Imágenes de páginas
PDF
EPUB

habeat cum stulto; hoc est, si sit audaculus et temerarius.

PARABOLA.

4. Sed et cunctis sermonibus, qui dicantur, ne accommodes aurem tuam, ne fortè audias servum tuum maledicentem tibi.

EXPLICATIO.

Vix credi possit, vitam quantum perturbet inutilis curiositas circa illas res, quæ nostrâ intersunt: nimirùm, quandò secreta illa rimari satagimus quæ detecta et inventa ægritudinem quidem animo inferant, ad consilia autem expedienda nihil jnvent. Primò enim sequitur animi vexatio et inquietudo, cùm humana omnia perfidiæ et ingratitudinis plena sint. Adeò ut, si comparari possit speculum aliquod magicum, in quo odia et quæcunque contra nos ullibì commoventur intueri possemus, melius nobis foret si protinùs projiceretur et collideretur. Hujusmodi enim res veluti foliorum murmura sunt, et brevi evanescunt. Secundò, curiositas illa animum suspicionibus nimiis onerat, quod consiliis inimicissimum est eaque reddit inconstantia et complicata. Tertiò, eadem mala ipsa sæpissimè figit, aliàs prætervolatura. Grave enim est conscientias hominum irritare qui, si latere se putent, facilè mutantur in melius, sin deprehensos se sentiant, malum malo pellunt. Meritò igitur summæ prudentiæ tribuebatur Pompeio Magno, quòd Sertorii chartas universas, nec a se perlectas nec aliis permissas, igni protinùs dedisset.

PARABOLA.

5. Advenit veluti viator pauperies; et egestas quasi

vir armatus.

EXPLICATIO.

Elegantèr describitur in Parabolâ, quomodò prodigis et circa rem familiarem incuriosis superveniant naufragia fortunarum. A principio enim pedetentìm et passibus lentis, instar viatoris, advenit obæratio et sortis diminutio, neque ferè sentitur: at non multo pòst invadit egestas, tanquam vir armatus, manu scilicèt tam forti et potente ut ei ampliùs resisti non possit; cùm apud antiquos rectè dictum sit," Necessitatem ex omnibus rebus esse fortissimum." Itaque viatori occurrendum, contra armatum muniendum.

PARABOLA.

6. Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam fucit; et qui arguit impium, sibi maculam generat.

EXPLICATIO.

Congruit cum præcepto Salvatoris, ut non mittamus margaritas nostras ante porcos. Distinguuntur autem in hâc Parabolâ actiones Præceptionis, et Reprehensionis; distinguuntur itidèm personæ Derisoris, et Impii; distinguitur, postremò, id quod rependitur in priore enim rependitur opera lusa ; in posteriore, etiam et macula. Cùm enim quis erudit et instituit derisorem, jactura primùm fit temporis; deindè, et alii conatum irrident, tanquam rem vanam et operam malè collocatam; postremò, derisor ipse scientiam quam didicit fastidio habet. At majore cum periculo transigitur res in reprehen

sione impii; quia non solùm impius non auscultat, sed et cornua obvertit, et reprehensorem odiosum sibi jam factum, aut confestìm convitiis proscindit, aut saltèm posteà apud alios criminatur.

PARABOLA.

7. Filius sapiens lætificat patrem: filius verò stultus mæstitiæ est matri suæ.

EXPLICATIO.

Distinguuntur solatia atque ægritudines œconomicæ, patris videlicèt et matris, circa liberos suos. Etenim filius prudens et frugi præcipuo solatio est patri, qui virtutis pretium meliùs novit quàm mater, ac proptereà filii sui indoli ad virtutem propensæ magis gratulatur; quinetiam gaudium illi fortassè affert institutum suum, quòd filium tam probè educârit, illique honestatem morum præceptis et exemplo impresserit. E contra, mater calamitati filii plùs compatitur et indolet; tum ob affectum maternum magis mollem et tenerum, tum fortassè indulgentiæ suæ conscia, quâ eum corruperit et depravaverit.

PARABOLA.

8. Memoria Justi cum laudibus; at nomen Impiorum putrescet.

EXPLICATIO.

Distinguitur inter famam virorum bonorum et malorum, qualis esse soleat post obitum. Viris enim bonis, exstinctâ invidiâ (quæ famam eorum, dum vixerant, carpebat) nomen continuò efflorescit, et laudes magis indiès invalescunt: at viris malis, licèt fama eorum per gratiam amicorum et factionis suæ

hominum ad breve tempus manserit, paullò pòst fastidium nominis oboritur; et postremò laudes illæ evanidæ in infamiam, et veluti in odorem gravem et tetrum, desinunt.

PARABOLA.

9. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos.

EXPLICATIO.

Utile admodùm monitum, de discordiis et turbis domesticis. Plurimi enim ex dissidiis uxorum, aut exhæredationibus filiorum, aut mutationibus frequentibus familiæ, magna sibi spondent; ac si indè vel animi tranquillitas, vel rerum suarum administratio felicior, sibi obventura fôret. Sed plerùmque abeunt spes suæ in ventos. in ventos. Etenim tum mutationes illæ, ut plurimùm, non cedunt in melius; tum etiam perturbatores isti familiæ suæ molestias varias et ingratitudinem eorum, quos aliis præteritis adoptant et deligunt, sæpenumerò experiuntur; quin et hoc pacto rumores sibi progignunt non optimos, et famas ambiguas: neque enim malè a Cicerone notatum est; " Omnem famam a domesticis manare." Utrumque autem malum per ventorum possessionem elegantèr a Salomone exprimitur: nam exspectationis frustratio, et rumorum suscitatio, ventis rectè comparantur.

PARABOLA.

10. Melior est finis orationis, quàm principium.

EXPLICATIO.

Corrigit Parabola errorem frequentissimum non solùm apud eos, qui verbis præcipuè student, verùm etiam apud prudentiores. Is est, quòd homines de

sermonum suorum aditu atque ingressu magìs sint soliciti quàm de exitu, et accuratiùs exordia et præfatiunculas meditentur quàm extrema orationum. Debuerant autem nec illa negligere, et ista, ut longè potiora, præparata et digesta apud se habere; revolventes secum, et quantum fieri potest animo prospicientes, quis tandem exitus sermonis sit futurus, et quomodò negotia indè promoveri et maturari possint. Neque hic finis. Quinimmò non epilogos tantùm et sermonum, qui ad ipsa negotia spectant, egressus meditari oportet; verùm etiam et illorum sermonum cura suscipienda, quos sub ipsum discessum commodè et urbanè injicere possint, licèt a negotio prorsùs alienos. Equidem cognovi consiliarios duos, viros certè magnos et prudentes, et quibus onus rerum tunc præcipuè incumbebat, quibus illud fuit perpetuum et proprium, ut quotiès cum principibus suis de negotiis ipsorum communicarent, colloquia in rebus ad ipsa negotia spectantibus nunquam terminarent, verùm semper aut ad jocum aut aliud aliquid quod audire erat volupe diverticula quærerent, atque (ut adagio dicitur) sermones marinas aquâ fluviatili sub extremum abluerent. Neque hoc illis inter artes postremum erat.

PARABOLA.

11. Sicut muscæ mortuæ fœtere faciunt unguentum optimum, sic hominem pretiosum sapientiâ et glorid parca stultitia.

EXPLICATIO.

Iniqua admodùm et misera est conditio hominum virtute præcellentium (ut optimè notat Parabola),

« AnteriorContinuar »