Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dixerat Wolfius? nihil nisi hoc, majore forsan peritia artis musicæ, de qua dixerat, excellere oportere eum, qui aliquando cognoscere velit, num in extremis Orationibus Ciceronis etiam alia quædam lateat, non in senatu dicta, sed in otio scholæ composita. Ceterum neque oratio quæ esset, neque vitium ullum, aut vitiorum genus aut ullum vobeías signum clare indicavit. Si tam obscura vel potius nulla significatione res pateret, dudum explosa esset oratio pro Marcello.-Deinceps claudicant illa suo magis....doceri, quia ut pugnantia ponuntur, neque tamen pugnant. Ut breviter dicam, quod res est, non videbat auctor, doceri absolute, sine casu positum, idem esse, quod tradi, exponi, et necessario addendum fuisse se. Sed sententia totius periodi vide quantam injuriam faciat humanissimo Wolfio. Intelligentibus aliquid obscure significat, sed ita, ut ipsi verum inveniant: ceteros autem omnes errare æquo animo patitur. Quis ergo illis non indoctis operam suam præstabit, si forte aliquid addiscere aut saltem clarius se edoceri cupiant, ubi et quomodo verum inveniendum sit? et quis rationem habebit imperitæ, sed discendi cupidæ turbæ, si homines ad docendum nati et constituti hoc munus suscipere nolunt ?---Sequens periodus tot et tantis vitiis scatet, ut vel sola libellum falsi nominis inscriptione condemnet. Quid? in hoc tantum genere, in asserendis vel abjudicandis alicui scriptori libris, veritas recte conjiciendo emergit? cur non item in aliis rerum generibus, in quibus est simplicior indagatio veri? Deinde quis est ille, qui post dicitur assertor? idemne qui conjecerat? sed inde nascitur inutilis tautologia: an alius quispiam, qui suo ingenio, ut ante dictum erat, verum perquirit? Sed quanti hoc est ? Intelligitur per se, inquirendo verum inveniri. Quærendo enim omnia inveniuntur. Quidquid in rerum natura exstat neque sponte se ostendit, perquirendo inveniri debet. Itaque nihil peculiare de vi veritatis hic dicitur, et verba talem v. n. e. veritatis monti parturienti sunt simillima. Sed hæc ipsa veritas cur per longum tempus suppressa tandem emergere dicitur? nonne et per exiguum tempus? Sed omnino quantulum hoc est laudis? Ea demum recte prædicetur veritas, quæ nunquam se supprimi patiatur. Ceterum perspicuitatis causa Wolfius dixisset quamvis per l. t. s. tamen emergat aliquando. Leves conjecturæ dicuntur quandoque concidere. Hoc sive interpretamur interdum, sive post longum tempus, idem accidit rebus certis et exploratis, ut historia docet multis exemplis. Pro insita infirmitate Wolfius diceret sua. Nam leves conjecturæ naturali potius et innata labant infirmitate, quam insita: et infirmitatis notio est, quod dicunt, negativa, ut ex re sublatum aliquid intelligatur, quo fieret infirma, nihil autem insitum. Denique verborum fuco absterso quid sententiæ remanet de tota periodo? nihil nisi hoc, obscurum quidem et futile: Veritas post longum tempus invenitur studio hominum: leves conjecturæ per se concidunt. Sed ne odiosius omnia persequar, de ultimis tantum versibus aliquid addam. extremis Orationibus dicitur. Quænam sunt illæ? In principio dictum est de quatuor Orationibus, et de quinta quadam. Omnino tota sententia ipsum auctorem poscit interpretem. Sed malis scriptoribus hoc est commune vitium, ut, quæ sua cogitata ipsi sibi videntur intelligere, ea

De

utcunque expressa omnibus clara esse credant.-Sumpsi pro sumsi nunquam, ut opinor, scribit Wolfius, cum p inter m et s aut t, ut in promtus, emtus, et aliis, e vitiosa pronuntiatione indoctorum et barbarorum se ingesserit. Re ipsa idem significat Priscianus L. X., qui euphoniæ causam affert. Vid. Sanctii Minerva IV, 17. ubi et Perizonius statuit, Justiniani fere tempore vitiosam hanc scriptionem invaluisse.-Bellam a pictura metaphoram auctor petierat in rudibus et lineis et inchoaveram; sed turpiter horum oblitus in extremo disserenda. Ne somnianti quidem hoc excidisset Wolfio, pro perficienda, polienda.

