Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dak der größte Theil derer, mit welchen Cicero Briefe wechselt, beinahe eben so geschmackvolle Schriftsteller waren, als er felbft; ein Umstand, der unfern Begriff von dem Geschmack und der Denkangsart des damaligen Zeitalters um vieles erhdhen muß." Folgender Brief an seinen Freund Luccejus, auf den man fich so oft als einen Beweis seiner ungemäßigten Eitelkeit und Ruhmbegierde, berufen bat, ist mit vorzüglicher Eleganz geschries ben; und Cicero selbst war so zufrieden damit, daß er dem Ats tikus schrieb: Epiftolam, Lucceio nunc quam mifi, qua, meas res ut fcribát, rogo, fac ut ab eo fumas. Valde bella eft; eumque, ut approperet, adhorteris, et quod mihi fe ita facturum refcripfit, agas gratias. (L. IV. ad Att. ep. 6.).

L. LVCCEIO, Q. F.

Coram
me tecum eadem haec agere faepe conantem
deterruit pudor quidam paene fubrufticus, quae nunc
expromam abfens audacius. Epiftola enim non eru-
befcit. Ardeo cupiditate incredibili, neque, ut ego ar-
bitror, reprehendenda, nomen ut noftrum fcriptis
illuftretur et celebretur tuis, quod etfi mihi saepe often-
dis te effe facturum, tamen ignofcas velim huic fefti-
nationi meae. Genus enim fcriptorum tuorum ethi
erat femper a me vehementer exfpectatum, tamen vi-
cit opinionem meam, meque ita vel cepit, vel in-
cendit, ut cuperem quam celerrime res noftras monu-
mentis commendari tuis. Neque enim me folum
commemoratio pofteritatis ad fpem quandam immor-
talitatis rapit: fed etiam illa cupiditas, vel ut aucto-
ritate teftimonii tui, vel indicio benevolentiae, vel
fuavitate ingenii, vivi perfruamur. Neque tamen
haec cum fcribebam eram nefcius, quantis oneribus
premerere fufceptarum rerum et iam inftitutarum:
fed quia videbam Italici belli et civilis hiftoriam iam
a te paene else perfectam, dixeras autem mihi, te reli-
B 5
quaq

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quas res ordiri, deeffe mihi nolui, quin te admone rem, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus noftra contexere, an, ut multi Graeci fecerunt, Callifthenes Troicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum: qui omnes a perpetuis fuis hiftoriis ea quae dixi bella separaverunt: tu quoque item civilem coniurationem ab hoftilibus externisque bellis feiungere. Equidem ad noftram laudem non multum video intereffe: fed ad properationem meam quiddam interest non te exfpectare, dum ad locum venias, ac sta tim caussam illam totam et tempus arripere. Et fimul fi uno in argumento unaque in persona mens tua tota verfabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura fint. Neque tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantun oneris imponam, poteft enim mihi denegare occupatio tua, deinde etiam, ut ornes me, poftulem. Quid fi illa tibi non tantopere videntur ornanda? Sed tamen, qui femel verecundiae fines tranfierit, eum bené et naviter oportet effe impudentem. Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehe mentius etiam, quam fortasse fentis, et in eo leges hiftoriae negligas: gratiamque illam, de qua fuaviffime quodam in prooemio fcripfifti, a qua te deflecti non magis potuiffe demonftras, quam Herculem Xenophontium illum a voluptate: ea fi me tibi vehementius commendabit, ne aspernere: amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare. Quod fi te adducemus ut hoc fufcipias, erit, ut mihi perfuadeo, materies digna facultate et copia tua. "A prin cipio enim coniurationis usque ad reditum noftrum videtur mihi modicum quoddam corpus confici poffe: in quo et illa poteris uti civilium commutationum fcientia, vel in explicandis cauffis rerum novarum, vel in remediis incommodorum, cum et reprehen

