Imágenes de páginas
PDF
EPUB

346

DISSERTATIO LITERARIA DE OSTRACISMO ATHENIENSIUM,

Quam annuente summo numine, Praside JOANNE LUZAC, J. U. D. et in Academia Batava Lingua Græcæ et Hist. Patria Professore Ordinario, in Auditorio Literario publice defendet JOANNES ANTÓNIUS PARADYS, Amstelodamo-Batavus, Auctor. Die 14 Dec. 1793.

Introductio.

PARS I.

CAPUT PRIMUM.

§. 1. Definitio OSTRACISMI. §. 2. Varia nomina OSTRACISMI. §. 3. De materiá testularum. §. 4. De PETALISMO apud SYRACUSANOS. §. 5. OSTRACISMUS apud alias GRÆCIÆ Civitates. §. 6. De OSTRACISMI Auctore.

ITA fere comparatæ sunt res humanæ, ut sæpius opinionem sequamur, quam exploratam sententiam. Id præsertim accidit, in dijudicandis gentium ac populorum institutis, de quibus plerumque sic pronunciari solet, ut, dicta a prioribus pro certissimis et non dubiis accipientes, illa pro bonis habeamus, quæ, si accuratius inspiciantur, minus laudanda; contra autem tanquam prava vituperemus, quæ, melius cognita, non omnino improbanda videantur. Infinita numero, ut a Præceptoribus accepimus, talia sunt in Antiquitate Græcâ et Romanâ, quæ, ad æquius judicium revocata, diversum a receptâ opinione jam calculum ferrent. Idcirco, quum a studiis humaniorum literarum ad severiorem Jurisprudentiæ disciplinam discedere res meæ ferant et ætas, profectuum meorum in priori genere periculum facturo Ostracismus placuit, institutum istud Atticæ Reip. celebratissimum, in quo nihil nisi injustitiam Populi Atheniensis, ingratum erga bene meritos viros animum, tyrannidem denique popularem passim quæri et inveniri videas; quæ condemnatio an ex boni viri arbitratu pronuncianda sit, postquam singula rerum momenta allata fuerint et in lance posita, æqui discernent judices. Interea, cum ingenui sit laudare per quos profeceris, silentio mihi premere nefas est nomen Joannis Jacobi Battierii, J. U. Doctoris et sub finem seculi præteriti Eloquentiæ Professoris apud Basileenses. Hujus eteuim exstat Dissertatio de Ostracismo Atheniensium, die 15 Augusti anni 1699. defensore Theodoro Burcardo, Basieæ publice proposita. Quam brevem illam quidem, sed elegantem et cum curâ scriptam, si vidisset Abbas Geinoz, supersedere potuisset operæ, vel a non uno saltem sibi cavere errore gravissimo, in Dissertatione Gallicâ de Ostracismo, quæ legitur in Monumentis Academiæ elegantiorum Literarum Parisina (Mémoires de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, Tom. xii. p. 135.)-Jam ipsam opellam nostram aggrediamur.

§. I. De Ostracismo igitur dicturi, primum videamus, quis fuerit, sive quid isto nomine significetur.

Athenienses, et ad eorum exemplum plurimæ aliæ Civitates Græciæ, quæ formâ imperii populari utebantur, cives, qui vel numerò amicorum, vel opibus, vel gloria rerum gestarum ceteris multum eminebant, et a quibus, (maxime si accederet alterius potentioris æmulatio et inde orta civilis contentio,) libertati, seu formæ imperii oppulari, sine qua existimabant libertatem consistere haud posse, periculum metuebant, per definitum annorum spatium patria jubebant exulare, sine ullo tamen vel famæ, vel rei familiaris, vel jurium civilium detrimento.

Qualis e civitate per definitum tempus ejectio, quum apud Athenienses ope testularum irrogari soleret, kar' éoxv Ostracismus dictus est. Definitionis auctorem habemus Aristotelem de Rep. Lib. iii. pag. 354. edit. du Val. Tíbevraι ròv doтpakιoμòv ai Enμoкpatovμeraι πόλεις—αὐταὶ γὰρ τοὺς δοκοῦντας ὑπερέχειν δυνάμει διὰ πλοῦτον, ἢ πολυφιλίαν, ἤ τινα ἀλλὴν πολιτικὴν ἰσχὺν, ὠστράκιζον, καὶ μεθίστασαν ἐκ τῆς πόλεως χρόνους ωρισμένους.