[ocr errors]

cr

Sed satis multa, imo nimis multa lusimus. Nemo enim credere debet, hæc serio a nobis vituperari. Jam ante dixi: sed iterum iterumque dicere et confirmare malo, quam suspicionem relinquere, me severæ reprehensioni simulatæ calumniationis nomen prætendere. Itaque nec in reliqua præfatione nec in animadversionibus quidquam attigi, præter res et sententias auctoritati et præstantiæ hujus orationis oppositas: verba censoris ad censuram vocanda non putavi; in quibus passim non ipse, sed calamus et manus peccavit, ut ad §. 31. exemplum quo hic usus est Orator, nimirum ut membra paria faciat." Nam defendi omnia posse scio et lubens concedo. Quin etiam insunt in his, quæ quis admiretur et exempli loco proponere possit Latine scribere discentibus, ut scita periodorum forma et rerum dicendarum apta collocatio. Sed, ut ad causam Ciceronis redeam, si et ipse Wolfius sciens volensque orationem ejus excellentem calumniatus est, ejus factum vereor ut judices severi et integri probent. Nam cum nimis feliciter et prorsus ad verùm expresserit hominis pro sua sententia acerrime puguantis contentionem, etiam intelligentioribus injecit scrupulum, qui hanc orationem publicis scholis explicant. Mihi quidem narravit amicus, cum ipsi allatæ essent Wolfii in eam animadversiones, se ancipiti distentum dubitatione, quid ageret, constituere non potuisse: neque enim silentio præteriri posse talis viri dicta, præsertim in cœtu adolescentium non indoctorum nec incuriosorum; neque rursus ad severum et longum vocari examen, quod ea re bona pars temporis absumatur ad alia tractanda constituti: idque sibi eo molestius accidere, quo plura occurrant, in quibus non facillimum sit a viro tanti nominis dissentire. Hujusmodi querelis ut occurrerem, et ut discipulis quondam meis aliisque, quibus et ipse hanc orationem, ut egregium eloquentiæ Tullianæ monumentum, semper commendavi, copiosius judicii mei rationem redderem, Wolfii animadversiones, sicut ipse appellat, per hunc commentarium dijudicandas suscepi. Nam ea re feliciter acta, plerisque hoc denique sufficere poterit, ut sciant, orationem pro Marcello jam ita esse defensam, ut de ejus auctoritate dubitari non debeat. Quamquam quid opus est tale institutum aliqua excusatione præmunire? Cuique bonarum litterarum amanti tam debet esse optabile, ut auctoribus sua vindicentur, quam ne illis tribuantur aliena; multo magis autem hoc, ut veræ eloquentiæ et Latinitatis, de qua Wolfius largam disserendi copiam dedit, explorentur notæ. Ac ne ipsi quidem molestum fore spero, se hac opera nostra, si ita contigerit, adjutum esse, ut verum a veri specie,

qua est deceptus, facilius discerneret. Nam illud mihi non arrogo, ut secundum primam conditionem, quam ipse tulit, ad ipsum redarguendum aliquam Ciceronis orationem calumniando perstringam et simili ratione Ciceroni abjudicem. Nempe in fine præfationis hæc scripsit: "Jam si quis forte erit in iis, quos ego de hac quæstione judicare posse putabam, cui perlectus commentarius videatur ipsum Ciceronem calumniari: pro opera mea hoc unum et leve præmium postulo, ut is nobis quam primum Orationes pro Ligario et Deiotaro, vel aliam quamcunque, eadem ratione calumnietur. Ea si displicuerit conditio, velim sibi persuadeant lectores, memet ipsum, exemplo Rossii, non rem seriam agere, sed rectiora edoctum vineta mea cædere, vel hoc totum genus criticarum suspicionum, ue in imperitorum manus veniret, cavillando eludere voluisse."

Quis vero scit, se in eorum esse numero, quos ipse putarit de hac quæstione judicare posse? Quod autem postulabat, ut quam primum alia Ciceronis oratio similibus calumniis exagitaretur, illud tempus vel illa dies, qua eam rem confectam volebat, fortasse jam præteriit. Verum etiamsi res esset integra, et si ego essem in illorum numero, tamen altera conditione uti mallem, quæ ad omnes lectores pertinere videtur, nisi illud me pungeret et vere sollicitum haberet, quod ante narravi. Sed et hoc me male habet, quod tertiam conditionem nullam ponit, neque adeo, quæ prima esse debebat, lectores meliora doceri, concedit. Sed hanc conditionem sine arrogantia, quantum video, mihi ipse ponere possum. Et, ut opinor, viri egregii humanitas id non ægre feret, cum viderit, non contumeliis et maledictis pugnari.

Jam de hac, quam defendendam suscepi, Ciceronis causa in universum quædam monenda sunt. Notum est illud Horatii ( A. P. 352.) judicium: ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis etc. Hoc non solum de poëmate, sed etiam de oratione, et de omni scripturæ genere valere oportere, nemo dubitabit. Quare si non plura, sed quam plurima in oratione pro M. Marcello scripta nitent, et in paucissimis verbis reperitur, quod jure reprehendas, multo minus eam, ut Cicerone indignam, damnare debebis. Quodsi porro vix unus et alter est locus, in quo vitium manifesto sit ipsius auctoris, quale §. 6. init. notavimus; et si reliqua omnia profecta sunt ab interpolatore aut a librario, ac ne hæc quidem admodum multa, integer judex vix defensione opus esse putet. Neque vero audiendus est, si quis opponat, cupide sic agi, et facilem esse suppositi scripti, dictionis maxime charactere damnandi, defensionem, si eorum, quæ impostorem arguunt, alia tribuantur librariis, alia glossatoribus. Nam huic orationi nihil præcipui juris postulo: idem tantummodo jus, quod aliis veterum* scriptis, ei statuendum esse contendo. At in ceteris Tullii orationibus critici pauca vituperant in hac quam multa vitia notavit Wolfius! Non minus multa, imo plura etiam in illis vituperare licet, ea quidem ratione, quam vir doctus in hac dijudicanda tenuit, et quam ipse ludo quodam ab initio bujus præfationis expressi: et justi speciminis loco esse potest Appendix de oratione, licet suspecta, pro Q. Ligario. Itaque, ut illuc redeam, in ceteris antiquis scriptoribus, et in hoc ipso

Cicerone quomodo versatur criticorum gravitas? Nonne ubi plurima nitent et auctore, qui ab omnibus creditur, et qui ab antiquissimo tempore creditus est, digna videntur, paucas quasdam maculas aliunde adspersas putant? Atqui per hunc commentarium nos videmur docuisse, quam plurima et prope omnia, quæ censor in oratione pro M. Marcello notavit, Cicerone, qui semper habitus est auctor, reperiri digna. Sequitur ergo, ut maculis, si quæ etiam nunc restant, vel abstersis vel excusatis eam huic auctori suo vindicemus.

Ceterum lectoribus, qui hæc nostra cum illis a Wolfio scriptis contendere volent, hanc fero conditionem, ut, si forte pleraque nostra probarint, de Viri Excellentissimi divino ingenio et exquisita doctrina non minus bene sentiant, quam adhuc senserunt. Quod ut ex animo possint, illud primo cogitent, errores quosdam viris doctis, Wolfii similibus, quodammodo esse honorificos. Cum enim non in simplici litterarum genere versentur, et multa diversarum rerum cogitatione diversorumque scriptorum lectione occupentur, non mirum est, notissimas interdum res, quippe sepositas aliquamdiu et ex animo dimissas, illis videri novas et insolentes, sicuti de forma res tuæ gestæ §. 25., et de aliis censori in memoriam suo tempore non rediit. Quid, quod Ernestium erroris habet socium? quem scimus felicissimum fuisse Ciceronis et interpretem et imitatoren. At dicat quispiam, imbecillitatis humanæ memor non debebat ille tanta confidentia elatus hominum doctissimorum et elegantissimorum judicia pro nihilo ducere, neque hoc sibi sumere, ut rem illis exploratam erroris plane et evidenter convincendi nomine appellaret, et profiteretur, scriptorem sub Ciceronis nomine latentem a se uno ictu sic affligendum fuisse, ut posthac nulla spes restitutionis superesset. Sed excusare potest illam, quæ quibusdam videatur, arrogantiam ingeniorum excellentium mos et ratio. Ubi phantasia incaluit, res a se excogitatas interdum tam clara luce animo suo subjiciunt, ut eorum acies præstringatur, neque veriora illa cernant, propter quæ inventa sua stare non possunt. Ego quidem illum animi atque ingenii nervis carere puto, qui nulla de re non Archimedeo radio explorata liquido et confidenter pronuntiare audeat, ac ne sua quidem inventa, nisi timide et dubitanter, commemoret. Et reliquit Wolfius non pauca, ut dubia, modeste significans, se de illis decernere non posse. Fortassis etiam Marklandi exemplum, in cujus verbis diligenter perpendendis et Latine vertendis paullo ante versatus erat, contagione quadam valuit, ut, licet modestior et sui judicii, plusculum sibi videretur arrogare. Quodsi ille plane nihil verum et stabile de vitiis hujus orationis protulisset, tamen e conatu per se jam laudabili hæc illi maneret laus, quod viri docti excitabuntur, ut eo diligentius de pinpious ejus quærant, et ut ejus præstantiam penitius cognoscant rationibusque justis declarare instituant.

Sed ne a laude magis propria censoris doctissimi discedamus, indefessum ejus et multiplex litterarum studium ad festinationem quandam eum videtur impulisse. Nam et ipse fatetur in præfatione, se tantum dies aliquot feriarum operi suo perficiendo impendisse, et res ipsa hoc docet planissime. Quis credat, eum ignorare, quid sit cupiditas in

judicando, de qua §. 29. extr. aut comparativum aliquando altiorem gradum obtinere, quam superlativum, de quo §. 33? Illud docetur in lexicis etiam minoribus, hoc in libellis grammaticis puerorum usui scriptis. Quod in his et talibus lapsus est, id partim excusatur supra dictis, partim, ut dicere institueram, ejus ad majora quædam et graviora festinatione. Propter hanc etiam nonnulla obscurius tantum significavit, ut de editore aliquo ex iis, quos nunc scholæ habeant §. 33. Num seorsim hæc oratio nuper erat edita, an cum aliis conjunctim? Lubens ego hanc editionem mihi plane ignotam in consilium adhibuis

sem.

Erunt etiam, qui ejus iniquitatem quandam accusent. Exardescit enim interdum vehementius contra hominem, quem sibi pro Cicerone substitutum finxit, ut si oppositum haberet adversarium, non metuendum illum quidem, sed tamen ob stultam malæ mentis pertinaciam omni modo reprimendum et compescendum. Itaque ei aliena vitia obtrudi facile patitur, quasi év Kapì kívdvvov, ut dicenda pro ducenda, intuebitur pro tuebitur §. 28. Eodem pertinet illa velut fastidientis. stomachi calumniatio, qua carpuntur multa apte translata et feliciter novata, nonnulla item commode et ad analogiam constructa, quibus interpretes in commentariis non attulerunt similem probati scriptoris locum, adeo ut, qui talis censoris notam velit effugere, is nihil, nisi .centones, conficere possit. Rursus si quid horum exemplis ex ipso Cicerone defendi potest, en tibi illa, auctorem certasse cum Cicerone, nimis memorem fuisse loci Tulliani, et similia. Sed et hæc iniquitatis species potest ante dictis purgari. Facile homines evqavraoíwroi eum, quem reprehendere cœperunt, sibi fingunt reluctantem, ita ut non solum cum mortuo, sed etiam cum umbra pugnent, et ejus omnia insectentur odiosius. Accedit, quod quis tacite et hoc cogitare potest, non defuturos esse rerum castigatarum defensores. Hos quasi ante oculos sibi constituit, et cum his sibi rem fore videt non sine aliqua indignatione. Id si accidit censori, habebunt æqui judices, quo verba ejus, si qua duriora sibi excidere passus est, in meliorem partem interpretentur. Hoc ut fieret, optavi, ex quo nonnulla ex ejus animadversionibus accuratius expendere cœpi. Sed valde timui, ne quis asperius causam Ciceronis defenderet. Itaque optavi hoc amplius, ne quis illud munus primo quoque tempore susciperet, quod mihi præreptum doluissem, nisi idem adhibuisset æquitatem et humanitatem viro de bonis litteris optime merito debitam.

Hæc scripseram totumque commentarium confeceram, cum copia mihi facta est novæ editionis orationis tractatæ. Inscribitur illa: M. Tulli Ciceronis orationem pro M. Marcello voleías suspicione, quam nuper injiciebat Frid. Aug. Wolfius v. c. liberare conatus est Olaus Wormius, Prof. et Rector scholæ Hothersnes. Hauniæ, 1803. Elegantissimi judicii documenta dedit Wormius in disputationibus textui subjectis, mihique non pauca suppeditavit ad commentarium perpoliendum. Veruntamen præstitit tantum id, quod inscriptio habet, nec tamen omni ex parte: non paucas enim censoris castigationes intactas reliquit: atque etiam de iis, quas refutavit, non plane satisfecit. Præterea

« AnteriorContinuar »