Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad professiora munera et vitæ civilis compendia adhibeantur et valeant. Quin etiam apertè significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram. Non præstò est; neque in transitu capitur; neque ex prænotionibus intellectui blanditur; neque ad vulgi captum, nisi per utilitatem et effecta descendet.

Sint itaque (quod felix faustumque sit utrique parti) duæ doctrinarum emanationes, ac duæ dispensationes; duæ similiter contemplantium sive philosophantium tribus ac veluti cognationes; atque illæ neutiquam inter se inimicæ aut alienæ, sed fœderatæ et mutuis auxiliis devinctæ : sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio. Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitæ civilis rationes, vel quòd illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longè plurimis accidere necesse est), optamus ut iis feliciter et ex voto succedat quod agunt; atque ut quod sequuntur teneant. Quòd si cui mortalium cordi et curæ sit non tantùm inventis hærere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrare ; atque non disputando adversarium sed opere naturam vincere; denique non bellè et probabilitèr opinari sed certò et ostensivè scire; tales tanquam veri scientiarum filii nobis (si videbitur) se adjungant; ut omissis naturæ atriis quæ infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque ut meliùs intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magìs familiariter occurrat ;

altera ratio sive via, Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturæ, a nobis appellari consuevit.

[ocr errors]

Est etiam quod petendum videtur. Nos certè cogitationem suscepimus et curam adhibuimus ut quæ a nobis proponentur non tantùm vera essent, sed etiam ad animos hominum (licèt miris modis occupatos et interclusos) non incommodè aut asperè accederent. Veruntamen æquum est ut ab hominibus impetremus (in tantâ præsertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex auctoritatum turbâ, sive ex demonstrationum formis (quæ nunc tanquam leges quædam judiciales invaluerunt) statuere aut existimare velit; nè id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret; sed ut rem pernoscat, nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatìm tentet, subtilitati rerum, quæ in experientiâ signata est, assuescat, pravos denique, atque altè hærentes mentis habitus, tempestivâ et quasi legitimâ morâ corrigat; atque tum demùm (si placuerit), postquàm in potestate suâ esse ceperit, judicio suo utatur.

SEQUITUR

PARTIS SECUNDÆ SUMMA,

DIGESTA

IN APHORISMOS.

PARTIS SECUNDÆ SUMMA,

DIGESTA IN

APHORISMOS.

APHORISMI

De Interpretatione Naturæ, et Regno Hominis.

APHORISMUS I.

Hoмo naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de naturæ ordine re vel mente observaverit, nec ampliùs scit, aut potest.

II.

Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus multum valet; instrumentis et auxiliis res perficitur; quibus opus est non minùs ad intellectum, quàm ad manum. Atque ut instrumenta manûs motum aut cient, aut regunt; ita et instrumenta mentis, intellectui aut suggerunt, aut cavent.

III.

Scientia et potentia humana in idem coincidunt, quia ignoratio caussæ destituit effectum. Natura enim non nisi parendo vincitur: et quod in contemplatione instar caussa est, id in operatione, instar regulæ est.

IV.

Ad opera nil aliud potest homo, quàm ut corpora naturalia admoveat et amoveat: reliqua natura intùs transigit.

V.

Solent se immiscere naturæ (quoad opera) mechanicus, mathematicus, medicus, alchymista, et magus sed omnes (ut nunc sunt res) conatu levi, successu tenui.

VI.

Insanum quiddam esset et in se contrarium existimare ea, quæ adhuc nunquàm facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquàm tentatos.

VII.

Generationes mentis et manûs numerosæ admodum videntur in libris et opificiis. Sed omnis ista varietas sita est in subtilitate eximiâ et derivationibus paucarum rerum, quæ innotuerunt; non in numero Axiomatum.

VIII.

Etiam opera quæ jam inventa sunt casui debentur et experientiæ, magis quàm scientiis: scientiæ enim quas nunc habemus, nihil aliud sunt quàm quædam concinnationes rerum anteà inventarum; non modi inveniendi aut designationes novorum operum.

IX.

Caussa verò et radix ferè omnium malorum in scientiis ea una est; quòd dum mentis humanæ vires falsò miramur et extollimus, vera ejus auxilia non

quæramus.

X.

Subtilitas naturæ subtilitatem sensûs et intellectûs multis partibus superat: ut pulchræ illæ meditationes et speculationes humanæ et caussationes res malesana sint, nisi quòd non adsit qui advertat.

XJ.

Sicut scientiæ, quæ nunc habentur, inutiles sunt ad inventionem operum: ita et logica, quæ nunc habetur, inutilis est ad inventionem scientiarum.

XII.

Logica, quæ in usu est, ad errores (qui in notionibus vulgaribus fundantur) stabiliendos et figendos valet, potiùs quàm ad inquisitionem veritatis; ut magis damnosa sit, quàm utilis.

XIII.

Syllogismus ad principia scientiarum non adhibetur, ad media axiomata frustrà adhibetur, cùm sit subtilitati naturæ longè impar. Assensum itaque constringit, non res.

XIV.

Syllogismus ex propositionibus constat, propositiones ex verbis, verba notionum tesseræ sunt. Itaque si notiones ipsæ (id quod basis rei est) confusæ sint et temerè a rebus abstractæ; nihil in iis quæ superstruuntur est firmitudinis. Itaque spes est una in inductione verâ.

XV.

In notionibus nil sani est, nec in logicis, nec in physicis ; non Substantia, non Qualitas, Agere, Pati ipsum Esse, bonæ notiones sunt; multò minùs Grave, Leve, Densum, Tenue, Humidum, Siccum, Generatio,

[merged small][ocr errors]
« AnteriorContinuar »