Imágenes de páginas
PDF
EPUB

planè noxia. Hæc virtus sibi sapiendi Romanis ipsis, licèt patriæ optimis curatoribus, non ignota fuit: undè Comicus, "Nam pòl sapiens fingit fortunam sibi." Quin et in adagium apud ipsos versum est, "Faber quisque fortunæ propriæ:" et Livius hanc ipsam Catoni Majori tribuit; "In hoc viro tanta vis animi et ingenii inerat, ut quocunque loco natus esset sibi ipse fortunam facturus videretur."

Hoc genus Prudentiæ, si quis ipsum profiteatur et palàm venditet, semper habitum est non modò non politicum, verum etiam infaustum quiddam et inauspicatum sicut in Timotheo Atheniensi observatum est; qui, postquam præclara multa facinora in decus et commodum civitatis suæ edidisset, atque administrationis suæ (sicut tum moris erat) populo rationem redderet, singula conclusit hâc clausulâ ; Atque in hâc re Fortunæ partes fuerunt nullæ." Contigit verò, ut post id temporis nunquam ei quidquam felicitèr cesserit. Sanè nimìs elatum hoc et altum sapiens, eòdem spectans, quò Ezechielis illud de Pharaone; "Dicit, Fluvius est meus, et ego feci memetipsum :" aut illud Habacuci prophetæ ; " Exsultant et sacrificant reti suo:" aut illud etiam poëtæ, de contemptore Deûm Mezentio ;

66

"Dextra mihi Deus, et telum quod missile libro :
Nunc adsint."-

Denique Julius Cæsar nunquam (quod memini) impotentiam cogitationum suarum arcanarum prodidit, nisi simili dicto. Cùm enim aruspex ei referret exta reperta fuisse non bona, admurmuravit submissè; "Erunt lætiora cùm volo:" quod etiam

dictum mortis suæ infortunium non diù præcessit. Verùm excessus iste fiduciæ (ut diximus) res, ut profana, ita semper infelix. Quaproptèr viris magnis et verè sapientibus visum, successus quoslibet felicitati suæ, non virtuti aut industriæ, tribuere: nam et Sylla Felicem se, non Magnum cognominavit; et Cæsar (meliùs quàm suprà) ad navis gubernatorem: "Cæsarem vehis, et Fortunam ejus."

Attamen istæ sententiæ; "Faber quisque fortunæ suæ," "Sapiens dominabitur astris," "Invia virtuti nulla est via," ac similes, si intelligantur et adhibeantur potiùs pro calcaribus ad industriam quàm pro stapedibus ad insolentiam, magisque ut progignant in hominibus decretorum constantiam et robur quàm arrogantiam et jactantiam, tanquam sanæ et salutares meritò habitæ sunt, ac proculdubiò in pectoribus hominum magnanimorum sedem nonnullam occupârunt; eò usque, ut cogitationes tales quandoque ægrè dissimulent. Videmus enim Augustum Cæsarem (qui, cum avunculo suo comparatus, potiùs ab illo diversus quàm inferior fuit, sed vir certè paullò moderatior) sub finem vitæ petiîsse ab amicis, qui lectum ejus circumstabant, ut postquàm expirâsset sibi plauderent; quasi conscius sibi fuisset, "Mimum vitæ a se commodè transactum." Hæc quoque Doctrinæ portio inter Desiderata numeranda est: non quin in praxi, etiam nimio plùs quàm oportet, usurpata sit et frequentata; verùm quòd libri de illâ silent. Quamobrem ex more nostro, sicut in priore, nonnulla ejus capita recensebimus; eamque Fabrum Fortunæ, sive (ut diximus) Doctrinam de Ambitu Vitæ, nominabimus.

