Imágenes de páginas
PDF
EPUB

contra opinionum violentias et quasi instructas acies, et contra proprias et internas hæsitationes et scrupulos, et contra rerum caligines et nubes, et undequàque volantes phantasias, sustinuimus; ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris compa rare possemus. Quâ in re si quid profecerimus, non alia sanè ratio nobis viam aperuit, quàm vera et legitima spiritûs humani humiliatio. Omnes enim ante nos, qui ad artes inveniendas se applicuerunt, conjectis paullispèr in res, et exempla, et experientiam oculis, statìm, quasi inventio nil aliud esset, quàm quædam excogitatio, spiritus proprios, ut sibi oracula exhiberent, quodammodo invocârunt. Nos verò inter res castè et perpetuò versantes intellectum longiùs a rebus non abstrahimus, quàm ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint; unde fit, ut ingenii viribus et excellentiæ non multum relinquatur. Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo secuti sumus. Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut auctoritatis usurpatione quâdam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur; qualia reperire non difficile esset ei, qui nomini suo, non animis aliorum lumen affundere conaretur. Non (inquam) ullam aut vim, aut insidias hominum judiciis fecimus aut paramus, verùm eos ad res ipsas, et rerum fœdera adducimus; ut ipsi videant, quid habeant, quid arguant, quid addant, atque in commune conferant. Nos autem, si quâ in re vel malè credidimus, vel obdormivimus, et minùs attendimus,

1

vel defecimus in viâ, et inquisitionem abrupimus; nihilominùs iis modis, res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequàm scientiæ massam altiùs inficiant, notari et separari possint; atque etiam ut facilis et expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humanâ familiâ turbavere) conjugium verum et legitimum, in perpetuum, nos firmâsse existimamus.

Quamobrem, cùm hæc arbitrii nostri non sint, in principio operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores et peregrinationis istius vitæ, in quâ dies paucos et malos terimus, novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant; neve ex reseratione viarum sensûs, et accensione majore luminis naturalis, aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur: sed potiùs, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato, et divinis oraculis nihilominùs subdito et prorsùs dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt. Postremò, ut scientiæ veneno, a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus, nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.

Peractis autem votis, ad homines conversi, quædam et salutaria monemus, et æqua postulamus. Monemus primùm (quod etiam precati sumus) ut

homines sensum in officio, quoad divina, contineant. Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, cœlestis claudit et obsignat. Rursus, ne hujusce mali fugâ, in contrarium peccent; quod certè fiet, si naturæ inquisitionem ullâ ex parte veluti interdicto separatam putant. Neque enim pura illa et immaculata Scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit: sed ambitiosa illa et imperativa scientiæ moralis de bono et malo dijudicantis cupiditas, ad hoc ut homo a Deo deficeret, et sibi ipsi leges daret, ea demùm ratio atque modus tentationis fuit. De scientiis autem quæ naturam contemplantur, sanctus ille philosophus pronuntiat, "Gloriam Dei esse celare rem; gloriam Regis autem rem invenire:" non aliter ac si divina natura, innocenti et benevolo puerorum ludo delectaretur, qui ideò se abscondunt ut inveniantur; atque animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro suâ in homines indulgentiâ et bonitate, cooptaverit. Postremò omnes in universum monitos volumus, ut scientiæ veros fines cogitent; nec eam aut animi caussâ petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora, sed ad meritum et usus vitæ, eamque in charitate perficiant et regant. Ex appetitu enim potentiæ angeli lapsi sunt; ex appetitu scientiæ homines, sed charitatis non est excessus; neque angelus aut homo per eam unquam in periculum venit.

Postulata autem nostra quæ afferimus talia sunt. De nobis ipsis silemus: de re autem quæ agitur

VOL. IX.

M

petimus, ut homines eam non opinionem, sed opus esse cogitent, ac pro certo habeant, non sectæ nos alicujus aut placiti sed utilitatis et amplitudinis humanæ fundamenta moliri. Deinde ut suis commodis æqui, exutis opinionum zelis et præjudiciis, in commune consulant, ac ab erroribus viarum atque impedimentis, nostris præsidiis et auxiliis, liberati et muniti laborum qui restant et ipsi in partem veniant. Prætereà ut benè sperent, neque instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant; cùm reverà sit infiniti erroris finis et terminus legitimus; mortalitatis autem et humanitatis non sit immemor, cùm rem non intra unius ætatis curriculum omninò perfici posse confidat sed successioni destinet; denique scientias non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submissè in mundo majore quærat. Vasta verò ut plurimùm solent esse quæ inania: solida contrahuntur maximè et in parvo sita sunt. Postremò etiam petendum videtur (ne fortè quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere necesse sit (si modò nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi, aut sententiam ferendi sibi jus permissum putent: cùm nos omnem istam rationem humanam præmaturam, anticipantem, et a rebus temerè et citiùs quam oportuit abstractam (quatenus ad inquisitionem naturæ), ut rem variam et perturbatam et malè exstructam, rejiciamus. Neque postulandum est, ut ejus judicio stetur, quæ ipsa in

judicium vocatur.

DISTRIBUTIO

OPERI S.

Ejus constituuntur Partes sex.

Prima; Partitiones Scientiarum.

Secunda; Novum Organum sive Indicia de Interpretatione Naturæ.

Tertia; Phænomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.

Quarta; Scala Intellectus.

Quinta; Prodromi, sive Anticipationes Philosophiæ Secundæ.

Sexta; Philosophia secunda, sive Scientia Activa.

Singularum Argumenta.

PARS autem instituti nostri est ut omnia, quantum fieri potest, apertè et perspicuè proponantur. Nuditas enim animi, ut olim corporis, innocentiæ et simplicitatis comes est. Pateat itaque primò ordo operis, atque ratio ejus. stituuntur sex.

Partes operis a nobis con

Prima pars exhibet scientiæ ejus sive doctrinæ, in cujus possessione humanum genus hactenùs versatur, summam, sive descriptionem universalem. Visum enim est nobis etiam in iis quæ recepta sunt nonnullam facere moram: eo nimirùm consilio, ut

« AnteriorContinuar »