Imágenes de páginas
PDF
EPUB

niendis, iisdemque ad libitum effingendis. Hanc meritò rejicit Parabola, non tantùm ut improbam, sed etiam ut stultam. Primò enim minimè est ex iis rebus, quæ in nostrâ sunt potestate, nec etiam aliquâ constanti regulâ nititur; sed nova quotidiè comminiscenda sunt stratagemata, prioribus fatiscentibus et obsoletis. Secundò, qui vafri et subdoli hominis famam et opinionem semel incurrerit, præcipuo se ad res gerendas instrumento prorsùs privavit; hoc est, fide: itaque omnia parùm votis suis consentientia experietur. Postremò, Artes istæ, utcunque pulcræ videantur et complaceant, attamen sæpiùs frustrantur: quod benè notavit Tacitus; "Consilia callida et audacia exspectatione læta, tractatu dura, eventu tristia."

PARABOLA.

31. Noli esse justus nimiùm, nec sapientior quàm oportet; cur abripiare subitò?

EXPLICATIO.

Sunt tempora, ut inquit Tacitus, "in quibus magnis virtutibus certissimum est exitium." Atque hoc viris virtute et justitiâ egregiis aliquandò subitò, aliquando diu antè prævisum, contingit. Quòd si adjungatur etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint et ad propriam incolumitatem evigilent, tum hoc lucrantur ut ruina eorum subitò obveniat, ex occultis omninò et obscuris consiliis; quibus et evitetur invidia, et pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod verò ad illud nimiùm' quod in Parabolâ ponitur (quandoquidem non Periandri alicujus, sed Salomonis verba sunt ista, qui mala in hominum vitâ sæpiùs

no tat, nunquam præcipit) intelligendum est non de virtute ipsâ, in quâ nimiùm non est, sed de vanâ ejus atque invidiosâ affectatione et ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido; miraculi loco ponens, quòd nunquam servilis alicujus sententiæ auctor fuisset, et tamen tam sævis temporibus incolumis mansisset ; "Subit (inquit) cogitatio, utrùm hæc fato regantur, an etiam sit in nostrâ potestate cursum quendam tenere inter deforme obsequium et abruptam contumaciam medium, periculo simul et indignitate vacuum?"

PARABOLA.

32. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. EXPLICATIO.

Distinguit Parabola inter sapientiam illam quæ in verum habitum increverit et maturuerit, et illam quæ natat tantùm in cerebro et conceptu, aut sermone jactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prior, oblatâ occasione in quâ exerceatur, illicò excitatur, accingitur, dilatatur, adeò ut seipsâ major videatur posterior verò, quæ ante occasionem alacris erat, occasione datâ fit attonita et confusa; ut etiam ipsi qui eâ se præditum arbitrabatur in dubium vocetur, annon præceptiones de eâ fuerint insomnia mera et speculationes inanes?

PARABOLA.

33. Qui laudat amicum voce alta, surgendo manè, erit illi loco maledictionis.

EXPLICATIO.

Laudes moderatæ, et tempestivæ, et per occasionem prolatæ, famæ hominum atque fortunæ pluri

VOL. VIII.

D

mùm conferunt; at immoderatæ, et streperæ, et importunè effusæ nihil prosunt: immò, potiùs ex sententiâ Parabolæ impensè nocent. Primò enim manifestò se produnt, aut ex nimiâ benevolentiâ oriundas, aut ex composito affectatas, quò collaudatum potiùs falsis præconiis demereantur quàm veris attributis ornent. Secundò, laudes parcæ et modestæ invitant ferè præsentes, ut ipsis etiam aliquid adjiciant; profusæ contrà et immodicæ, ut aliquid demant et detrahant. Tertiò (quod caput rei est) conflatur illi invidia, qui nimiùm laudatur; cùm laudes omnes nimiæ videantur spectare ad contumeliam aliorum, qui non minùs merentur.

PARABOLA.

34. Quomodò in aquis resplendent facies, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

EXPLICATIO.

