Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Persimilis turri præcelsæ, aut montibus altis
Antiquæ cedro, nudatæ frondis honore.

PASSAGES INTERPOLATED IN GROTIUS

Citation I. Essay, page 55.
Sacri tonantis hostis, exsul patriæ
Cælestis adsum ; tartari tristem specum
Fugiens, & atram noctis æternæ plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certè meo
Concussa tellus tota trepidat pondere ?
Quid dico? Tellus ? Orcus & pedibus tremit.

Citation II. Essay, page 58, the whole passage.

Nam, me judice,
Regnare dignum est ambitu, etsi in Tartaro :
Alto præcesse Tartaro siquidem juvat,
Calis quam in ipsis servi obire munia.

Citation IV. Essay, page 61, the whole passage.
Innominata quæque nominibus suis,
Libet vocare propriis vocabulis.

Citation V. Essay, page 63. Terrestris orbis rector ! & princeps freti ! Cæli solique soboles ; ætherium genus ! Adame ! dextram liceat amplecti tuam!

Citation VI. Essay, ibid. Quod illud animal, tramite obliquo means, Ad me volutum flexili serpit viâ ?

Sibila retorquet ora setosum caput
Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,
Carbunculorum luce certantes rubrâ.

Citation VII. Essay, page 65, the whole passage.

Nata deo! atque homine sata ! Regina mundi ! eademque interitus inscia! Cunctis colenda !--.

A

Citation VIII. Essay, page 66, the whole passage.
Rationis etenim omnino paritas exigit,
Ego bruta quando bestia evasi loquens ; -
Ex homine, qualis ante, te fieri Deam.

Citation IX. Essay, itid. Per sancta thalami sacra, per jus nominis Quodcumque nostri : sive me natam vocas, Ex te creatam ; sive communi patre Ortam, sororem; sive potius conjugem : Cassam, oro, dulci luminis jubare tui Ne me relinquas : nunc tuo auxilio est opus. Cum versa sors est. Unicum lapsæ mihi Firmamen, unam spem gravi adflictæ malo, Te mihi reserva, dum licet : mortalium Ne tota soboles pereat unius nece: Tibi nam relicta, quò petam ? aut ævum exigam?

Citation X. Essay, page 67, the whole passage.
Tu namque soli numini contrarius,
Minus es nocivus ; ast ego nocentior,

(Adeoque misera magis, quippe miserice comes Origoque scelus est, lurida mater male !) Deumque læsi scelere, teque, vir! simul.

Citation XI. Essay, page 68, the whole passage. Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet.

INTERPOLATION IN RAMSAY.

CITATION VI. Essay, page 88. O judex! nova me facies inopinaque terret; Me maculæ turpes, nudæque in corpore sordes, Et cruciant duris exercita pectora pænis : Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata, Non vitrei fontes, cæli non aurea templa, Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole: Judicis ora Dei sic terrent, lancinat ægrum Sic pectus mihi noxa. O si mî abrumpere vitam, Et detur pænam quovis evadere letho ! Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat! Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna ! Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam! Montibus aut premar injectis, cælique ruinâ ! Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora Suspiciam, caput objectem & coelestibus armis !

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.

Citation III. Essay, page 104. Fædus in humanis fragili quod sanctius ævo ! Firmius & melius, quod magnificentius, ac quam Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra !

Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est :
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, & sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit : & quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicêre suam distinguere gentem.

CITATION VI. Essay, page 109.

Cælestes animæ ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum ! -
Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!
Totá tui in Domini grates dissolvere laudes !
Aurorâ redeunte nová, redeuntibus umbris.
Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum,
Spiritus ! æternas retines, bone rector ! habenas,
Per mare, per terras, cælosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
Teprimum, & medium, &summum, sed fine carentem,
O miris mirande modis ! ter maxime rerum !
Collustrat terras dum lumine Titan Eoo !

INTERPOLATION IN FOX.
Essay, page 116.

Tu Psychephone .
Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.
Tu Thanate, Martyromastix re & nomine sies.

Altered thus,

Tu Pyschephone ! Hypocrisis esto; hoc sub Francisci pallio, Quo tutò tecti sese credunt emori.

INTERPOLATION IN QUINTIANUS.

Essay, page 117.
Mic. Cur huc procaci veneris cursu refer?

Manere si quis in sua potest domo,

Habitare numquam curet alienas domos. Luc. Quis non, relictâ Tartari nigri domo,

Veniret? Illic summa tenebrarum lues,
Ubi pedor ingens redolet extremum situm.
Hic autem amena regna, & dulcis quies ;
Ubi serenus ridet æternùm dies.
Mutare facile* est pondus immensum levi,
Summos dolores maximisque gaudiis.
INTERPOLATION IN BEZA.

Essay, page 119.
Stygemque testor, & profunda Tartari,
Nisi impediret livor, & queis prosequor
Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, & hinc filii,
Possem parenti condolere & filio,
Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore.

INTERPOLATION IN FLETCHER.

Essay, page 124. Nec tamen æternos obliti (absiste timere) Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras.

* For facile, the word volupe was substituted in the Essay.

« AnteriorContinuar »