des

des ea quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis, et fi liberius, ut confuefti, agendum putabis, inultorum in nos perf diam, infidias, proditionem notabis. Multam etiam cafus noftri tibi varietatem in fcribendo fuppeditabunt, plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer animos hominum in legendo, te fcriptore, retinere poffit. Nihil eft enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates, fortunaeque viciffitudines: quae etfi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae. Habet enim praeteriti doloris fecura recordatio delectationem. Ceteris vero nulla perfunctis propria moleftia, cafus' autem alienos fine ullo dolore intuentibus, etiam ipfa mifericordia eft iucunda. Quem enim noftrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miferatione delectat? qui tum denique fibi, avelli iubet fpiculum, pofteaquam ei percontanti dictum eft, clypeum effe falvum: ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? Etenim ordo ipfe annalium mediocriter nos retinet, quafi enumeratione faftorinn. At visi faepe excellentis ancipities variique cafus habent admirationem, exfpectationem, laetitiam, molestiam, spei, timorem. Si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundiffima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, fi in hac fententia fueris, ut a continentibus tuis fcriptis, in quibus perpetuam rerum geftarum hiftoriam complecteris, fecernas hanc quafi fabulam rerum eventorumque noftrorum. Habet enim (varios actus multasque actiones et confiliorum et temporum. Ac non vereor ne aflentatiuncula quadana aucupari tuam gratiam videar, cuin hoc demonstrem, me a te potiffimum ornari celebrarique velle. Neque

Cuius

1

[ocr errors]

enim tu is es qui quid fis, nefcias; et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos, quam eos qui laudent, assentatores arbitrere. Neque autem ego fum ita deinens, ut me fempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipfe quoque in me commendando propriam ingenii gloriam confequatur. Neque enim Alexander ille gratiae cauffa ab Apelle pòtiffimum pingi et a Lyfippo fingi volebat: fed quod illorum artem cum ipfis tum etiam fibi gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis fimulacra ignotis nota faciebant: quae vel fi nulla fint, nihilo fint tamen obfcuriores clari viri. Nec minus eft Spartiates Agefilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem fuam paffus est esse, quam qui

in eo genere laborarunt. Vnus enim Xenophontis

libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium ftatuasque fuperavit. Atque hoc praeftantius nihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memo

riae dignitatem, fi in tua fcripta pervenero quam fi in ceterorum, quod non ingenium mihi folum fuppeditatum fuerit tuum, ficut Timoleonti a Timaeo, aut ab Herodoto Themiftocli, fed etiam auctoritas clariffimi et spectatiffimi viri, et in reipubl. maximis graviffimis cauffis cogniti, atque inprimis probati: ut mihi non folum praeconium, quod, cum in Sigaeum veniffet Alexander, ab Homero Achilli tributum effe dixit; fed etiam grave teftimonium impertitum clari hominis magnique videatur. Placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum laudari fe laetatur, fed addit etiam, a laudato viro. Quod fi a te non impetro, hoc eft, fi quae te res impedierit, neque enim fas esse arbitror, quidquam me rogantem abs te non impetrare, cogar fortaffe facere quod nonnulli faepe reprehendunt: fcribam ipfe de me: multorum tamen exemplo et clarorum virorun.

Sed

[ocr errors]

prae

Sed, quod te non fugit, haec funt in hoc genere vitia. Et verecundius ipfe de fefe fcribant necelle est, fi quid eft laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum eft. Accedit etiam ut minor fit fides, minor auctoritas; multi denique reprehendant, et dicant, verecundiores effe praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas impofuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipfi ante ludorum miffionem corona donentur alium praeconem adhibeant, ne fua voce ipfi se victores effe dicent. Haec nos vitare cupimus, et fi recipis cauffam noftram, vitabimus, idque ut facias rogamus. Ac ne forte mirere, cur, cum mihi faepe oftenderis te accuratiffime noftrorum temporum confilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus: illa nos cupiditas incendit, de qua initio fcripfi, feftinationis, quod alacres animo fumus: ut et ceteri viventibus nobis ex litteris tuis nos cognofcant, et nosmetipfi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus fis, fi tibi non eft moleftum, refcribas mihi velim. Si enim fufcipis cauffam, conficiam commentarios rerum omnium. Sin autem differs me in tempus aliud, corain tecum loquar, tu interea non ceffabis, et ea quae habes inftituta perpolies, nosque diliges! Vale.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »