Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vico Vetulonio matronis deferri: quem etiam superbo præterea titulo prudenter auxerunt, ut eo lubentiùs expeteretur. Neque illis præter titulum deesse potest, quod à senibus plurimi solet æstimari, rerum omnium affluentia: ita, enim, Noctua Laurioticæ † volant undique, ita donis certant ambitiosæ puellæ, captántque ingenti pretio venalem judicum gratiam, ut nec forum ipsum crediderim aut corruptius aut opulentius.

Pro sceptro, fascibúsve, aut securi, Pluma istis, et Specula præferuntur, maximæ molis: quæ vel per vicos incedentes non desinunt intueri; et horum consilio, capillos, ora, et gressus ipsos compo

nere.

CAP. IV.

Viraginensium Origo.

PAUCISSIME Viraginensium istic natæ sunt: sed aliunde à quibuscunque orbis terræ regionibus huc confluunt, quæ aut propter nimiam in maritos ferocitatem pulsæ sunt, aut propter nimiam maritorum inclementiam et zelotypiam spontè exulârunt.

Quotquot maritorum suorum dominæ, injusti imperii causâ è finibus suis unà cum viris ejectæ huc appulerint, in extimis regni oris, illâ præsertim parte quæ Gynandria vel Amazonia dicta est, urbes munitas incolunt, militésque agunt præsidiarias.

Exsules, verò, spontaneæ, quæ imbelliores plerunque sunt et animi mollioris, in ipso regni umbilico pacem colunt et formam.

Neque est quòd speres rempublicam tam incerta originis aliquando præ civium paucitate desituram: tot, enim, huc indies aggregantur ultroneæ, præsertim municipes, ut verendum sit potius ne uullus brevi reliquus futurus sit novis civibus commorandi locus. Ego certè malè metuo, ne ubi istiusmodi regio nostratibus fœminis calamo meo innotuerit, vix ulla domi mansura sit, proximi seculi spem suâ fœcunditate conservatura.

CAP. V.

Aphrodysia.

EXHINC, igitur, regiæ urbis diplomate instructus, perrexi porrò ad septentrionalem Viraginiæ partem, quæ Loçaniam spectat, Aphrodysiam: terram, herclè, florentissimam.

Nec scio quot leucis ab Erotio vel Amantinâ proximâ regionis villâ distabam, cùm jucundissimi odoris halitus nares mihi opple

*Vetulonia, Ptolomeo Hetruria metropolis. Sic Silius Ital. 1. viii.
+ Aristoph. ‡ Terra lasciva.

bat; haud secùs ac si pretiosissimæ pharmacopolarum pyxides juxtà stetissent ita omnia hîc seplasiarios olent pastillos et delicias Golosinias. Reliqua taceo.

Hic fœminas vidi proceras, comptas, et, ni fucus gratiam forma sustulisset, sanè pulchras. Quæ omnes facie papillísque nude incedebant; cæterum amicta, sed materiâ levissimâ, coloribúsque splendidissimis. Partes nudæ ita palàm cerussatæ videbantur, Moscoviticarum more, ut jurares personam te videre, vel statuam, aut parietem; non humanam cutem.

Mulieres Desuergoniæ (illo gaudet nomine prima urbs Aphrodysiarum) vitreas colunt domus, undique pellucidas.

Harum neminem, ni frustrà velis esse, domi quæras; nisi fortè priusquam compta fuerit et ornata: nec quam in foro theatróve (hîc enim diem terunt) nisi vel ridentem, vel canentem, vel tripudiantem

cernes.

Non aranea muscis insidiatur magis, quàm ista viatoribus Loçanicis, quantumvis genti suæ infestis: quanquam et horum plerique ultrò se, quæstus gratiâ, istarum summittant petulantiæ. Captos pelliciunt ad se primulum lascivis gestibus: dein, excrant importunius: pretio, demum, aggrediuntur: denique, si nihil horum, vi cogunt turpissimæ libidini inservire: qui, postquam semel sui copiam fecerint, non aliter quam equi admissarii in secretiore stabulo custodiuntur, nescio quibus radicibus Indicis philtrísque potentissimis saginati.

Has ego et odi, et fugi ociùs; ne vel literarum præsidio satis me tutum ratus: quibus profectò nunquam ausus fuissem, ni formæ meæ satis jampridem mihi conscius, spem salutis pudorísque mei commisisse. Profuit, ergo, semel fuisse deformem: ut vel ea, quorum causâ naturam maximè solemus criminari, fiant aliquando, illâ sic sagacissimè nobis prospiciente, vel non cogitantibus utilissima.

CAP. VI.

Insula Hermaphroditica.

NON procul â Guaone, ultimâ Moluccarum, inter Cap. Hermosam et Beach Promontorium, Insulam vidi Hermaphroditicam; nec formâ, nec magnitudine, Monensi nostrati absimilem.

