Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXPLICATIO.

Præcipit Parabola quomodò se quis gerere debeat, cùm iram atque indignationem principis incurrerit. Præceptum duplex: primò, ut non dimittat locum suum; secundò, ut curationi, tanquam in morbo aliquo gravi, diligentèr et cautè attendat. Consueverunt enim homines, postquàm commotos contra se principes suos senserint, partìm ex dedecoris impatientiâ, partìm ne vulnus observando refricent, partìm ut tristitiam et humilitatem eorum principes sui perspiciant, se a muneribus et functionibus suis subducere; quinetiam interdùm ipsos magistratus, et dignitates quas gerunt, in principum manus restituere. At Salomon hanc medendi viam, veluti noxiam, improbat; idque summâ profectò ratione. Primò enim, dedecus ipsum nimis illa publicat; undè tum inimici atque invidi audaciores fiunt ad lædendum, tum amici timidiores ad subveniendum. Secundò, hoc pacto fit ut principis ira, quæ fortasse si non evulgaretur sponte concideret, magìs figatur, et veluti principio jam facto hominis deturbandi in præcipitium illius feratur. Postremò, secessus iste aliquid sapit ex malevolo, et temporibus infenso; id quod malum indignationis malo suspicionis cumulat. Ad curationem autem pertinent ista: primò, caveat ante omnia ne stupiditate quâdam, aut etiam animi elatione, indignationem principis minimè sentire aut indè prout debeat affici videatur hoc est, ut et vultum non ad tristitiam contumacem, sed ad mostitiam gravem atque mo

destam componat, et in rebus quibuscunque agendis se minùs solito hilarem et lætum ostendat; quin et in rem suam erit, amici alicujus operâ et sermone apud principem uti, qui quanto doloris sensu in intimis excrucietur tempestivè insinuet. Secundò, occasiones omnes vel minimas sedulò evitet, per quas aut res ipsa quæ indignationi caussam præbuit refricetur, aut princeps denuò excandescendi et ipsum quâcunque de caussâ coram aliis objurgandi ansam arripiat. Tertiò, perquirat etiam diligentèr occasiones omnes, in quibus opera ejus principi grata esse possit; ut et voluntatem promptam redimendi culpam præteritam ostendat, et princeps suus sentiat quali tandem servo, si eum dimittat, privari se contigerit. Quartò, culpam ipsam aut sagacitèr in alios transferat, aut animo illam non malo commissam esse insinuet, aut etiam malitiam illorum, qui ipsum regi detulerunt vel rem supra modum aggravârunt, indicet. Deniqùe in omnibus evigilet, et curationi sit intentus.

PARABOLA.

17. Primus in caussâ suâ justus: tum venit altera pars, et inquirit in eum.

EXPLICATIO.

Prima in unaquâque caussâ informatio, si paullispèr animo judicis insederit, altas radices agit, eumque imbuit et occupat; adeò ut ægrè elui possit, nisi aut manifesta aliqua falsitas in materiâ informationis, aut artificium aliquod in eâdem exhibendâ deprehendatur. Etenim nuda et simplex defensio, licèt justa sit et præponderans, vix præjudicium

informationis primæ compensare, aut libram justitiæ semel propendentem ad æquilibrium reducere per se valet. Itaque et judici tutissimum ut nihil, quod ad merita caussæ spectat, prælibetur priusquàm utraque pars simul audiantur; et defensori optimum, si judicem senserit præoccupatum, in hoc potissimum (quantum dat caussa) incumbere, ut versutiam aliquam et dolum malum ab adversâ parte in judicis abusum adhibitum detegat.

PARABOLA.

18. Qui delicatè a pueritia nutrit servum suum, posteà sentiet eum contumacem.

EXPLICATIO.

Servandus est principibus et dominis, ex consilio Salomonis, in gratiâ et favore suo erga servos modus. Is triplex est: primò, ut promoveantur per gradus, non per saltus; secundò, ut interdùm assuefiant repulsæ; tertiò (quod benè præcipit Machiavellus) ut habeant præ oculis suis semper aliquid, quò ulteriùs aspirare possint. Nisi enim hæc fiant, reportabunt proculdubiò principes in fine a servis suis, loco animi grati et officiosi, fastidium et contumaciam. Etenim, ex promotione subitâ, oritur insolentia; ex perpetuâ desideratorum adeptione, impatientia repulsæ; denique, si vota desint, deerit itidèm alacritas et industria.

PARABOLA.

19. Vidisti virum velocem in opere suo; coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles.

EXPLICATIO.

Inter virtutes, quas reges in delectu servorum

potissimùm spectant et requirunt, gratissima est præ cunctis celeritas et in negotiis expediendis strenuitas. Viri profundâ prudentiâ regibus suspecti; utpotè qui nimiùm sint inspectores, et dominos suos inscios et invitos ingenii sui viribus (tanquam machinâ) circumagere possint. Populares invisi; utpotè qui regum luminibus officiunt, et oculos populi in se convertunt. Animosi pro turbulentis sæpè habentur, et ultrà quàm par est ausuris. Probi et vitæ integræ tanquam difficiles existimantur, nec ad omnes nutus heriles apti. Denique non est virtus alia, quæ non habeat aliquam quasi umbram, quâ regum animi offendantur: sola velocitas ad mandata nihil habet, quod non placeat. Insupèr, motus animorum regiorum celeres sunt, et moræ minùs patientes. Putant enim se quidvis efficere posse; illud tantùm deesse, ut citò fiat. Itaque ante omnia is grata est celeritas.

PARABOLA.

20. Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo, qui consurgit pro co.

EXPLICATIO.

Notat parabola vanitatem hominum, qui se agglomerare solent ad successores designatos principum. Radix autem hujus rei est insania illa, hominum animis penitùs a naturâ insita; nimirùm, ut spes suas nimiùm adament. Vix enim reperitur, qui non delectatur magìs iis quæ sperat, quàm iis quæ fruitur. Quinetiam novitas humanæ naturæ grata est, et avidè expetitur. In successore autem principis ista duo concurrunt; Spes, et Novitas.

Innuit autem Parabola idem, quod olìm dictum erat ; primò a Pompeio ad Syllam, posteà a Tiberio de Macrone; "Plures adorare solem orientem, quam occidentem." Neque tamen imperantes, multùm hâc re commoventur, aut eam magni faciunt, sicut nec Sylla nec Tiberius fecit; sed rident potiùs hominum levitatem, nec pugnant cum somniis: "Est autem," ut aiebat ille," spes vigilantis insomnium."

PARABOLA.

Venit

21. Erat civitas parva, et pauci in eâ viri. contra eam rex magnus, et vadavit eam, instruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio: inventusque est in eâ vir pauper et sapiens, et liberavit eam per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

EXPLICATIO.

Describit Parabola ingenium hominum pravum et malevolum. Ii in rebus duris et angustis confugiunt ferè ad viros prudentes et strenuos, licèt anteà contemptui habitos. Quamprimùm autem tempestas transiêrit, ingrati demùm erga conservatores suos reperiuntur. Machiavellus verò, non sine caussâ, instituit quæstionem; "Uter ingratior esset erga benè meritos, princeps an populus ?" Sed interìm utrumque ingratitudinis arguit. Attamen hoc non solùm ex ingratitudine principis aut populi oritur, sed accedit plerumque his invidia procerum, qui secretò indolent eventui, licèt felici et prospero, quia ab ipsis profectus non sit: itaque et meritum hominis extenuant, et ipsum deprimunt.

« AnteriorContinuar »