed naturam reverà persecet, et corporum virtutes et actus, eorumque leges in materiâ determinatas inveniat; ita ut non solùm ex naturâ mentis, sed ex naturâ rerum quoque hæc scientia emanet; mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostræ, conspersa fuerit et illustrata. Sunt autem (ut ex

iis

quæ dicta sunt patet) Prærogativæ Instantiarum numero 27; nominibus, Instantiæ Solitariæ: Instantiæ Migrantes: Instantiæ Ostensivæ : Instantiæ Clandestinæ Instantiæ Constitutivæ : Instantiæ Conformes: Instantiæ Monodicæ; Instantiæ Deviantes: Instantiæ Limitaneæ: Instantiæ Potestatis : Instantia Comitatûs et Hostiles: Instantiæ Subjunctivæ Instantiæ Foederis: Instantiæ Crucis: Instantiæ Divortii: Instantiæ Januæ : Instantiæ Citantes Instantiæ Viæ: Instantiæ Supplementi ; Instantiæ Persecantes: Instantiæ Virga: Instantiæ Curriculi: Doses Naturæ: Instantiæ Lucte: Instantiæ Innuentes: Instantia Polychrestæ : Instantiæ Magicæ. Usus autem harum Instantiarum, in quo Instantias Vulgares excellunt, versatur in genere, aut circa Partem Informativam; aut circa Operativam; aut circa utramque. Atque quoad Informativam, juvant illæ aut Sensum, aut Intellectum. Sensum, ut quinque

Instantiæ Lampadis: Intellectum, aut accelerando Exclusivam Formæ, ut Solitariæ; aut angustiando et propiùs indicando Affirmativam Formæ, ut Migrantes, Ostensivæ, Comitatûs, cum Subjunctivis; aut erigendo Intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes, idque aut immediatè, ut Clandestinæ, Monodicæ, Foederis, aut gradu proximo, ut Constitutivæ, aut gradu infimo, ut Conformes, aut rectificando Intellectum a consuetis, ut Deviantes, aut ducendo ad Formam Magnam, sive Fabricam Universi, ut Limitaneæ, aut cavendo de Formis et caussis falsis, ut Crucis et Divortii. Quòd verò ad Operativam attinet; illæ practicam aut designant ; aut mensurant; aut sublevant. Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiæ Potestatis, aut ad quid aspirandum si detur facultas, ut Innuentes: mensurant quatuor illæ Mathematicæ sublevant Polychrestæ et Magicæ.

Rursùs ex istis Instantiis 27. nonnullarum (ut superiùs diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec exspectanda particularis inquisitio naturarum. Cujus generis sunt Instantiæ Conformes, Monodicæ, Deviantes, Limitaneæ, Potestatis, Januæ, Innuentes, Polychrestæ, Magicæ. Hæ enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui; aut instruunt praxin, in genere. Reliquæ tum demùm conquirendæ sunt, cùm conficiemus Tabulas Comparentiæ ad opus Interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim Instantiæ Prærogativis istis insignitæ et donatæ animæ instar, inter vulgares Instantias Comparentiæ, et ut ab initio diximus, paucæ illarum sunt vice multarum ; quo

circa cùm Tabulas conficimus, illæ omni studio sunt investigandæ, et in Tabulas referendæ. Erit etiam earum mentio necessaria in iis quæ sequuntur. Præponendus itaque erat earum tractatus. Nunc verò ad adminicula et rectificationes Inductionis, et deinceps ad concreta, et Latentes Processus, et Latentes Schematismos, et reliqua quæ Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas emancipato intellectu, et facto tanquam majore; unde necesse est sequi emendationem statûs hominis, et ampliationem potestatis ejus super naturam. Homo enim per lapsum et de statu innocentiæ decidit, et de regno in creaturas. Utraque autem res etiam in hâc vita nonnullâ ex parte reparari potest; prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsùs et ad extremum rebellis, sed in virtute illius diplomatis, ' In sudore vultus comedes panem tuum,' per labores varios (non per disputationes certè, aut per otiosas ceremonias magicas) tandem et aliquâ ex parte ad panem homini præbendum, id

est, ad usus vitæ humanæ

subigitur.

END OF VOLUME THE NINTH.

Thomas White, Printer,
Johnson's Court.

« AnteriorContinuar »