Imágenes de páginas
PDF
EPUB

perturbet aut impediat, cùm tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat: veluti, lux solis, lucem cicindelæ; sonitus bombardæ, vocem; fortior odor, delicatiorem; intensior calor, remissiorem ; lamina ferri interposita inter magnetem et aliud ferrum, operationem magnetis. Verùm de his quoque, inter Adminicula Inductionis, erit proprius dicendi locus.

XLIV.

Se

Atque de Instantiis, quæ juvant sensum, jam dictum est: quæ præcipui usûs sunt ad Partem Informativam. Informatio enim incipit a sensu. At universum negotium desinit in Opera; atque quemadmodum illud principium, ita hoc finis rei est. quentur itaque Instantiæ præcipui usûs ad Partem Operativam. Ex genere duæ sunt, numero septem: quas universas, generali nomine, Instantias Practicas appellare consuevimus. Operativæ autem Partis, vitia duo; totidemque dignitates Instantiarum in genere. Aut enim fallit operatio, aut onerat nimìs. Fallit operatio maximè (præsertìm post diligentem naturarum inquisitionem) propter malè determinatas et mensuratas corporum vires et actiones. Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per prædominantiam virtutis: quæ quatuor nisi fuerint probè et diligentèr pensitata, erunt fortassè scientiæ speculatione quidem pulchræ, sed opere inactive. Instantias verò quatuor itidèm, quæ huc referuntur, uno no

mine Instantias Mathematicas vocamus, et Instantias Mensuræ.

Onerosa autem fit Praxis, vel propter misturam rerum inutilium, vel propter multiplicationem instrumentorum, vel propter molem materiæ, et corporum quæ ad aliquod opus requiri contigerint. Itaque ex instantiæ in pretio esse debent, quæ aut dirigunt operativam ad ea quæ maximè hominum intersunt; aut quæ parcunt, instrumentis; aut quæ parcunt materiæ sive supellectili. Eas autem tres Instantias, quæ huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias sive Benevolas vocamus. Itaque de his septem Instantiis jam sigillatìm dicemus; atque cum iis partem illam de Prærogativis sive Dignitatibus Instantiarum claudemus.

XLV.

Inter Prærogativas Instantiarum, ponemus loco vicesimo-primo Instantias Virgæ, sive Radii; quas etiam Instantias Perlationis, vel de Non Ultrà' appellare consuevimus. Virtutes enim rerum et motus operantur et expediuntur per spatia, non indefinita aut fortuita, scd finita et certa, quæ ut in singulis naturis inquisitis teneantur et notentur, plurimùm interest Practicæ, non solùm ad hoc, ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens. Etenim interdum datur virtutes producere, et distantias tanquam retrahere in propius; ut in perspicillis.

Atque plurimæ virtutes operantur et afficiunt tantùm per tactum manifestum; ut fit in percussione corporum, ubi alterum non summovet alterum, nisi impellens impulsum tangat. Etiam medicinæ,

quæ exteriùs applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent vires suas, nisi per tactum corporis. Denique objecta sensuum tactûs et gustûs, non feriunt nisi contigua organis.

Sunt et aliæ virtutes quæ operantur ad distantiam, verùm valdè exiguam, quarum paucæ adhuc notatæ sunt, cùm tamen plures sint quàm homines suspicentur ut (capiendo exempla ex vulgatis) cùm succinum aut gagates trahunt paleas; bullæ approximatæ solvunt bullas; medicinæ nonnullæ purgativæ eliciunt humores ex alto, et hujusmodi. At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coëunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum: ubi contrà, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsâ terrâ (paullò nimirùm interiore) super acum ferream, quatenùs ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.

Rursùs, si sit aliqua vis magnetica, quæ operetur per consensum, inter globum terræ et ponderosa, aut inter globum lunæ et aquas maris (quæ maximè credibilis videtur in fluxibus et refluxibus semi-menstruis), aut inter cœlum stellatum et planetas, per quam evocentur et attollantur ad sua apogæa; hæc omnia operantur ad distantias admodum longinquas. Inveniuntur et quædam inflammationes sive conceptiones flammæ, quæ fiunt ad distantias benè magnas, in aliquibus materiis; ut referunt de naphthâ Babylonicâ. Calores etiam insinuant se per distantias amplas, quod etiam faciunt frigora; adeò ut habitantibus circa Canadam, moles sive massæ glaciales quæ abrumpuntur et natant per oceanum septen

trionalem, et deferuntur per Atlanticum versùs illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo. Odores quoque (licèt in his videatur semper esse quædam emissio corporea) operantur ad distantias notabiles; ut evenire solet navigantibus juxta littora Florida, aut etiam nonnulla Hispaniæ, ubi sunt sylvæ totæ ex arboribus limonum, arantiorum, et hujusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, majoranæ, et similium. Postremò radiationes lucis, et impressiones sonorum operantur scilicet ad distantias spatiosas.

Verùm hæc omnia, utcunque operentur ad distantias parvas sive magnas, operantur certè ad finitas et naturæ notas, ut sit quiddam Non Ultrà; idque pro rationibus, aut molis seu quanti corporum, aut vigoris et debilitatis virtutum; aut favoribus et impedimentis mediorum; quæ omnia in computationem venire et notari debent. Quinetiam mensuræ motuum violentorum (quos vocant), ut missilium, tormentorum, rotarum, et similium, cum hæ quoque manifestò suos habeant limites certos, notandæ

sunt.

Inveniuntur etiam quidam motus et virtutes contrariæ illis quæ operantur per tactum, et non ad distans, quæ operantur scilicèt ad distans, et non ad tactum; et rursùs, quæ operantur remissiùs' ad distantiam minorem, et fortiùs ad distantiam majorem. Etenim visio non bene transigitur ad tactum, sed indiget medio et distantiâ. Licèt meminerim me audîsse ex relatione cujusdam fide digni, quòd ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat

VOL. IX.

EE

autem cura talis, ut immitteretur festuca quædam parva argentea intra primam oculi tunicam, quæ pelliculam illam cataractæ removeret et truderet in angulum oculi) clarissimè vidisset festucam illam súpra ipsam pupillam moventem. Quod utcunque verum esse possit, manifestum est majora corpora non benè aut distinctè cerni, nisi in cuspide coni, coeuntibus radiis objecti ad nonnullam distantiam. Quinetiam in senibus oculus meliùs cernit remoto objecto paullò longiùs, quàm propiùs. In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimìs parvam, quàm paullò post. Hæc itaque et similia in mensuris motuum quoad distantias notanda sunt.

Est et aliud genus mensuræ localis motuum, quod non prætermittendum est. Illud verò pertinet ad motus non progressivos, sed sphæricos; hoc est, ad expansionem corporum in majorem sphæram, aut contractionem in minorem. Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro naturâ ipsorum) facilè et libentèr patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeò ut ad extremum Non Ultrà ferant; ut cùm vesica inflata comprimitur, sustinet illa compressionem nonnullam aëris, sed si major fuerit, non patitur aër, sed rumpitur vesica.

At nos hoc ipsum subtiliore experimento magis exactè probavimus. Accepimus enim campanulam ex metallo, leviorem scilicet et tenuiorem, quali ad excipiendum salem utimur; eamque in pelvim aquæ immisimus, ita ut deportaret secum aërem, qui continebatur in concavo, usque ad fundum pelvis. Lo

« AnteriorContinuar »