Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Attollet reducis; bellis praetendet olivas
Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu :
Volvantur celeres anni ! lux purpuret Ortum
Expectata dius naturae claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En summo exultant nutantes vertice Sylvae.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia coelum.
Deserti laetà mollescunt aspera voce
Auditur Deus' ecce Deus' reboantia circum
Saxa sonant, Deus; ecce Deus' deflectitur aether,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite montes
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En qucm turba diu eccinerunt enthea, vates

En! salvator adest; vultus agnoscite casci

Divinos, Surdos Sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque Oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
IIarmoniae purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc Saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non moesta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
*. AEternoque

IEternoque Orci dominator vulnere languens Invalidi raptos sceptri plorabit honores. Ut qua dulce strepent scatebrae, qualata virescunt Pascua, qua blandum spirat purissimus aer, Pastor agit pecudes, tencros modo suscipit agnos Et gremio fotis sclectas porrigit herbas, Amissas modo quaerit oves, revocatone vagantes; Fidus adest custos, scu nox furat horrida nimbis, Sive dies medius morientia torreat arva. Postera sic pastor divinus Socla beabit, Et curas felix patrias testabitur orbis. Non ultra infestis concurrent againa signis, Hostiles Oculis flammas jaculantia torvis; Non litui accendent bellum, non campus ahenis Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa Vomerem, et in falcem rigidus curvabibur ensis, Atria, pacis opus, Surgent, finemssuc caduci Natus ad optatum perducet capta parentis. Qui duxit sulcos, illi teret arca messem, Et scrac texcht vitcs umbracula proli. Attoniti dumeta vident inculta coloni Suave ruberc rosis, sitientesque inter arenas Garrula mirantur Salichtis murmura rivi. Per Saxa, ignivomi nuper spelaea draconis, Canna viret, juncique tremit variabilis umbra. IIorruit implexo qua vallis sente, figurae Surgit amans abics teretis, buxique sequaces Artificis frondent dextra: ; palmisque rubeta Aspera, odoratae cedunt mala gramina myrto. Per valles sociata lupo lascivict agna, Cumque leone petet tutus præsepe juvencus. Florea mansuetae petulantes vincula tigri Per ludum pueri injicient, ct fessa colubri Membra

Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcão

Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureague admirans rutilantis fulgura cristão.
Indue reginam, turritae frontis honores
Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiata luce tiarae!
En formosa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit densis, vitamgue requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis;
Barbarus en clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathai munera veris,
Ecce cremant genibus tritae regalibus arae!
Solis Ophyraeis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii; tibi balsama sudat Idume.
AEtheris en portas sacro fulgore micantes
Coelicolae pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorompunt; non posthac sole rubesce
India nascenti, placidaeve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; coelestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quae circuumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret a quor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis:
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Laetaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan. 20, 2 . , 1773.

VIT.E qui varias vices
Rerum perpetuus temperat Arbitcy,
Laeto cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidae jubet,
Acri Sanguine turgidos,
Obductosque Oculos nubibus humidis
Sanari voluit meos.
Et me, cuncta beans cuinocuit dies,
Luci reddidit et milli.
Qua to laude, Deus qua prece proscquar?
Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :
Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Doc. 25, 1779.]

NUNc dies Christo memorando nato
Fulsit, in pectus mihi fonte purum
Gaudium sacro fluat, et benigni
Gratia Coeli !

Christe da tutam trepido quietem, |
Christe, spem praesta stabilem timenti;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe. [In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.] SUMMIE Deus, qui Semper amas quodcunque creasti; Judice quo, scelerum est poenituisse Salus: Da veteres noxas animo sic fiere novato, Per Christum ut veniam sit reperire mili,

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]

SPE non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783*.]

SUMME Pater, quodcunque tuum f de corpore
Nument
Hoc statuat, precibus $ Christus adesse velit:
Ingenio pareas, nec sit mihi culpa rogässe's,
Qua Solum potero parte, placere * tibi.

* The night above referred to by Dr. Johnson was that in

which a paralytic stroke had deprived him of his voice; and, in the anxiety he felt lest it should likewise have impaired his understanding, he composed the above Lines, and said, concerning them, that he knew at the time that they were not good, but then that he deemed his discerning this to be sufficient for the quieting the anxiety before mentioned, as it showed him that his power of judging was not diminished.

+ Al. tuæ. 1 Al. leges. || Al. statuant.

§ Al. Votis. of Al. precari. ** Al, litare.

« AnteriorContinuar »