Distinguit Parabola inter mentes prudentium et ceterorum hominum, illas aquis aut speculis comparans, quæ species et imagines rerum recipiunt ; cùm alteræ similes sint terræ, aut lapidi impolito, in quibus nihil reflectitur. Atque eo magis aptè comparatur animus hominis prudentis ad speculum, quia in speculo imago propria spectari possit unà cum imaginibus aliorum; id quod oculis ipsis sine speculo non conceditur. Quòd si animus prudentis adeò capax sit, ut innumera ingenia et mores observare et internoscere possit, superest ut detur opera quò reddatur non minùs varius applicatione quàm repræsentatione;

'Qui sapit, innumeris moribus aptus erit."

Atque his Salomonis Parabolis diutiùs fortassè immorati sumus, quàm pro modo exempli; dignitate et rei ipsius, et auctoris, longiùs provecti.

Neque tantùm in usu erat apud Hebræos, sed alibì etiam priscorum sapientibus frequentissimum; ut si cujuspiam observatio in aliquid incidisset, quod vitæ communi conducibile fuisset, id redigeret et contraheret in brevem aliquam sententiam vel Parabolam, vel etiam Fabulam. Verùm, quod ad Fabulas (sicut aliàs dictum est), illæ exemplorum vicarii et supplementa olìm exstiterunt: nunc, quandò tempora historiarum copiâ abundent, ad animatum scopum rectiùs et alacriùs collimatur. At modus scribendi, qui optimè convenit argumento tam vario et multiplici (quale est tractatus de Negotiis et Occasionibus Sparsis) aptissimus ille esset, qnem delegit Machiavellus ad tractandas res politicas; nimirùm per observationes, sive Discursus (ut loquuntur) super Historiam et Exempla. Nam Scientia, quæ recentèr et quasi in conspectu nostro ex particularibus elicitur, viam optimè novit particularia denuò repetendi atque certè ad practicam longè conducit magis, cùm discursus sive disceptatio sub exemplo militat, quàm cùm exemplum disceptationi subjungitur. Neque enim hìc ordo tantùm spectatur, sed res ipsa. Cùm enim exemplum statuitur tanquam disceptationis basis, universo cum circumstantiarum apparatu proponi solet, quæ discursum interdum corrigant, interdum suppleant; undè fit loco exemplaris ad imitationem et practicam. Ubì e contra, exempla in gratiam disceptationis adducta succinctè

et nude citantur, et tanquam mancipia nutus tantùm disceptationis observant.

Hoc verò discriminis operæ pretium fuerit observâsse; quòd sicut Historiæ Temporum optimam præbent materiam ad discursus super politica, quales sunt illi Machiavelli, ita Historiæ Vitarum optimè adhibentur ad Documenta de Negotiis; quoniam omnem occasionum et negotiorum, tam grandium quàm leviorum, varietatem complectuntur. Immò, reperire est basin ad Præceptiones de Negotiis, utrâque illâ Historiâ adhuc commodiorem. Ea est, ut discursus fiant super Epistolas, sed prudentiores et magis serias; quales sunt illæ Ciceronis ad Atticum, et aliæ. Siquidem Epistolæ magìs in proximo et ad vivum negotia solent repræsentare, quàm vel Annales vel Vitæ. Quarè jam et de materiâ et de formâ portionis primæ Doctrinæ de Negotiis, quæ tractat Occasiones Sparsas, diximus; eamque inter Desiderata numeramus.

Est et alia portio ejusdem Doctrinæ, quæ tantum differt ab illâ alterâ de quâ diximus, quantum sapere et sibi sapere. sapere. Altera enim movere videtur, tanquam a centro ad circumferentiam; altera, tanquam a circumferentiâ ad centrum. Est enim Prudentia quædam consilii aliis impertiendi; est verò et alia suis rebus prospiciendi; atque hæ nonnunquam conjunguntur, sæpiùs separantur. Multi siquidem in suis ipsorum rationibus instituendis prudentissimi sunt, qui tamen in rebuspublicis administrandis aut etiam consiliis dandis nihil valent: formicæ similes, quæ creatura sapiens est ad sese tuendum, sed horto

« AnteriorContinuar »