Imágenes de páginas
PDF
EPUB

At Tacitus, notans characterem et modum loquendi diversum quo usus est Tiberius in laudando apud senatum res a Germanico et a Druso gestas, de laudibus Germanici sic; "Magìs in speciem adornatis verbis, quàm ut penitùs sentire videretur:" de laudibus Drusi sic; "Paucioribus, sed intentior, et fidâ oratione." Iterùm Tacitus eundem Tiberium, aliàs etiam ut nonnihil pellucidum, notans; "In aliis," inquit," erat veluti eluctantium verborum; solutiùs verò loquebatur, quandò subveniret." Sanè difficilè reperiatur simulationis artifex aliquis tam peritus et egregius, aut vultus aliquis ita coactus, et (ut ille loquitur) jussus, qui a sermone artificioso et simulatorio possit istas notas sejungere, quin aut sermo sit solito solutior, aut comptior, aut magis vagus et oberrans, aut magis aridus et quasi eluctans.

[ocr errors]

Ad Verba Hominum quod attinet; sunt quidem illa, ut de urinis loquuntur medici, meretricia. Sed isti meretricii fuci optimè deprehenduntur duobus modis; cùm scilicèt proferuntur verba aut ex improviso, aut in perturbatione. Sic Tiberius, cùm ex Agrippinæ verbis aculeatis subitò commotus esset et nonnihil abreptus, extra innatæ simulationis terminos pedem protulit; "Audita hæc," inquit Tacitus," raram occulti pectoris vocem elicûere; correptamque Græco versu admonuit, ideò lædi quia non regnaret." Quarè poëta perturbationes hujusmodi non inscitè appellat Torturas, quòd ab iis secreta sua prodere homines compellantur :

"Vino tortus et irâ."

Ipsa sanè testatur experientia paucos admodum repe

riri, qui erga arcana sua tam fidi sint, animumque gerant adeò obfirmatum, quin interdum ex iracundiâ, interdum ex jactantiâ, interdum ex intimâ erga amicum benevolentiâ, interdum ex animi imbecillitate qui se mole cogitationum onerari ampliùs non sustineat, interdum denique ex alio quopiam affectu intimas animi cogitationes revelent et communicent. Ac ante omnia sinus animi excutit, si simulatio simulationem impulerit, juxta adagium illud Hispanorum; "Dic mendacium, et erues veritatem."

Quin et Factis ipsis, licèt humani animi pignora sint certissima, non prorsùs tamen fidendum; nisi diligentèr atque attentè pensitatis priùs illorum et Magnitudine et Proprietate. Illud enim verissimum ; "Fraus sibi in parvis fidem præstruit, ut majore emolumento fallat." Italus verò seipsum in ipso stare lapide putat ubì præco prædicat, si meliùs solito tractetur absque caussâ manifestâ. Etenim officia ista minora homines reddunt oscitantes, et quasi consopitos, tam ad cautionem quàm ad industriam, atque rectè a Demosthene appellantur ‹ alimenta socordiæ. Porrò proprietatem et naturam nonnullorum Factorum, etiam quæ beneficiorum loco habentur, subdolam et ambiguam luculentèr cernere licet ex eo quod Antonio Primo imposuit Mutianus ; qui post reditum cum eo in gratiam, sed fide pessimâ, plurimos ex Antonii amicis ad dignitates evexit; "Simul amicis ejus præfecturas et tribunatus largitur:" hoc autem astu Antonium non munivit, sed exarmavit penitùs et desolavit, amicitias ejus ad se transferendo.