Ubi quasi solum ipsum formæ incolarum aptâsset natura, nihil non geminum animadverti. Nulla planè arbor est, quæ non et variis frugibus onusta sit, et variis nominibus insignis. Pyro-Malos, Pruno-Cerasos, Palma-Mygdalos appellant.

Sed et forma vestium composita ex utrique sexui propriis: nam qui plus habent virilitatis, à talis ad coxas usque viros referunt, reliquo corpore fœminas: contrà, verò, quæ naturâ muliebri insigniores. Quod et in nominibus propriis, ne quid dissimulent, studiosè observant. Qualia sunt Philippomaria, Petrobrigida, Amarichardo,

Thomalicia.

Serviunt reliquis adolescentiores, quotquot natos non et genuerint et pepererint.

Si quem è nostris deprehenderint naturæ simplicis, hunc ut prodigiosum quiddam ostentant: neque secùs admirantur, ac nos partus bicipites, mutilósve, aut absque pudendâ parte natos.

Se demum perfectam prolem naturæ gloriantur: quæ cùm binas aures, nares, manus, oculos, pedésque binos concesserit absoluto corpori, cur minùs," inquiunt, " præstantissimum animalium dupliciter instructum voluerit? quin et si quis consulat mulierculas prioris ævi sacra suæ Cybeles (pol benè castis ritibus) peragentes, aut veteris Romæ, imò et novæ famosissimos pedicatores, comperiet istos nequiter ambire, quod nobis spontè concessum est."

His se, aliisque fœdissimis rationibus, manire solent homines non planè rudes: in quibus, pro corporis formâ, unà cum muliebri astutiâ, virilem sagacitatem observabis.

Jumenta hîc nulla, præter mulas; nec feræ, præter lepores. Piscibus ferè victitat gens tota; præsertimque testaceis.

CAP. VII.

Amazonia, vel Gynandria*.

REVERSURUS per extimam Aphrodysiæ partem, ejusque occidentalem angulum, incidi, prout lares me viales ducebant, in Amazoniam vel Gynandriam; unicum tam imbellis regni præsidium, adversus vicinorum furorem et incursiones.

Quoniam verò præter Loçanicos ab adjacentium nemine periculum sibi putant imminere (quippe Frugiona, pacifica gens, ipsas irritare non vult; Moronia non potest, si velit maximè) hinc fit ut præsidiarias urbes Amazonum, in Orientali Loçaniæ vestibulo collocaverint.

Ubi tacere nequeo quantum me spes mea fefellerit: couspecto enim semel virili habitu, non parùm gestiebat mihi animus ne quicquam sibi suggerens illico, me molestissimas Viragini oras evasisse. Sed illusum externâ incolarum specie docuit eventus: hîc, enim, braccatæ incedunt fœminæ, barbásque prolixas alunt; viri quique stolati et imberbes: qui lanificio strenuè incumbunt domi; dum fœminæ rei rusticæ operam dant, et militari.

Pepuzia hîc urbs et antiqua et magna sedet: unde fortassis orti olim Pepuziani hæreseos † jamdudum damnati, qui mulieribus imperium et sacerdotium commissum voluerunt.

Non ita Barbari suas mulieres vel Aristotelis ævo tractabant, vel etiamnum tractant imperiosè, ut istic fœminæ viros. Miserebat me certè tantæ servitutis. Nihil induere, satagere, elaqui audent boni

* Anglis, "Land of Shrews."

Aristot. Polit. 1. c. 1.

August. lib. de Hærcs.

viri, injussu uxorum: nec quo exire, vel ad necessaria naturæ munia, nec quem contueri aut alloqui, nisi veniâ priùs humillimè impetrata.

Id quod hodierno die sanctiùs, quàm olim observatum didici. Cui rei rationem hanc ferunt esse: quòd virorum cordatiores quidam, pertasi jam serò tam ignavæ turpísque servitutis, consilium inîssent statâ quâdam nocte fœminas clanculum adoriendi, secretâque strage gravissimum hoc jugum excutiendi. Quod quidem juxta conjurationem hanc feliciter evenisset, ni meticulosus quidam homuncio, cui subirata conjux ob officii alicujus neglectum verbera minitata est, ut supplicium evaderet, totam consilii rationem sub vesperâ patefecisset.

Sedent mulieres, dum viri ministrant: dum expergiscuntur, dormiunt: dum plorant, rixantur et verberant. Albo lapillo dignus est ille dies, cui isti salvâ possint cute valedicere. Visus mihi fuissem denuo inter Turcica mancipia versatus, ni me habitûs discrimen turpioris servitii monuisset. Vah, quale spectaculum erat in virili manu, colus ac stamen; in muliebri, pugio baculúsve! Dissimulavi tamen, ut potui, pudorem; animum studiosè applicans, ut omnia cognoscere possem, nihil pati.

