Imágenes de páginas
PDF
EPUB

FRANCISCUS

DE VERULAMIO

SIC COGITAVIT

TALEMQUE APUD SE

rationem instituit, quam Viventibus et
Posteris notam fieri, ipsorum
interesse putavit.

CUM illi pro comperto esset, intellectum humanum sibi ipsi negotium facessere, neque auxiliis veris (quæ in hominis potestate sunt) uti sobriè et commodè ; unde multiplex rerum ignoratio, et ex ignoratione rerum detrimenta innumera: omni ope connitendum existimavit, si quo modo commercium istud mentis et rerum (cui vix aliquid in terris, aut saltem in terrenis, se ostendit simile) restitui posset in integrum, aut saltem in melius deduci. Ut verò errores qui invaluerunt, quique in æternum invalituri sunt, alii post alios (si mens sibi permittatur) ipsi se corrigerent, vel ex vi intellectûs propriâ, vel ex auxiliis atque adminiculis dialecticæ, nulla prorsus suberat spes; proptereà quòd notiones rerum primæ, quas mens haustu facili et supino excipit, recondit, atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosæ sint,

VOL. IX.

L

146

et confusæ, et temerè à rebus abstractæ ; neque minor sit in secundis et reliquis libido et inconstantia ; ex quo fit, ut universa ista ratio humana quâ utimur, quoad inquisitionem naturæ, non bene congesta et ædificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento. Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant; veras ejusdem, quæ esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotentèr rebus insultet) prætereunt et perdunt. Restabat illud unum, ut res de integro tentetur, melioribus præsidiis ; utque fiat scientiarum, et artium, atque omnis humanæ doctrinæ, in universum instauratio, a debitis excitata fundamentis. Hoc verò licèt aggressu infinitum quiddam videri possit, ac supra vires mortales; tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quàm ea quæ adhuc facta sunt. Exitus enim hujus rei est nonnullus. In iis verò, quæ jam fiunt circa scientias, est vertigo quædam, et agitatio perpetua, et circulus. Neque eum fugit, quantâ in solitudine versetur hoc experimentum, et quàm durum et incredibile sit ad faciendam fidem. Nihilominùs, nec rem, nec seipsum deserendum putavit; quin viam, quæ una humanæ menti pervia est, tentaret atque iniret. Præstat enim principium dare rei, quæ exitum habere possit, quàm in iis, quæ

147

exitum nullum habent, perpetuâ contentione et studio implicari. Viæ autem contemplativæ, viis illis activis decantatis ferè respondent; ut altera ab initio ardua et difficilis, desinat in apertum; altera primo intuitu expedita et proclivis, ducat in avia et præcipitia. Cùm autem incertus esset, quando hæc alicui posthac in mentem ventura sint ; eo potissimum usus argumento, quòd neminem hactenus invenit, qui ad similes cogitationes animum applicuerit; decrevit prima quæque, quæ perficere licuit, in publicum edere. Neque hæc festinatio ambitiosa fuit, sed sollicita; ut si quid illi humanitùs accideret, exstaret tamen designatio quædam, ac destinatio rei quam animo complexus est; utque exstaret simul signum aliquod honestæ suæ et propensæ in generis humani commoda voluntatis. Certè aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re, quam præ manibus

habuit. Aut enim hoc quod agitur nihil
est; aut tantum, ut merito ipso
contentum esse debeat,

nec fructum extrà

quærere.

« AnteriorContinuar »