Imágenes de páginas
PDF
EPUB

daß der grökte Theil derer, mit welchen Cicero Briefe wechselt, beinahe eben so geschmackvolle Schriftsteller waren, als er selbft; ein Umstand, der unsern Begriff von dem Geschmack und der Denkangsart des damaligen Zeitalters um vieles erhdhen muß."

Folgender Brief an seinen Freund Luccejus, auf den man fich ro oft als einen Beweis seiner ungemäßigten Eitelkeit und Ruhmbegierde, berufen bat, ist mit vorzüglicher Eleganz geschries ben; und Cicero felbft war so zufrieden damit, daß er dem Ats tikus schrieb: Epistolam, Lucceio nunc quam misi, qua, meas res ut fcribát, rogo, fac ut ab eo suinas. Valde bella est; eum que, ut approperet, adhorteris, et quod mihi fe ita facturum Tescriplit, agas gratias. (L. IV. ad Att. ep. 6.).

L. LVCCEIO, Q. F.

[ocr errors]

Coram

me tecum eadem haec agere saepe conantein deterruit pudor quidam paene lubrusticus, quae nunc expromam absens audacius. Epistola enim non erubescit. Ardeo cupiditate incredibili, neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis illustrefur et celebretur tuis, quod etfi mihi saepe ostendis te elle facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae. Genus enim scriptorum tuorum etfi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionein meam, meque ita vel cepit, vel in. cendit, ut cuperem quain celerrime res noftras inonumentis commendari tuis. Neque eniin me folum commemoratio posteritatis ad spem quandain immortalitatis rapit: sed etiam illa cupiditas, vel ut auctoritate testiinonii tui, vel indicio benevolentiae, vel suavitate ingenii, vivi perfruamur. Neque tamen haec cum scribebam eram nescius, quantis oneribus premerere susceptarum rerum et iain institutarum: sed quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te paene elle perfectam, dixeras autem mihi, te reli

quae

[ocr errors]

quas res ordiri, deelle inihi nolui, quin te admone rein, ut cogitares, coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere, an, ut multi Graeci fecerunt, Callifthenes Troicum bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum: qui omnes a perpetuis suis historiis ea quae dixi bella separaverunt: tu quoque item civilem coniurationem ab hoftilibus externisque bellis seiungere. Equidem ad noftram laudem non multum video interesse: sed ad properationem meam quiddam interest non te exfpectare, dum ad locum venias, ac fta: tim caussam illam totain et tempus arripere. Et fimul fi uno in argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura fint. Neque tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam, potest enim mihi denegare occupatio tua, deinde etiam, ut ornès me, postulem. Quid fi illa tibi non tantopere videntur ornanda ? Sed tamen, qui semel verecundiae fines tranfierit, eum bené et naviter oportet effe impudentem. Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam, quam fortasse sentis , et in eo leges historiae negligas: gratiamque illam, de qua suavisft me quodam in prooemio scripfifti, a qua te deflecti non magis potuisse demonstras, quam Herculem Xenophontium illum a voluptate: ea fi me tibi vehementius conimendabit, ne aspernere: amorique nostro plusculum etiam, quam concedet veritas, largiare. Quod fi te adducemus ut hoc fufcipias, erit, ut mihi perfuadeo, materies digna facultate et copia tua. A principio enim coniurationis usque ad reditum noftrum 'videtur mihi modicum quoddam corpus confici posle: in quo et illa poteris uti civilium commutationum fcientia, vel in explicandis cauffis' rerum novarum, vel in remediis incommodoruin', 'cum et repreher

des

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

cum

des ea quae vituperanda duces, et quae placebunt exponendis rationibus comprobabis, et fi liberius, ut confuesti, agendum putabis, inultorum in nos perfr. diam, infidias, proditionem notabis. : Multam etiam casus nostri tibi varietatem in scribendo fuppeditabunt, plenam cuiusdam voluptatis, quae vehementer ani. mos hominum in legendo, te scriptore, retinere pof fit. Nihil est enim aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates, fortunaeque viciffitudines: quae etfi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo tamen erunt iucundae. Habet enim praeteriti doloris secura recordatio delectationem. Ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus' autem alienos fine ullo dolore intuentibus, etiam ipfa misericordia est iucunda. Quem enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non

