Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

[Cal. Jan. in lecto, ante lucem. 1784.) SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

Causarun series quo moderante fluit,
Respice quem subiget senium, morbique seniles,

Quem terret vitæ meta propinqua suæ,
Respice inutiliter lapsi quem pænitet ævi;

Recte ut pæniteat, respice, magne parcns.

PATER benigne, summa semper lenitas,
Crimnine gravatam plurimo mentem leva :
Concede veram pænitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, ct tuere, quæ nocent pellens procul ;
Veniam petenti, summe da veniam, pater ;
Veniæque sancta pacis adde gaudia :
Sceleris ut expers omni, et vacuus inetu,
Te, mente purâ, mente tranquillâ colam:
Blihi dona morte hæc impetret Christus suâ.

[ocr errors]

[Jan. 18, 1784.]
SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum semina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,
Certa inihi sancto flagret amore fides.

Certa

Certa vetat dubitare fides, spes læta timere,

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor.
Da, ne sint permissa, pater, mihi præmia frustra,

Et colere, et leges semper amare tuas.
Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piâsti,

Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.) Mens mea quid quereris? veniet tibi mollior hora,

, In summo ut videas nuinine læta patrem ; Divinam insontes iram placavit Jesus;

Nunc est pro pana pænituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.

Qui cupit in sanctos Christo cogente referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, ncc fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in numine patrem.
Huic

quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitijs, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima, sit uliina, sanctæ
Irruptum vitæ cupiat servare teno:em;

[merged small][ocr errors]

Et sibi, delirans quanquam et peccator in horaş
Displiceat, servet tutuin sub pectore rectum:
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidem addicat Christo, inortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbate
Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax
Quas servare velit, leyes quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo
Sponte sua demens; nihilum decedere summæ
Vult Deus, at qui cuncta debit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, cælestia spirat.

ÆTERNE rerum conditor,
Salutis æternæ dator;
Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pænitet;
Da, Christe, pænitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Egrum tralienti spiritum
Succurre præsens corpori,
Multo gravatam crimine
Níentein benignus alleva,

LUCE collustret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolore,

Gratia Christi:
Me pater tandem seducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS. SERviat ut menti corpus jejunia serva,

Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM* 1738.
URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte sertum in erudita

Perpetuo viret, et virebit ;
Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, sollicitus parum,
Vacare solis perge Musis,

Juxta animo studiisque foelix. Lingua procacis plumbea spicula, Fidens, superbo frange silentio; Victrix per obstantes catervas

Sedulitas animosa tendet. Intende nervos fortis, inanibus Risurus olim nisibus emuli; Intende jam nervos, liabebis

Participes opera camænas.

See Gent. Mag. Vol. VIII. p. 156; and see also the Intro. duction to Vol. LIV. VOL. I.

Non

[ocr errors]

Non ulla Musis pagina gratior,
Quam quæ severis ludicra jungere
Novit, fatigatamque nugis

Utilibus recreare mentem.
Texente nymphis serta Lycoride,
Rosæ ruborem sic viola adjuvat
Immista, sic Iris refulget

Æthereis variata fucis.

IN RIVUM A MOLA STOANA LICHFELDIÆ

DIFFLUENTEM.
ERRAT adhuc vitreus per prata virentia rivus,

Quo toties lavi membra tenella puer;
Hic delusa rudi frustrabar brachia motu,

Dum docuit blanda voce natare pater. Fecerunt rami latebras, tenebrisque diurnis

Pendula secretas abdidit arbor aquas. Nunc veteres duris periêre securibus umbræ,

Longinquisque oculis nuda lavacra patent. Lympha tamen cursus agit indefessa perennis,

Tectaque qua fluxit, nunc et aperta fluit. Quid ferat externi velox, quid deterat ætas,

Tu quoque securus res age, Nise, tuas.

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ *.

[Post Lexicon Anglicanum auctum et emendatum.]

LEXICON ad finem longo luctamine tandem
Scaliger ut dixit, tenuis pertæsus opellæ,
Vile indignatus studium, nugasque molestas,

See the Life of Dr. Johnson, p. 83.

Ingemit

« AnteriorContinuar »