Certissima autem clavis ad animos hominum reserandos vertitur in rimandis et pernoscendis vel Ingeniis et Naturis ipsorum, vel Finibus et Intentionibus. Atque imbecilliores certè et simpliciores ex Ingeniis, prudentiores autem et tectiores ex Finibus suis optimè judicantur. Certè prudentèr et facetè (licèt meo judicio minùs verè) dictum fuit a Nuntio quopiam Pontificis, sub reditu ejus a legatione apud nationem quandam, ubì tanquam ordinarius resederat. Interrogatus de delectu successoris sui, consilium dedit; "Ut nullo modo mitteretur aliquis, qui eximie prudens esset, sed potiùs mediocritèr tantùm: quoniam (inquit) ex prudentioribus nemo facilè conjiciet, quid verisimile foret illius gentis homines facturos." Sanè non rarò intervenit ille error, et maximè familiaris est viris prudentibus, ut ex modulo ingenii proprii alios metiantur, ac proindè ultra scopum sæpiùs jaculentur; supponendo quòd homines majora quædam meditentur et sibi destinent, et subtilioribus technis utantur, quàm quæ illorum animos unquam subiêrint. Quod etiam elegantèr innuit adagium Italicum, quo notatur ' nummorum, prudentiæ, fidei semper minores inveniri rationes quàm quis putaret.' Quare in levioris ingenii hominibus, quia multa absurda faciunt, capienda est conjectura potiùs ex propensionibus Ingeniorum quàm ex destinationibus Finium. Porrò, principes quoque (sed longè aliam ob caussam) ab Ingeniis optimè judicantur, privati autem ex Finibus. Principes enim fastigium adepti humanorum desideriorum, nullos ferè sibi propositos Fines habent

[ocr errors]

ad quos præsertim vehementèr et constantèr aspirant, ex quorum Finium situ et distantiâ reliquarum suarum actionum possit excipi et confici directio et scala: id quod inter alia caussa est vel præcipua, ut"corda eorum (quod Scriptura pronunciat) sint inscrutabilia." At privatorum nullus est, qui non sit planè veluti viator, et proficiscatur intentè ad aliquam itineris metam, ubì consistat; undè non malè divinare quis poterit quid facturus sit, aut non facturus. Si enim in ordine sit quidpiam ad finem suum, probabile est facturum: sin sit in contrarium finis, minimè. Neque de Finium, aut Ingeniorum, in hominibus diversitate informatio capienda est simplicitèr tantùm, sed et comparatè; quid scilicèt prædominetur, et reliqua in ordinem cogat. Sic, ut videmus, Tigellinus, cùm se Petronio Turpiliano inferiorem sentiret in voluptatibus Neroni ministrandis et prægustandis, "metus (ut ait Tacitus) Neronis rimatus est;" et hoc pacto æmulum evertit.

Ad notitiam quod attinet de hominum animis secundariam, nimirùm quæ ab Aliorum Relatione desumitur, brevitèr dicere sufficiet. Defectus et vitia didiceris optimè ab inimicis, virtutes et facultates ab amicis, mores et tempora a famulis, opiniones et meditationes ab intimis familiaribus cum quibus frequentiùs colloquia miscent. Fama popularis levis est, et superiorum judicia minùs certa : etenim coram illis tectiores incedunt homines. Verior fama e domesticis emanat.

Verùm ad inquisitionem istam universam via maximè compendiaria in tribus consistit: primùm,

ut amicitias multas comparemus cum ejusmodi hominibus, qui multiplicem et variam habent tam Rerum quàm Personarum notitiam; in primis verò enitendum ut saltèm singulos habeamus præstò, qui pro negotiorum atque hominum diversitate nos de unaquâque re certiores facere et solidè informare possint secundò, ut prudens temperamentum et mediocritatem quandam persequamur et in Libertate Sermonis, et in Taciturnitate; frequentiùs Libertatem usurpantes, at cùm res postulat Silentium. Libertas siquidem in Sermone etiam alios invitat et provocat, ut pari libertate erga nos utantur, et sic multa deducit ad notitiam nostram; at Taciturnitas fidem conciliat, efficitque ut ament homines secreta sua apud nos tanquam in sinu deponere: tertiò, is nobis paullatìm acquirendus est habitus, ut vigilante et præsente animo, in omnibus colloquiis et actionibus, simul et rem quæ instat geramus, et alia quæ incidunt observemus. Nam sicut Epictetus præcipit, ut Philosophus in singulis suis actionibus ita secum loquatur; "Et hoc volo, et etiam institutum servare :" sic Politicus in singulis negotiis ita secum statuat; "Et hoc volo, atque etiam aliquid quod in futurum usui esse possit addiscere." Itaque, qui eo sunt ingenio, ut nimiùm Hoc agant,' et toti sint in præsente negotio quod in manibus habent, de iis autem quæ interveniunt nec cogitant quidem (id quod in se agnoscit Montaneus), illi certè ministri regum aut rerumpublicarum sunt vel optimi, sed ad proprias fortunas claudicant. Interim cautio ante omnia adhibenda, ut impetum animi et alacritatem

« AnteriorContinuar »