Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

,

CAP. II.
PAMPHAGONIA.

Terra Gulonum. PAMPHAGONIA triquetra ferè est, figurâ Aeltali *; non absimilis Ægypto veteri : montosa, collibúsque obsita editioribus : solo pinguissimo; ita ut aves, quæ confertim huc solent pastūs gratiâ convolare, si per menses tres istic permanserint, præ merâ mole saginâque montes nequeant transcendere, quin neque prosequentium manus evadere; neque, tantillo tempore, cedant pinguedine Ortolanis ac Beccaficis Italorum.

Quod etiam in Scotià factum novimus, è frondibus deciduis generari anseres t; quodque honoratissimi pridem legati nostratis testimonio probatissimum est, in Euroboreali mundi plagâ è terrâ crescere agnellum I, caulique innixum, gramen adjacens depasci; quis istic fieri non sibi facile persuadere pateretur?

Sed et pisces, qui in isto litore frequentissimi, ita voraces sunt (sive pro more populi locíque ingenio, sive quòd honorem sepulturæ magnificentissimæ cum Neronis rhombo ç præsagiant) ut, hamo subinde injecto, confluant ubertim; haud secus ac misellæ animæ ad Charontis cymbam, apud Lucianum: ferróque vel non capti inhæreant (ut carbonarii metallicíque solent funi demisso, ubi calor lucernæ malignum fortè halitum prædixerit) extrahíque gestiant.

Adde, quòd portus, qui, si cui alii, huic genti commodissimi sunt, nulli usui inserviant, nisi apportandis recipiendísque eduliis; quæ illi superfluis solent pellibus commutare : neque incolis licet interea, quicquam exportare, quod palatam quamlibet obliquè spectare videatur.

Arbores ibi nullas vidi, nisi frugiferas. Ornos, quercus, salices, et hujusmodi plantas steriles et otiosas oderunt; quippe quæ nil præter umbram nudam et inutilem largiantur. Sepes ibi omnes, quod et in Yvroniâ passim videre est, vitibus lupulis consitæ: illud Occidentales Angli |, hoc Lombardi ab hâc regione didicerunt.

Sic Nilus intimam illius terræ partem format, quæ olim Ægypti nomen tulit: unde veteres Ægyptii. Ibidem tanti fecerunt, quòd illius pede exprimi visa est suæ terræ imago.

+ “Barnacles:” alii tamen malunt è ligno madefacto diu corruptóque vermicufos, è vermiculis anseres creari.

* Si quid natura stupendum proferat, id unum est : pellis illius molissima et ultra valorem ferè speciosa duci Moscoviæ asservatur: dicitúrque “ Samarcandea pellis:” nascitur in Horda.

Zavolhensi, agro Scythico. De agno hoc scripserunt Jul. Scaliger, exer. 59. Cardanus, Baro Herberstenius, Libavius tractatu de Agno Vegetabili.

$ Et tua servatum consume in secula rhombum:
Ipse capi voluit &c.

Juvenal. Sat. 4. il Salopiensis et Worcestr. comitatus ; ubi sepes omnis onusta Crustumiis, Syriísque pyris, gravibusque volemis.

Virg. Georg. 2.

Jure quidem avito, Frugiona *, terra nunc paulò remotior, hanc sibi regionem vendicat. Ferunt, enim, Saturni ævo, principes Frugionos toti huic orbi dedisse jura, et istic regiam suam posuisse: quo tempore, quòd simpliciores antiqui fagis vescebantur, regio hæc Fagonia dicta est. Jam moribus prorsùs immutatis, ac jugo prioris ditionis excusso, aliquid antiquo nomini adjectum voluerunt indigenæ, et Pamphagoníam appellârunt.

CAP. III.

Prima Panphagonie Prooincia.

FRIVIANDÆ † provincia, ut à proximis ordiamur, nisi peculiari quodam loci ingenio id fieret, calidior est, quàm ut veros pareret yaspépeepyes: ultimus enim illius apex, quem alii geographi Promontorium Terræ Australis nuncupant, ejusdem ferè latitudinis est cum australissima Castiliæ parte; gradibúsque 42 distat ab æquatore. Incolæ fusca sunt cute, pilísque retortis ; neque tam mulem aut numerum, quàm delicias quærunt.

In hoc ipso promontorio, quod nos à colore Nigrum 1 vocitabimus, (fumosissima enim regio est; partim, propter frequentissimos loci vapores; partim, propter Terræ Del Fogo vicinitatem, quæ huic à dextris, etiam geographorum omnium consensu aliquantò tamen propriùs, adjacet) urhs est Cucina , ædificiis satis quidem altis, at fuliginosis olidísque constructa; à quâ deducta quondam colonia fortassis Cacuchinæ nomen dedit.

