Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

que omnibus praeftat: nullum alienum malum putat, bonum autem fuum id maxime, quod alicui bono futurum eft, amat. Numquid liberalia ftudia hos inores praecipiunt? non magis quam fimplicitatem, quam modeftiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parfimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno fanguini tanquam fuo parcit, et fcit homini non effe homine prodige utendum. Cum dicatis, inquit, fine liberalibus ftudiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nil conferre 'virtuti? quia nec fine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna nihil navi conferunt, quamvis non fiat navis fine lignis. Non eft, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, 'fine quo non poteft fieri. Poteft quidem etiam illud dici, fine liberalibus ftudiis veniri ad fapientiam poffe: quamvis eniin virtus difcenda fit, tamen non per haec difcitur. Quid eft autem, quare exiftimem, non futurum fapientem eum qui litteras nefcit: cum sapientia non fit in litteris? Res tradit, non verba: et nefcio an certior memoria fit, quae nullum extra fe fubfidium habet. Magna et fpatiofa res eft, fapientia: vacuo illi loco opus eft: de divinis hunanisque difcendum eft: de praeteritis, de futuris, de caducis, de aeternis, de tempore: de quo uno vide quam multa quaerantur. Primum, an per fe fit aliquid: deinde, an aliquid ante tempus fit: fi tempus cum mundo coepit, an et ante mundum, quia fuerit aliquid, fuerit et tempus. Innumerabiles quaeftiones funt de animo tantum: unde fit, qualis fit, quando elle incipiat, quamdiu fit: an aliunde alio tranfeat, et domiciliun mutet, ad alias animalium formas, aliasque, coniectus: an non amplius quam femel ferviat, et emiffus vagetur in toto: utrum corpus fit, an non fit: quid fit facturus, cum per nos aliquid facere defie

rit: quomodo libertate fua ufurus, cum ex hac effugerit cavea: an oblivifcatur priorum, et illic noffe fe incipiat, poftquam de corpore abductus in sublime feceffit. Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque comprehenderis, ingenti copia quaerendorum ac difcendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna, ut habere poffint liberum hofpitium, fupervacua ex animo tollenda funt. Non dabit fe in, has anguftias virtus, laxum fpatium res magna defiderat, expellantur omnia: totum pectus illi vacet. At enim delectat artium notitia multarum. Tantum itaque ex illis retineamus, quantum eft neceffarium. An tu existimas reprehendendum, qui fupervacua usu sibi comparat, et pretiofarum rerum pompam in domo explicat? non putas eum, qui occupatus eft in fupervacua litterarum fupellectile? Plus fcire velle quam fit fatis, intemperantiae genus eft. Quid, quod ifta liberalium artium confectatio moleftos, verbofos, intempeftivos, fibi placentes facit, et ideo non difcentes necellaria, quia fupervacua didicerunt? Quatuor millia librorum Didymus grammaticus fcripfit: mifer, fi tam multa fupervacua legiffet. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matré vera: in his libidinofior Anacreon, an ebriofior, vixerit: in his, an Sappho publica fuerit: et alia, quae erant dediscenda, fi fcires. I nunc, et longam effe vitam nega. Sed ad noftros quoque cum perveneris, oftendam multa fecuribus recidenda. Magno impendio temporum, magna alienarum aurium moleftia, laudatio haec constat: O hominem litteratum! Simus hoc titulo rufticiore contenti: O virum bonum! Itane eft? annales evolvam omnium gentium, et quis primus carmina fcripferit, quaeram: quantum temporis inter Orphea interfit et Homerum, cum faftos non habeam, computabo: et Ariftarchi notas, quibus aliena carmina compunxit,

[blocks in formation]

1

1

recognofcam: et aetatem in fyllabis conteram.

Itarte in geometriae pulvere haerebo? Adeo mihi praeceptum illud falutare excidit: Tempori parce? Haec sciam, ut quid ignorem? Appion grammaticus qui fub C. Caefare tota circumlatus eft Graecia, et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat: Homerum utraque inateria confummata, et Odyffea, et Iliade, principium adieciffe operi fuo, quo bellum Troianum complexus eft. Huius rei argumentuin afferebat, quod duas litteras in primo verfu pofuiffet ex industria librorum fuorum numerum continentes. Talia fciat oportet, qui multa vult scire. Non vis cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum Occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio quotidiana, quantum foinnus; metire aetatem tuam: tam multa non capit. De liberalibus ftudiis loquor: philofophi quantum habent fupervacui? quantum ab ufu recedentis? ipfi quoque ad fyllabarum diftinctiones, et coniunctionum ac praepofitionum proprietates defcenderunt, et invidere grammaticis, invidere geometris. Quidquid in illorum artibus fupervacuum erat, transtulere in fuam. Sic effectum eft, ut diligentius fcirent loqui, quam vivere. Audi, quantum mali faciat nimia fubtilitas, et quam infesta veritati fit. Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse, ex aequo; et de hac ipfa, an omnis res in utramque partem disputabilis fit. Naufiphanes ait, ex his quae videntur esse, nihil magis effe, quam non esse. Parmenides ait, ex his quae videntur, nihil effe in univerfum. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil effe. Circa eadem fere Pyrrhonii verfantur, et Megarici, et Eretrici, et Academici, qui novam induxerunt fcientiam, nihil fcire. Haec omnia in illum fupervacuum ftudiorum liberalium gregem coniice.

Illi mihi non pro

futuram

futuram fcientiam tradunt, hi fpem omnis fcientiae eripiunt: fatius eft fupervacua fcire, quam nihil. Illi non praeferunt lumen, per quod acies dirigatur ad verum: hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura eft, nifi dubium: fi Naufiphani, hoc unum certum eft, nihil esse certi: fi Parmenidi, nihil eft praeter unum: fi Zenoni, ne unum quidem. Quid ergo nos fumus? quid ifta quae nos circumftant, alunt, fuftinent? Tota rerum natura umbra eft, aut inanis, aut fallax. Non facile dixerim, utrum magis irafcar illis, qui nos nihil fcire voluerunt: an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil fcire.

III.

Italiänische Briefe.

Annibale Caro.

Unter dem zahlreichen Vorrathe italianischer Briefe aus der glücklichen Epoche des sechszehnten Jahrhunderts zeichnen sich die von Annibale Caro, aus Civita Nuova in Romagna, der zu Rom im J. 1566 starb, und besonders durch seine schöne Uebers sehung der Virgilischen Aeneis berühmt ift, am vortheilhafteften aus. Sie haben am wenigften von dem überladenen Schmuck und der gekünftelten Phraseologie, wodurch die Briefiprache der Italiåner so oft beschwerlich und ermüdend wird. Der hier mitgetheilte Brief ist an den Mahler Giorgino gerichtet, vers muthlich Simone Giorgino, den man nicht mit dem berühm tern Giorgone oder Barbarelli, dem Nebenbuhler Titian's, verwechseln muß. Auch für die Kunst hat dieser Brief einige Merkwürdigkeit.

A M. GIORGINO DIPINTORE.

Il mio defiderio d'aver una opera notabile di vostra mano, è così per voftra lode, come per inio contento; perchè vorrei poterla mettere inanzi à certi, che vi conoscono più per ifpeditivo nella Pittura, che per eccellente. Io ne parlai col Botto in questo proposito,

con

« AnteriorContinuar »