Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Corruptio, Attrahere, Fugare, Elementum, Materia, Forma et id genus; sed omnes phantasticæ et malè terminatæ.

XVI.

Notiones infimarum specierum, Hominis, Canis, Columbæ, et prehensionum immediatarum sensûs, Calidi, Frigidi, Albi, Nigri, non fallunt magnoperè; quæ tamen ipsæ a fluxu materiæ et commissione rerum quandòque confunduntur; reliquæ omnes (quibus homines hactenùs usi sunt) aberrationes sunt, nec debitis modis a rebus abstractæ et excitatæ.

XVII.

Nec minor est libido et aberratio in constituendis axiomatibus, quàm in notionibus abstrahendis ; idque in ipsis principiis, quæ ab inductione vulgari pendent. At multò major est in axiomatibus et propositionibus inferioribus quæ educit syllogismus.

XVIII.

Quæ adhuc inventa sunt in scientiis ea hujusmodi sunt, ut notionibus vulgaribus ferè subjaceant: ut verò ad interiora et remotiora naturæ penetretur, necesse est, ut tam notiones, quàm axiomata magis certà et munitâ viâ a rebus abstrahantur; atque omninò melior et certior intellectûs adoperatio, in usum veniat.

XIX.

Duæ viæ sunt atque esse possunt ad inquirendam et inveniendam veritatem. Altera a sensu et particularibus advolat ad axiomata maximè generalia, atque ex iis principiis eorumque immotâ veritate judicat et invenit axiomata media; atque hæc via in

usu est: altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continentèr et gradatìm, ut ultimo loco perveniatur ad maximè generalia; quæ via vera est sed intentata.

XX.

Eandem ingreditur viam (priorem scilicèt) intellectus sibi permissus, quam facit ex ordine dialectica. Gestit enim mens exilire ad magis generalia, ut acquiescat, et post parvam moram fastidit experientiam sed hæc mala demùm aucta sunt a dialecticâ ob pompas disputationum.

XXI.

Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (præsertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam quæ recta est, sed exiguo profectu; cùm intellectus nisi regatur et juvetur res inæqualis sit, et omninò inhabilis ad superandam rerum obscuritatem.

XXII.

Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maximè generalibus: sed immensum quiddam discrepant; cùm altera perstringat tantùm experientiam et particularia cursìm; altera in iis ritè et ordine versetur; altera rursùs jam a principio constituat generalia quædam abstracta et inutilia; altera gradatìm exsurgat ad ea quæ reverà naturæ

sunt notiora.

XXIII.

Non leve quiddam interest inter humanæ mentis idola et divinæ mentis ideas, hoc est inter placita

quædam inania, et veras signaturas atque impressiones factas in creaturis prout inveniuntur.

XXIV.

Nullo modo fieri potest, ut axiomata per argumentationem constituta ad inventionem novorum operum valeant; quia subtilitas naturæ subtilitatem argumentandi multis partibus superat. Sed axiomata a particularibus ritè et ordine abstracta nova particularia rursus facilè indicant et designant ; itaque scientias reddunt activas.

XXV.

Axiomata, quæ in usu sunt, ex tenui et manipulari experientiâ et paucis particularibus, quæ ut plurimùm occurrunt, fluxêre ; et sunt ferè ad mensuram eorum facta et extensa: ut nil mirum sit, si ad nova particularia non ducant. Quòd si fortè instantia aliqua non priùs animadversa aut cognita se offerat, axioma distinctione aliquâ frivolâ salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.

XXVI.

Rationem humanam, quâ utimur ad naturam, anticipationes naturæ (quia res temeraria est et præmatura); at illam rationem quæ debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturæ docendi gratiâ vocare consuevimus.

XXVII.

Anticipationes satis firmæ sunt ad consensum; quandoquidem si homines etiam insanirent ad unum modum et conformitèr, illi satis benè inter se congruere possent.

XXVIII.

Quin longè validiores sunt ad subeundum assensum anticipationes quàm interpretationes; quia ex paucis collectæ, iisque maximè quæ familiaritèr occurrunt, intellectum statim perstringunt et phantasiam implent; ubi contra interpretationes ex rebus admodum variis et multùm distantibus sparsìm collectæ intellectum subitò percutere non possunt ; ut necesse sit eas quoad opiniones duras et absonas, ferè instar mysteriorum fidei, videri.

XXIX.

In scientiis quæ in opinionibus et placitis fundatæ sunt, bonus est usus anticipationum et dialecticæ ; quandò opus est assensum subjugare non res.

XXX.

Non, si omnia omnium ætatum ingenia coierint et labores contulerint et transmiserint, progressus magnus fieri poterit in scientiis per anticipationes : quia errores radicales, et in primâ digestione mentis, ab excellentiâ functionum et remediorum sequentium

non curantur.

XXXI.

Frustrà magnum exspectatur augmentum in scientiis ex superinductione et insitione novorum super vetera ; sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuò circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.

XXXII.

Antiquis auctoribus suus constat honos, atque adeò omnibus; quia non ingeniorum aut facultatum

inducitur comparatio, sed viæ; nosque non judicis sed indicis personam sustinemus.

XXXIII.

Nullum (dicendum enim est apertè) rectè fieri potest judicium nec de viâ nostrâ, nec de iis quæ secundùm eam inventa sunt, per anticipationes (rationem scilicet quæ in usu est), quia non postulandum est ut ejus rei judicio stetur, quæ ipsa in judicium

vocatur.

XXXIV.

Neque etiam tradendi aut explicandi ea quæ adducimus facilis est ratio; quia quæ in se nova sunt intelligentur tamen ex analogiâ veterum.

XXXV.

Dixit Borgia de expeditione Gallorum in Italiam, eos venisse cum cretâ in manibus ut diversoria notarent, non cum armis ut perrumperent; itidem et nostra ratio est, ut doctrina nostra animos idoneos et capaces subintret; confutationum enim nullus est usus, ubi de principiis et ipsis notionibus, atque etiam de formis demonstrationum dissentimus.

XXXVI.

Restat verò nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus; et ut illi rursùs imperent sibi ad tempus abnegationem notionum, et cum rebus ipsis consuescere incipiant.

XXXVII.

Ratio eorum qui acatalepsiam tenuerunt, et via nostra, initiis suis quodammodo consentiunt; exitu

« AnteriorContinuar »