Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tæ: quarum altera universam negotiorum varietatem complectitur, et vitæ communis tanquam amanuensis est; altera ea tantùm, quæ ad propriam cujusque fortunam amplificandam spectant, excerpit et suggerit, quæ singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verùm antequàm ad species descendamus, aliquid circa Doctrinam de Negotiis in genere præfabimur. Doctrinam de Negotiis pro rei momento tractavit adhuc nemo, cum magnâ tam litterarum quàm litteratorum existimationis jacturâ. Ab hâc enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit; nimirùm, eruditionem et prudentiam civilem rarò admodùm conjungi. Etenim si quis rectè advertat ex Prudentiis illis tribus, quas modò diximus ad vitam civilem spectare, illa Conversationis ab eruditis ferè contemnitur, tanquam servile quiddam atque insupèr meditationibus inimicum. Quod verò ad illam de Republicâ Administrandâ, sanè si quandò rerum gubernaculis admoveantur eruditi, munus suum non incommodè sustinent; verùm ea promotio contingit paucis. De Prudentiâ autem Negotiandi (quâ de nunc loquimur) in quâ vita humana plurimùm versatur, nulli omninò libri conscripti habentur; præter pauca quædam Monita Civilia in fasciculum unum aut alterum collecta, quæ amplitudini hujus subjecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui

exstarent de hoc argumento, sicut de ceteris, minimè dubitaverim quin viri eruditi aliquo experientiæ manipulo instructi ineruditos, licèt diutinâ experientiâ edoctos, longè superarent, et proprio illorum quod dicitur arcu usi magìs e longinquo ferirent.

Neque verò est cur vereamur, ne Scientiæ hujus tam varia sit materia, ut sub præceptionibus non cadat: multo siquidem angustior est quàm illa Reipublicæ Administrandæ scientia, quam tamen apprimè videmus excultam. Hujus generis Prudentiæ apud Romanos, optimis temporibus, exstitisse videtur nonnulli professores. Testatur enim Cicero moris fuisse, paullò ante sua sæcula, ut Senatores prudentiâ et rerum usu maximè celebres (Coruncanii, Curii, Lælii, et alii) statis horis in foro deambularent, ubì civibus copiam sui facerent, et consulerentur non de jure sed de negotiis omnigenis; veluti de filiâ elocandâ, sive de filio educando, sive de prædio coëmendo, de contractu, accusatione, defensione, aut aliâ quâcunque re quæ in vitâ communi interveniat. Ex quo liquet, prudentiam quandam esse consilium dandi, etiam in negotiis privatis, ex universali rerum civilium cognitione et experientiâ promanantem; quæ exerceatur quidem in casibus particularibus, extrahatur autem ex generali casuum consimilium observatione. Sic enim videmus in eo libro, quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero de Petitione Consulatûs (quem unicum a veteribus habemus, quantum memini, tractatum de Negotio aliquo Particulari) quanquam ad consilium dandum de re tum præsenti potissimùm spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quæ non usum solùm temporarium, sed normam quandam perpetuam circa electiones populares præscribant. In hoc genere autem nihil invenitur, quod ullo modo comparandum sit cum Aphorismis illis, quos edidit rex Salomon, de

quo tes

tatur Scriptura, " Cor illi fuisse instar arenæ maris;" sicut enim arenæ maris universas orbis oras circundant, ita et sapientia ejus omnia humana non minùs quàm divina complexa est. In Aphorismis verò illis, præter alia magìs theologica, reperies liquidò haud pauca præcepta et monita civilia præstantissima ex profundis quidem sapientiæ penetralibus scaturientia, atque in amplissimum varietatis campum excurrentia. Quoniam verò Doctrinam de Occasionibus Sparsis (quæ Doctrinæ de Negotiis portio est prior) inter Desiderata reponemus, ex more nostro paullispèr in illâ immorabimur, atque exemplum ejusdem ex Aphorismis sive Parabolis illis Salomonis desumptum proponemus. Neque verò quis ut arbitramur nos meritò sugillare possit, quòd ex scriptoribus Sacræ Scripturæ aliquem ad sensum politicum trahamus. Equidem existimo, si exstarent commentarii illi Salomonis ejusdem de Naturâ Rerum (in quibus de omni vegetabili, a musco super murum ad cedrum Libani, itemque de animalibus, conscripsit) non illicitum esse eos secundum sensum naturalem interpretari, quod idem nobis liceat in Politicis.

EXEMPLUM PORTIONIS DOCTRINE DE OCCASIONIBUS
SPARSIS, EX PARABOLIS ALIQUIBUS SALOMONIS.

PARABOLA.

1. Mollis responsio frangit iram.

EXPLICATIO.

Si incendatur ira principis vel superioris adversus te, et tuæ jam sint loquendi partes, duo præcipit Salomon: alterum, ut fiat responsio; alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria præcepta. Primò, ut caveas a silentio tristi et contumaci : illud enim aut culpam totam in te recipit, ac si nihil habeas quod respondere possis; aut dominum occultè iniquitatis insimulat, ac si aures ejus defensioni licèt justæ non paterent. Secundò, ut caveas a re comperendinandâ, neque tempus aliud ad defensionem postules hoc enim aut eandem notam inurit, quam prius (nimirùm dominum tuum nimiâ mentis perturbatione efferri), aut planè significat te artificiosam quandam defensionem meditari, cùm in promptu nihil habeas; adeò ut optimum semper fuerit, aliquid in præsentiâ et e re natâ in excusationem tui adducere. Tertiò, ut fiat prorsùs responsio; responsio (inquam) non mera confessio, aut mera submissio, sed aliquid apologiæ et excusationis inspergatur: neque enim alitèr tutum est facere, nisi apud ingenia valdè generosa et magnanima, quæ rara admodùm sunt. Sequitur posteriore loco, ut responsio sit mollis, minimè præfracta aut aspera.

PARABOLA.

2. Servus prudens dominabitur in filium stult um; et partietur hæreditatem inter fratres.

EXPLICATIO.

In omni familiâ turbatâ et discordi semper exsurgit aliquis servus aut humilis amicus præpotens, qui pro arbitro se gerat ad lites familiæ componendas, cuique eo nomine et familia tota et dominus ipse sint obnoxii. Ille, si suam rem agat, familiæ mala fovet et aggravat; sin fidelis reverà fuerit et integer, plurimùm certè meretur: adeò ut etiam tanquam inter fratres haberi debeat, aut saltèm procurationem hæreditatis accipere fiduciariam.

PARABOLA.

3. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem.

EXPLICATIO.

Monemur sæpiùs, ut congressum imparem fugiamus; eo sensu, ne cum potioribus decertemus. At haud minùs utile est monitum, quod hìc exhibet Salomon, "Ne cum indigno contendamus:" iniquâ enim prorsùs sorte hæc res transigitur. Siquidem, si superiores simus, nulla sequitur victoria; si superemur, magna indignitas. Neque juvat etiam in hujusmodi contentione exercendâ, si interdùm veluti per jocum agamus, interdùm cum fastu et contemptu. Nam quocunque nos vertamus, leviores indè efficiemur, neque commodè nos explicabimus. Pessimè autem fit, si hujusmodi persona quâcum contendimus (ut Salomon loquitur) aliquid affine

« AnteriorContinuar »