Si qua clementiore ingenio muliercula mitiùs egerit cum viro, ac remissiùs; statim, uti hic delatricum plena sunt omnia, defertur ad senatum, læsæque majestatis incusatur. Crimen illi intentant vicinæ, non sine magnâ et animi commotione et contentione vocis. Quòd si res vel levissimis indiciis innotuerit, hoc modo rea plecti solet: vestem cogitur mutare cum viro; sicque amicta, raso capite, prodire in forum: ibi toto die stat in editiore loco, omnium spectatricum convitiis ac cachinnis exposita. Neque vir ipse hanc audaciam feret impunè, qui tantillum sibi à muliere oblatum favorem non modestè recusârit: ubi illa tandem domum redierit, luto, lotio, contumeliis maculatissima, vestem non antè deponit, quàm cruentum ostentaverit baculum, quo viri sui caput validè comminuerit.

Uxori suæ quisquis supervixerit, aut ancillam ducat oportet, datâ priùs observantiæ prioris fide; aut proximæ matri-familias in mancipium cedat: quoniam nemini virorum rebus domesticis quamlibet suis præesse liceat. Dum peregrè proficiscitur fœmina, vel militiæ causâ, vel negotiationis, vel denique voluptatis, ancillæ aut filiæ mandantur claves, et cum clavibus imperium: cui si ille semel obstrepere ausus fuerit, dat pœnam reduci; ni, precibus multis aliisque quibuscunque officiis, silentium vicariæ domina impetrârit, conciliârit gratiam.

Rariùs ad ejusdem thori consortium admittuntur viri; quando, nimirum, lubitum est uxorculis: sapit hoc scilicet, ut illæ quidem putant, nimium familiaritatis. Ni, tamen, singulis noctibus antequam incaluerit domina lectus è procotone surrexerint, ac nudo pede ascenderint, terque levi manu pultârint fores, summissâque voce obsequium suum officiosiùs obtulerint, postero die vapulent. Contra morem nostratium, capillos tondent, ungues alunt. Sunt inter illas, quæ artem gymnasticam et exercent et profiten

tur: quâ quomodo dentes, ungues, calces bellicosissimè gerant, ostenditur: denique faciem excoriare, oculum eruere, mordere la certos, aurem perfodere, vellere barbam artificiosiùs, et præceptis docent et exemplis.

Vix crederes quàm illic domi nitent omnia: ubi, tamen, omnia lavant, verrunt, coquunt, parant viri soli: ut hinc satis appareat, viros officia domestica recusare, non quòd ista tractare nequeant, sed quòd se minùs decere putent. Nihil ibi sordidum vidi præter virorum vestimenta ; quæ profectò præter modum squalescunt, ut non minùs ipsi se negligant, quàm à fœminis negligantur. Forìs, tamen, et agros et tecta, fœminarum curam, videas incultissima: urbium mœnia ita semiruta, et ubi adhuc integra consistunt ita imperitè constructa, ut virorum tutelam desiderare videantur, et fœminarum operam et patrocinium abominari. Dubitas nunc de salute meâ, Lector; sat, scio, solicitus, quâ tandem ratione miser peregrinus è tam periculosâ perditâque regione sit incolumis evasurus. Dicam ingenuè, hoc mihi præstiterunt habitus, ætas, consilium. Nam et habitu incedebam virili; et jam adolescentulo mihi prima lanugo sexum commodè dissimulabat; et, quod accidit mihi peropportunè, istic incidi, quod cui mirum videbitur in tam longinquo orbe, in plurimos mihi de facie quondam notos conterraneos: quorum fretus præceptis monitisque, ut suæ olim Sibyllæ Trojanus eques *, per paludinosissimas Ploraviæ valles, montésque Tuberoniæ, non sine multis laboribus, molestiis, periculis, in Moroniæ fines lætus hospes perveni.

Sed quid de probis interea fœminis fiat, et rogabis, et nimiùm fortasse miraberis.

Infelicem me ratus viatorem, aut ingratum: qui istas vel non convenerim unquam; vel visas notásque, tanto silentio præterierim. Plurimæ quidem illæ sunt, mi homo, dico seriò: sed quæ Eugyniam habitant, partem mihi fateor, non visam; sed certo rumore cognitam. Quin et prædictis Viragini partibus non paucæ sunt; sed quæ vitam agunt anachoreticam et monasticam, ac proinde montes incolunt præruptos et inaccessos. Huc scilicet, uti ferunt, castissimæ, piissimæ, pulcherrimæ fœminarum ultrò secedunt.

Quisquis ascenderit ac studiosiùs quæritaverit, non poterit nonplurimas hujus farinæ reperire. Ipse unam aut alteram conveni; quarum adhuc et formam, et mores, virtutémque stupeo: sed quòd adolescentuli nostrates, si qui huc fortè peregrinentur, ita omnem inveniendi laborem refugiant, curámque rejiciant; hinc fit, ut bonarum fœminarum paucitatem immeritò causentur.

Eneid vi.

« AnteriorContinuar »