Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PARABOLA.

22. Iter pigrorum quasi sepes spinarum.

EXPLICATIO.

Elegantissimè ostendit Parabola pigritiam in fine laboriosam esse. Diligentia enim et sedula præparatio id præstant, ut pes in aliquod offendiculum non impingat, sed ut complanetur via antequàm ineatur. At qui piger est, et omnia in extremum momentum executionis differt, necesse est ut perpetuò et singulis passibus quasi per rubos et sentes incedat, qui eum subindè detineant et impediant. Idem observari possit etiam in familiâ regendâ; in quâ si adhibeatur cura et providentia, omnia placidè et veluti sponte procedunt, absque strepitu et tumultu: sin hæc desint, ubì major aliquis motus intervenerit, omnia simul agenda turmatìm occurrunt; tumultuantur servi; ædes personant.

PARABOLA.

23. Qui cognoscit in judicio faciem, non benè facit; iste, et pro buccella panis, deseret veritatem.

EXPLICATIO.

Prudentissimè notat Parabola, in judice magis perniciosam esse Facilitatem Morum quàm Corruptelam Munerum. Munera enim haudquaquam ab omnibus deferuntur; at vix ulla est caussa, in quâ non inveniatur aliquid quod flectat judicis animum, si personas respiciat. Alius enim respicietur, ut popularis; alius, ut maledicus; alius, ut dives; alius, ut gratus; alius, ut ab amico commendatus ; denique omnia plena sunt iniquitatis, ubì dominatur respectus personarum; et levi omninò de caussâ, veluti pro buccellâ panis, judicium pervertetur.

PARABOLA.

24. Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.

EXPLICATIO.

Parabola ista antiquitùs expressa et depicta fuit sub fabulâ hirudinis utriusque ; nimirùm, plenæ et vacuæ. Pauperis enim et famelici oppressio longè gravior est, quàm oppressio per divitem et repletum, quippè quæ omnes exactionum technas et omnes nummorum angulos perquirit. Solebat hoc ipsum etiam spongiis assimilari; quæ aridæ fortitèr sugunt, madidæ non itèm. Monitum autem utile continet, tum erga principes, ne præfecturas provinciarum aut magistratus viris indigentibus et obæratis committant; tum erga populos, ne reges suos cum nimiâ egestate conflictari permittant.

PARABOLA.

25. Fons turbatus pede, et vena corrupta, est justus cadens coram impio.

EXPLICATIO.

Præcipit Parabola, rebuspublicis ante omnia cavendum esse de iniquo et infami judicio, in caussâ aliquâ celebri et gravi; præsertìm ubì non absolvitur noxius, sed condemnatur insons. Etenim injuriæ inter privatos grassantes turbant quidem et polluunt latices justitiæ, sed tanquam in rivulis; verùm judicia iniqua qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsos justitiæ inficiunt et inquinant. Postquàm enim tribunal cesserit in partes injustitiæ, status rerum vertitur tanquam in latrocinium publicum fitque planè, ut homo homini sit lupus.

PARABOLA.

26. Noli esse amicus hominis iracundi, nec ambulato cum homine furioso.

EXPLICATIO.

Quanto religiosiùs amicitiæ jura inter bonos servanda et colenda sunt, tanto magis cavendum est jam usque a principio de prudente amicorum delectu. Atque amicorum natura et mores, quantum ad nos ipsos spectant, omninò ferendi sunt: cùm verò necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus et geramus, dura admodum et iniqua amicitiæ conditio est. Itaque interest in primis, ut præcipit Salomon, ad vitæ pacem, et præsidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, et qui facilè lites et jurgia provocant aut suscipiunt, commisceamus. Istud enim genus amicorum perpetuò nos contentionibus et factionibus implicabit : ut aut amicitiam abrumpere, aut incolumitati propriæ deesse, cogamur.

PARABOLA.

27. Qui celat delictum, quærit amicitiam; sed qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

EXPLICATIO.

Duplex concordiam tractandi, et animos reconciliandi, via: altera, quæ incipit ab amnestiâ; altera quæ a repetitione injuriarum, subjungendo apologias et excusationes. Equidem memini sententiam viri admodùm prudentis et politici; "Qui pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordiæ fallit quàm æquitate componit." Verùm Salomon, illo scilicèt pruden

tior, in contrariâ opinione est; et amnestiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione hæc insunt mala; tum quòd ea sit veluti unguis in ulcere, tum quòd periculum impendeat a novâ altercatione (siquidem de injuriarum rationibus inter partes nunquam conveniet), tum denique quòd deducat rem ad apologias; at utraque pars malit videri potiùs offensam remisisse, quàm admisisse excusationem.

PARABOLA.

28. In omni opere bono erit abundantia; ubì autem verba sunt plurima, ibì frequentèr egestas.

EXPLICATIO.

Separat Salomon hâc Parabolâ fructum laboris linguæ et laboris manuum; quasi ex altero proveniat egestas, ex altero abundantia. Etenim fit ferè perpetuò ut qui multa effutiant, jactent multa, multa promittant, egeni sint; nec emolumentum capiant ex illis rebus, de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimùm, industrii minimè sunt aut impigri ad opera, sed tantummodò sermonibus se, tanquam vento, pascunt et satiant. Sanè, ut poëta loquitur, "Qui silet est firmus." Is, qui conscius est se in opere proficere, sibi plaudit et tacet: qui verò e contra conscius est auras se inanes captare, multa et mira apud alios prædicat.

PARABOLA.

29. Melior est correptio manifesta, quàm amor

occultus.

EXPLICATIO.

Reprehendit Parabola mollitiem amicorum, qui

66

amicitiæ privilegio non utuntur in admonendo liberè et audactèr amicos, tam de erroribus quàm de periculis suis. Quid enim faciam (solet hujusmodi mollis amicus dicere), aut quo me vertam? Amo illum quantum quis maximè, meque si quid illi adversi contigerit ipsius loco libentèr substituerim; sed novi ingenium ejus; si liberè cum eo egero, animum illius offendam, saltèm contristabo, neque tamen proficiam; atque citiùs eum ab amicitiâ meâ alienabo, quàm ab iis quæ in animo fixa habet abducam." Hujusmodi amicum, tanquam enervem et inutilem, redarguit Salomon, atque plus utilitatis ab inimico manifesto quàm ab ejus generis amico sumi posse pronunciat. Siquidem ea fortassè audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, quæ amicus mussat præ nimiâ indulgentiâ.

PARABOLA.

30. Prudens advertit ad gressus suos; stultus divertit ad dolos.

EXPLICATIO.

[ocr errors]

Duæ sunt prudentiæ species; altera vera et sana, altera degener et falsa, quam Salomon stultitiæ' nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, viis et vestigiis propriis cavet; periculis prospiciens, meditans remedia, proborum operâ utens, contra improbos seipsum muniens; cautus inceptu, receptu non imparatus; in occasiones attentus, contra impedimenta strenuus; cum innumeris aliis, quæ ad sui ipsius actiones et gressus regendos spectant. At altera species tota est consuta ex fallaciis et astutiis, spemque ponit omninò in aliis circumve

« AnteriorContinuar »