Celebre hîc Omasii divi || templum est; molis ædepol vastissimæ; mille aris ac focis totidem, iisdem (si Rucales Ferias | exceperis) perpetuis instructum. Cujus in medio, pyramis ultra omnem excelsitatem, quæ manu

possit fieri, fastigiata, Memphiticis illis pa. rùm cedens, Cheminea Turris **, assurgit; ac visendum longè belli signuin dat circumjacenti regioni: ubi, enim, nostrates, palo ft edi

* Moronia sola interponitur Crapuliæ et Frugionæ. Nomen hoc, quanquam ad rem vestiariam propriè spectet Varr. I. iv, ling. Lat. à nobis tamen aliò trahicur; derivatum à Frugi, quem Galli sigoificantissimè “ Homme de bien " vocant.

† Fercula delicariora Galli " viandes friandes” vocant; nos, ex aptâ utriusque compositione, voculam unam fecimus. Hanc, autem, in vestibulo hujus regionis collocavimus, quòd et calore nimio fieri non possit quin palato sint incolæ magis delicato et nauseabundo. Australiores, verò, propter nativum frigus edaciores .finiximus.

# Ad imitationem Plinii; apud quem bis occurrit “ Album Promontorium :” al. terum, in Africa: proæm. l. iii. alterum, in Phænice, non procul à Tyro. I. v. c. 19.

§ "Cucina,” Italis Culina est ; unde nos Anglicè "Kitchen," adjuti pronuntiarione Italicà. Il Quis fuerit, quære cap. 11. hujus libri.

Statim post solennia, quæ genio loci quotannis peraguntur: respondent, scilicer, hæ feriæ nostrati Carnis-privio,

** Caminus ; Gallicè, “Cheminée," forsan a “Chemin,” via, quòd fumo Muniat egrediendi viam.

At "Beacons,” Angl.

tissimo in monte posito, pice oblito inflammatóque, suos monent imminentis ab hoste periculi; hi, contrà, cessante fumo id faciunt : nam cùm semel furvos in orbes glomérari desierit perennis vapor, indicio est hostes jam appropinquare; Hambrios *, præsertim, qui, præ omnibus aliis, ut cum Apuleio loquar, huic genti formidamina sunt maxima.

Villæ huic plurimæ subjacent; dominiúmque agnoscunt supremæ urbis. Charbona, pagus profectò amplissimus ; et, quod nusquam alibi cernes, subterraneus : cujus sterili solo Favillia paulò ignobilior superstruitur. Hanc excipit Tenaille, viculus angustissimus; latissimúsque Batillii ; villarum par egregium. A sinistrâ famulantur huic Assadora, Marmitta, Culliera; omnes advenarum frequentiâ nobiles : quarum Marmittam alluit Livenza, fervidus am

ferunt 24 horarum spatio bis ebullire: non secùs ac fons ille Peccanus Anglorum.

nis, quem

CAP. IV.

Secunda Pamphagonia Provincia. ADJUNGITUR huic amenissima pars Pamphagoniæ, Tractus Golosinius †, dactylis, amygdalísque, ficubus, olivis, malis punicis citreisque, et nucibus denique myristicis, coopertus: per quem limpidissimum Aumen Oglium tacitè discurrit.

Hîc Marza-pane, pulchra urbs, altèque turrita et deaurata; sed nimiùm patens hostibus. Cui imminent Zuckerii Colles I: è quorum visceribus dulce nescio quid, albicansque, et durum effodi solet; vix notum seculo priori ; quale veteres, ex arundinibus Arabicis Indicísque petierunt ||.Paucissimos hîc videbis ætatis adultæ non edentulos, spiritûsque fætidissimi.

Seplasium urbecula huic proxima, quæ neminem admittit civem præter solos aromatarios pyxidúmque concinnatores: oppidum Viraginiis probè notum; quippe cui non parum indies cum hoc populo commercii intercedit; præsertim, verò, cum Loçanicis, quæ specula crystallina solent horum pastillis et unguentis commutare. Istorum arti favet admodùm loci opportunitas, et cæli munificentia: totus, enim, iste tractus, certis temporibus, aromaticis trochiscis, pro more grandinis confertim decidentibus, contegitur; quam ego avaAupícou eandem puto, quoad essentiam, cum aëreo illo melle, quo, verno præsertim tempore, quercus nostrates imbutas sæpe vidimus :

* “ Hambre,” Hispani Fames est: Insulæ autem famelicæ descriptionem quære cap. 1, 2, hujus libri. Propriorum nominum significationem, ne marginem nimiùm oneremus, index sub finem libri explicabit : illò lectorem remiulo.

+ Hisp. “ The Coast of Sweet-Meats.” † “ Zucker,” Germanis Saccharum.

Ś Galeni ævo vix notum. 1; Plinius l. xij. c. 8.

« AnteriorContinuar »