quadam miseratione delectat? qui tum denique fibi , avelli iubet fpiculum, pofteaquam ei percontanti dictum est, clypeum elle falvum: ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque retinetur? Etenim ordo ipfe annalium mediocriter nos retinet, quasi enumeratione fastorum. At viri saepe excellentis ancipities variique calus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, molestiam, fpein, timorem. Si vero exitu notabili concludumtur, expletur animus iucundishima lectionis voluptate. Quo mihi acciderit optatius, fi in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum geftaruin historiain complecteris, fecernas hanc quafi fabulam rerum eventorumque noftrorum. Habet enim varios actus multasque actioncs et confiliorum et temporum. Ac non vereor ze allentatiuncula quadana aucupari tuan gratiam videar, can hoc demonftrem, me a te potiffimum ornari celebrarique velle. Neque

enim

[ocr errors]

enim tu is es qui quid fis, nescias; et qui non eos magis, qui te non admirentur, invidos, quam eos qui laudent, assentatores arbitrere. Neque autem ego fum ita deinens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipfe quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae caussa ab Apelle potisfimum pingi et a Lysippo fingi volebat: fed quod illorum artem cum ipfis tum etiam fibi gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis fimulacra ignotis nota faciebant: quae vel fi nulla fint, nihilo fint tamen obscuriores clari viri. Nec minus est Spartiates Agefilaus ille perhibendus, qui neque pictam nea que fictam imaginein suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt. Vnus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium ftatuasque superavit. Atque hoc praestantius inihi fuerit et ad laetitiam animi et ad memoriae dignitatem, fi in tua scripta pervenero quam

fi in ceterorum, quod non ingeniuin mihi solum suppeditatum fuerit tuum, ficut Timoleonti a Timaeo, qut ab Herodoto Themistocli, fed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri, et in reipubl. maximis gravissimis caussis cogniti, atque inprimis probati: ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Si. gaeum venisset Alexander, ab Homero Achilli tributum esse dixit; sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videatur, Placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum laudari se laetatur, fed addit etiam, a laudato viro. Quod fi a te non impetro, hoc eft, fi quae te res impedierit, neque enim fas esse arbitror, quidquam me rogantem abs te non impetrare, cogar fortafle facere quod nonnulli faepe reprehendunt: scribam ipfe de me: multorum tamen exemplo et clarorum virorun.

Sed

Sed, quod te non fugit, haec sunt in hoc genere vitia. Et verecundius ipse de sese scribant' necesse est, fi quid est laudandum, et praetereant, fi quid reprehendendum est. Accedit etiam ut minor sit fides, minor auctoritas; multi denique reprehendant, et dicant, verecundiores esse. praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas impoluerint victoribus eoruinque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipfi ante ludorum millionem corona donentur alium praeconem adhibeant, ne sua voce ipsi se victores elle praedicent. Haec nos vitare cupimus, et fi recipis caufsam nostram, vitabimus, idque ut facias rogamus, Ac ne forte mirere, cur, cum mihi faepe ostenderis te accuratiffime noftrorum temporum confilia atque eventus litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus: illa nos cupiditas incendit, de qua initio scripfi, festinationis, quod alacres animo sumus: ut et ceteri viventibus nobis ex litteris tuis nos cognoscant, et nosmetipfi vivi gloriola nostra perfruainur. "His de rebus quid acturus lis, fi tibi non est moleftum, rescribas mihi velim. Si enim suscipis causlam, conficiam commentarios rerum omnium.

Sin autem differs me in tempus aliud, corain tecum loquar, tu interea non cellabis, et ea quae habes instituta perpolies, nosque diliges! Vale.

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinuar »