Imágenes de páginas
PDF
EPUB

illorum, quibus licebat etiam absentibus xaρжоvolαι тà éavrur. Operæ pretium erit paucis de singulis agere.

§. VIII. Et primum quidem de Ostracismi legitimo tempore decenni vix ullus est dubitandi locus in unanimi veterum consensu. Præter Plutarch. in Aristid. l. cit. Schol. Aristophanis, Andocidem, Corn. Nepotem, qui in vitâ Aristidis refert, hunc sexto fere anno, postquam expulsus erat, Populi-scito in patriam esse restitutum, neque legitimam decem annorum pœnam pertulisse, (ita ex consuetudine voce panú magis usus, quam ex re ipsâ) Cap. I. §. 3. 5.præter hos igitur Scriptores, aliosque, unus Diod. Siculi locus in contrarium adhiberi posset, quinquennale tempus Ostracismi Tevτaetй Xpóvov scribentis, ubi vetus interpres xv annos legit, eoque ipso peccatum librariorum manifestum fecit, non errorem Diodori, qui in re adeo notâ falli non potuit, uti merito animadvertit Wesselingius ad illum locum.

§. IX. Quæritur deinde de loco hujus exilii, quem laudatus modo Scholiastes disertis verbis designari consuevisse tradidit. Sed hæc quidem res ad liquidum perducta non est. Erasmus in Adag. x. Num. 80., Bovкoλýσeis, hoc ait velut ænigmate significabant exilium, siquidem qui per Ostracismum ejiciebantur, in Argivam exulatum ibant, et auctorem excitat Erasmus, tum Plutarchum in Collectaneis Proverbiorum, tum Hesychium, qui repertum olim hoc dicterium in Menandri Phasmate testetur; sed animadvertit Battierius Dissert. laud. Cap. 6. ista Plutarchi Collectanea, Erasmo et in hoc, de quo agitur, loco et alibi passim citata, inedita adhuc esse, testante Andrea Schotto in Notis ad Zenobii Proverb. Cent. I. n. 67. et quod de Hesychio dicitur, pertinere illud ad sequens apud Erasmum Proverbium eußapós eiμ, cujus auctorem Hesychius Menandrum laudat in Phasmate. Edidit quidem, post scriptam Battierii Dissertationem, Cl. Jacobus Gronovius in Præf. ad tom. X. Thesauri Antiquitatum Græcarum pag. 6. seqq. e Codice Florentino, sub Plutarchi nomine, Syllogen cxxxi. Proverbiorum Græce, additâ Interpretatione Latinâ :· verum neque istæ αἱ Πλουτάρχου παροιμίαι, αἷς ̓Αλεξανδρεῖς ἐχρῶντο, uti ad calcem Sylloges scribitur, eædem sunt vel esse videntur, quibus Erasmus usus, neque una aut altera Sylloge iidem ac duo isti Parœmiarum Libri, quos Plutarchi filius Lamprias in censum scriptorum paternorum retulit. Denique, quod caput rei est, ne in ista quidem Sylloge Florentinâ vel Gronoviana Proverbium Boukoλhoes reperitur.

[ocr errors]

Neque ex ipsâ ruv éžnoтpakιo0évtwv historia res satis definiri potest. De Themistocle narrat Thucydides Lib. I. Cap. 135. eum, Ostracismo pulsum patriâ, Argis: quidem domicilii sedem (Síaırav) habuisse, sed per reliquam quoque Peloponnesum frequenter commeasse. Nepos Themistoclem Argos habitatum concessisse, ibique propter multas ejus virtutes magnâ cum dignitate vixisse, scribit in Them. Cap. viii.

[blocks in formation]

2

I

§. 1. ad quem locum Lambinus, Argis commorabantur, qui testarum suffragiis e civitate ejecti erant. Et, si verum, idem haud mirum fuerit, cum Argivi priscis temporibus eâdem usi linguâ, quâ Attici, magnam cum Atheniensibus nécessitudinem habuerint, tum similitudine imperii popularis, tum vinculis foederum, tum denique invidia Lacedæmoniorum, ita ut nusquam sedem aptius figere potuerint, ad recuperandum civium favorem, illi, qui patriam, quamquam erga se ingratam, diligebant tamen: sed alia est res, volentes sedem ibi posuisse, alia etiam nolentibus locum commorandi fuisse adsignatum. Universe autem, quicunque Athenis exulabant, si non Argos, in Peloponnesum tamen se recepisse Xenophontis aliorumque exemplo patet: ac de Cimone quidem suspicari id licet, quum constet, hunc Tanagræ arma cum civibus suis voluisse sociare, sed repudiatum. Plut. in Per. pag. 157. B. in Cimone pag. 489. D. E. Tanagra urbs erat Bootiæ; et priore loco Cimon dicitur exov ek quyis illuc venisse, ut operam contra Lacedæmonios civibus præstans Laconismi sibi impacti suspicionem factis dilueret: jam autem Bootiam venientibus in agrum Atticum fuisse transeundam, non est quod

moneamus.

§. X. Postremo de bonis ruv dσтpaкiolévтwv videndum. Diserte Schol. Aristoph. ad Vesp. vers. 941. differre ait et hac parte puyǹv ab ὀστρακισμῷ, quod bona τῶν φευγόντων publicata fuerint; ea autem, quæ doтpakiσlévres reliquissent, populus sibi non vindicaret, exulantibus fructum saltem eorum permittens, καρποῦσθαι τὰ ἑαυτῶν, (ut verbis utamur Plutarchi 3 cum Scholiaste consentientis) ipsam possessionem plenamque adeo (ut loquuntur JCti) proprietatem iis redditurus, si per Ostracismi tempus nihil hostiliter contra Patriam essent moliti, nec quidpiam ex odio aut irâ erga illam admisissent: probatque hoc exemplo Thucydidis Melesiæ F. qui, quum Ostracismo esset pulsus, ad Artaxerxen confugerat, eoque nomine Græciæ proditor habitus, et a civibus ad άeipvyíav damnatus, tum demum bona amisit, Athenis publicata. Ceterum pœnæ nomen, quo usus Cornelius Nepos, usi etiam alii, non nisi, ut modo dicebamus, improprie in Ostracismum convenit, qui, ut Plutarchi iterum adhibeamus verba, κόλασις οὐκ ἦν, ἀλλὰ παραμυθία φθόνου φιλάνθρωπος, quemadmodum ex historia nobiliorum inter oorpaкio0évras intelligitur, jam a nobis contexendâ.

1 Vid. Paus. in Gracia descriptione Lib. II. Cap. 37. pag. 199.

2 Paus. Lib. II. Cap. 20.

3 In Aristide pag. 322. F. Lexicon Rhet. MS. quod beneficio Cl. Ruhnkenii descripsit Cl. Præser. Οστρακισμὸς φυγῆς εἶδος. - Διαφέρει δὲ φυγῆς, ὅτι τῶν ὀστρακιζομένων αἱ οὐσίαι οὐ δημεύονται, ἀλλὰ καὶ τόπον καὶ χρόνον ὡρισμένον ἔχουσι· τῶν δὲ φευγόντων, οὐδέτερον τούτων πρόσεστι.

358

POEM BY THE KING OF PERSIA.

Ir is generally known from the reports both of French and English travellers, that Fateh Ali Shah (o) the present Sovereign of Persia, is a poet of considerable eminence, at least in the estimation of his subjects. Some translations from his verses have been given in this Journal, (No. XIII. p. 131.) and we now extract from the Royal Diván () or Collection of his Elegies and Sonnets, a ghazl (J) or Ode, in which, perhaps, the critical Orientalist may discover some resemblances to various passages of Hafiz, Saadi, Jámi, and other Persian poets of the best school. The King's Diván does not exhibit his own proper name: like most authors of Elegies and Sonnets, he has assumed a poetical surname, and styles himself (as in the ode which we here offer to our readers) Khákán () a title which alludes, however, to his own royal dignity, and signifies in the Scythian or Turcoman language, a King or Emperor. But this assumed title must not be confounded with Khakâni () the name of a celebrated Persian poet who florished some centuries ago.

One of the most splendid and beautiful manuscripts now in Europe, is, probably, a copy of the Persian Monarch's Diván, which his Majesty himself (in the year 1813,) presented to Sir Gore Ouseley, our Ambassador at the Court of Tehran. It was transcribed with the utmost accuracy and elegance under the King's immediate inspection, by Mirza Abd al Wehab (us) a man of high rank, considered as the finest penman of the present age. The size of this volume is folio-the covers are magnificently ornamented with miniature paintings, and every page is illuminated with patterns of foliage, flowers, and various arabesques in brilliant and exquisite colours, and enriched with gold by the most distinguished artist of the Persian capital. On a future occasion we shall offer our English version of the royal Sonnet which follows.

این پري کیست که در منظر خاقان آمد

همچو بلقیس بمشكوي سليمان آمد

جز سر کوي توکس را بجهان جایی نیست انکه رفت از ستمت باز پشمان آمد

در خرابات مغان مغبچه باده فروش دل و دین برد و دکر از بي ايمان آمد ستم همچو تویی هست سزاوار بمن دل مجروح مرا درد تو درمان آمد

آسمان مشعل مه هرزه چه افروخته خیز و بردار که آن شمع شبستان آمد

جمع

عشاق شد اشفته از آن زلف دوتا كة این سلسله را سلسله جنبان آمد

تا که آمد ببرش آنمه تابان خورشید از بي کسب شرف بر در خاقان آمد

ADVERSARIA LITERARIA.

NO. XX.

On the Utility and the Propriety of studying the Classical Writers in Public Schools.

[ocr errors]

CHRISTIANUS Guil. Vollandus Mulhusa 6 Kal. Nov. 1720. scribit esse apud se qui classicos auctores Juventuti in Schola eripere velint, et pro eis Christianos scriptores utut barbaros obtrudant huic barbariei dum ipse pro viribus obviam eat, cum ab aliis viris principibus, tum a Cell. Bergero, Menckenio, Walchio, Hederico confirmatum esse, petere etiam ut Fabricius

:

harum rerum judex idoneus sententiam suam aperiat; cui ille hoc modo respondit:

Quæris, vir Venerande, ex me, num periclitetur res Christiana, si in ludis litterariis, ita ut hactenus fieri consuevit, classici Terentius, Horatius, Cicero, Curtius, alii, Ethnici scilicet scriptores porro personent, tenerisque pubis Christianæ auribus et animis hæc monumenta aliena a pietate Christiana instillentur; demonstras enim esse apud vos cum maxime, qui vehementer contendant, scholas hac in parte emendatione necessario indigere, longeque melius fore actum et prudentius consultum rei Christianæ, si scandalum illud manifestarium tollatur, et loco detestabilium illorum nominum a Christo alienorum frequententur Prudentius, Schonæus, Seyboldus, et scripta certa deligantur Christianorum hominum, ex quibus longe rectius, et tutius linguam Latinam adolescentes addiscant: Petis igitur pro humanitate tua a me, ut sententiam hac de re meam tibi perscribam, et quid de hoc consilio mihi videatur, candide et libere aperiam : Quanquam vero pulchre sentio quam parum in hac causa meò sive judicio, sive suffragio sit opus, cum jam non inficianda exstent tot sæculorum, tot nationum, tot virorum eruditissimorum omni ætate judicia et testimonia, qui semper existimarunt rectissime eos facere et ad eruditionem comparandam aptissime, qui linguas et artes non ex rivulis, tenuibus sæpe ac lutulentum fluentibus, sed ex fontibus limpidis, h. e. antiquitatis probatissimis scriptoribus petendas esse arbitrantur: attamen ut desiderio tuo faciam satis, hanc eandem sententiam, quam et tu non diffiteris tuam esse, et ego esse meam libenter profiteor, paucis argumentis asseram. De hoc quidem nemo nostrum dubitat, si cum Ethnicorum scriptorum tractatione consistere non posset Christi amor, et qui Latinæ linguæ cultum ex Romanis, Græcæ ex Atticis haurit quantumvis Ethnicis scriptoribus, eum oporteret Christianæ ideo pietatis jacturam facere, vel illius faciendæ probabile periculum incurreret, nemo inquam nostrum dubitat, omnes illos et totos abjiciendos jure merito, et ex scholis Christianorum longe longeque eliminandos, etiamsi ipsarum simul linguarum opes omnes ac delicia tunc forte propterea fugere nos deberent: Sed hoc nullo modo ita se habet, quod ex Scholastica Ethnicorum scriptorum tractatione illud Christianæ pietati periculum immineat : Atque illud minime ita se habere, etiam tempore adhuc passim obtinentis Ethnicismi omnes sibi veteres Christiani libenter persuaserunt, qui in scholis suis ubique, Græci Homerum, Demosthenem, Aristophanem, Xenophontem, alios, Latini Ciceronem, Terentium, Virgilium, similesque classicos constanter habuere, donec Julianus Apostata, ut Christianos ægre faceret, et insigni illos eloquentiæ et eruditionis spoliaret instrumento, Ethnicorum scriptorum usum

« AnteriorContinuar »