Ac primo quidem intuitu novum quoddam, et insolitum argumentum tractare videbor, docendo homines quomodò Fortunæ suæ Fabri fieri possint doctrinam certè, cui quivis libentèr se discipulum addixerit, donec difficultatem ejusdem habuerit perspectam. Non enim leviora sunt, aut pauciora, aut minùs ardua, quæ ad Fortunam comparandam requiruntur quàm quæ ad Virtutem; resque est æquè difficilis ac severa, fieri verè Politicum ac verè Moralem. At hujus Doctrinæ pertractatio plurimùm ad litterarum tum decus, tum pondus, pertinet. Interest enim in primis honoris litterarum, ut homines isti pragmatici sciant eruditionem haudquaquàm aviculæ qualis est alauda similem esse, quæ in sublime ferri et cantillando se oblectare soleat, at nihil aliud; quinimmò ex accipitris potiùs genere esse, qui et in alto volare, ac subindè cùm visum fuerit descendere et prædam rapere novit. Deindè et ad Perfectionem Litterarum hoc ipsum spectat, quia legitimæ inquisitionis vera norma est, ut nihil inveniatur in globo materiæ, quod non habeat parallelum in globo crystallino sive intellectu. Hoc est, ut nihil veniat in Practicam, cujus non sit etiam Doctrina aliqua et Theoria. Neque tamen litteræ hanc ipsam Fortunæ Architecturam alitèr admirantur, aut æstimant, quàm ut opus quoddam inferioris generis. Nemini enim Fortuna propria, pro dono Esse sui a Deo concesso, ullo modo digna retributio esse possit. Quin et non rarò fit, ut viri virtutibus egregii Fortunæ suæ sponte renuncient, ut rebus sublimioribus vacent. Digna tamen est Fortuna, quatenùs virtutis

ac benè merendi organum est, suà quoque speculatione et doctrinâ.

Ad hanc Doctrinam pertinent præcepta nonnulla Summaria, nonnulla Sparsa et Varia. Præcepta Summaria versantur circa veram Notitiam et Aliorum, et Sui. Primum igitur præceptum (in quo cardo Notitiæ Aliorum vertitur) illud constituatur, ut procuremus nobis quantum fieri possit fenestram illam, quam olìm requisivit Momus. Ille, cùm in humani cordis fabricâ tot angulos et recessus conspicatus esset, id reprehendit quòd defuisset fenestra, per quam in obscuros illos et tortuosos anfractus inspicere quis possit. Hanc autem fenestram obtinebimus, si omni sedulitate nobis informationem comparemus et procuremus de Personis, quibuscum intercedunt negotia, particularibus; earumque ingeniis, cupiditatibus, finibus, moribus, auxiliis, et adminiculis, quibus præcipuè suffulciuntur et valent; et rursùs defectibus et imbecillitatibus, quâque ex parte maximè pateant et obnoxii sint amicis, factionibus, patronis, clientelis; rursùsque inimicis, invidis, competitoribus, etiam temporibus et aditibus

"(Sola viri molles aditus et tempora nôris)";

denique institutis et normis quas sibi præscripserunt, et similibus. Quinetiam non solùm informatio capienda est de Personis, sed insuper de Actionibus particularibus, quæ de tempore in tempus in motu sunt et tanquam sub incude; quomodò regantur et succedant, quorum studiis foveantur, a quibus oppugnentur, cujusque sint ponderis et momenti, et quid secum trahant, et hujusmodi. Etenim Actiones

præsentes nôsse, et in se plurimùm prodest, et illud insupèr habet quòd absque hoc etiam Personarum notitia valdè futura sit fallax et erronea.

Mutantur

enim homines simul cum Actionibus; et alii sunt, dum Actionibus ipsis implicentur et obsideantur, alii postquàm rediêrint ad ingenium. Atque hæ de rebus particularibus informationes, quæ tam ad Personas quàm ad Actiones spectant, sunt tanquam propositiones minores in omni activo syllogismo. Nulla enim observationum aut axiomatum (undè conficiuntur majores propositiones politica) veritas aut excellentia ad conclusionis firmamentum sufficere possit, si in minore propositione fuerit erratum. Quòd verò hujusmodi notitia comparari possit, fidejussor nobis est Salomon, qui ait; "Consilium in corde viri, tanquam aqua profunda; sed vir prudens exhauriet illud." Quamvis autem ipsa notitia non cadat sub præceptum, quoniam individuorum est, attamen mandata de eâdem eliciendâ utilitèr dari possunt.

Notitia hominum sex modis elici et hauriri potest; per Vultus et Ora ipsorum, per Verba, per Facta, per Ingenia sua, per Fines suos, deniqùe per Relationes Aliorum. Quantum ad Vultus attinet, minimè nos moveat vetus adagium, " Fronti nulla fides." Licèt enim hoc ipsum non perperam dictum sit de Vultûs et Gestûs compositione externâ et generali, attamen subsunt subtiliores quidam motus et labores Oculorum, Oris, Vultûs, et Gestûs; ex quibus reseratur et patet, ut elegantèr ait Q. Cicero, veluti "janua quædam animi.” Quis Tiberio Cæsare occultior?

« AnteriorContinuar »