§. II. Dicebatur Ostracismus Όστρακισμός, ἀποστρακισμός, ἐξοστρα KLOμòs, aut et simpliciter öσrρakov, ut Plutarcho in Pericle pag. 161. Α. Εἰς ἀγῶνα περὶ τοῦ ὀστράκου καταστῆναι, id est, de Ostracismo contendisse. Per jocum etiam vocabatur dorpakis, ut ab Aristophane in Equit. Act. 2. Scen. 4. versu 20. Ut autem exilium ipsum dσтρakioμòs vocabatur, sic actus exilium decernendi appellabatur ὀστρακοφόρια, teste Polluce L. viii. s. 20. πᾶς ὁ δῆμος οστράκοις ἐψηφίλετο, καὶ τὸ ἔργον ἐκαλεῖτο ὀστρακοφορία, καὶ τὸ πάθος ὀστρακισμός.

§. III. Quæ exscripsimus modo, Pollucis verba originem vocis οστρακισμὸς satis demonstrant. Οστρεον, ἔστρειον, ἔστρακον, ejusdem originis, ejusdemque propemodum significationis voces, nativâ suâ potestate, rem notant, quæ ossis velut duritiem habeat, materiam ossis instar induratam, speciatim vero concham marinam, testam, testulam. Inde nata, quæ inter VV. DD. agitatur, disputatio, utrum hæ testulæ fuerint vera ostrea seu conchæ marinæ, au quædam frusta terræ coctæ, testulæ figulinæ, in formam concharum effictæ. Ut posterior tamen sententia, nisi vera, probabilior saltem videatur, facit periphrasis κεραμεικὴ vel κεραμική μάστιξ, qua aliquando Ostracismus a Veteribus fuit designatus. Appellationis rationem exponit Hesychius in voce his verbis: Κεραμεικὴ μάστιξ τὸν ὀστρακισμὸν λέγουσι, μάστιγα μὲν διὰ τὸ βασανίζειν τοὺς ὀστρακιζομένους καὶ κολάζειν, κεραμικὴν δὲ διὰ τὸ ἐκ κεράμου τὰ ὄστρακα εἶναι.

2

Quin et hanc sibi imaginem Latini etiam scriptores Tv ỏσтρákv formasse videntur, cum oorpakov reddidere Latinâ voce testulæ vel testæ, ut Nepos in Themistocle Cap. viii. §. 2. testarum suffragiis e civitate ejectus; in Cimone Cap. iii. §. 1. nam testarum suffragiis, quod illi Ostracismum vocant, decem annorum exilio mulctatus est; in Aristide Cap. i. §. 2. tamen a Themistocle collabefactus testulá illa, exilio decem annorum mulctatus est.

1 Conf. PLUT. in Aristide pag. 319. B.

2 Conf. SUID. voce xipaμinǹ μáorię.

§. IV. At vero oorpaкa conchæ fuerint veræ, an testulæ figulorum opera fabrefactæ, parum refert: dummodo ferrentur suffragia, nihil intererat, an inscriberentur materiæ duriori an molliori, papyro videlicet, quin et ipsis arborum foliis: arborum dicimus folia: nam, quod apud Athenienses per oтpaкa seu testas, id in eâdem causâ apud Syracusanos per Téraλa seu folia fieri solebat, unde Petalismus apud hos idem erat, qui apud illos Ostracismus. Quare Hesychius Пeratopov exponit τὸν διὰ φύλλων ὀστρακισμὸν γενόμενον. Neque foliorum usus in re simili Athenis incognitus, ipsi quandoquidem. Athenienses foliis suffragia ferebant, quando ex. gr. aliquis gravi de causâ senatu Quingentorum esset movendus, ut docet Etym. mag. voce ẻкpvλλoģopñoal. Εἴποτέ τις τῶν πολιτῶν ἀδικεῖν ἐδόκει, καὶ ἀνάξιος εἶναι τοῦ συνεδρίου τῶν πεντακοσίων, ἐσκόπει περὶ αὐτοῦ ἡ βουλὴ, εἰ χρὴ αὐτὸν μηκέτι βουλεύειν, ἀλλ' ἐλασθῆναι ἐκ τοῦ συνεδρίου, ἀντὶ δὲ τῆς ψήφου φύλλοις ἐχρῶντο, ἐν οἷς ἐπεσήμαινε τὴν αὑτοῦ γνώμην ἕκαστος, ὥσπερ ἐστράκῳ ἐπὶ τοῦ ὀστρακισμοῦ, καὶ ἐλέγετο ἐπὶ τούτῳ ἐκφυλλοφορῆσαι. id est, si quando civium aliquis videretur noxam commisisse, et confessu 500 indignus esse, cognoscebat de eo senatus, deberetne amplius concilio adesse, an vero senatu moveri? Utebantur autem tunc foliis, quibus suam quisque sententiam inscribebat, uti testulis in causa Ostracismi, et propterea ἐκφυλλοφορῆσαι dicebatur.

§. V. Neque Syracusana tantum, sed aliæ etiam insuper Græciæ civitates, simile Atheniensium Ostracismo institutum habuerunt. De Argivis testatur Aristoteles Politicorum Lib. v. Cap. 3. pag. 389. et de iisdem ac de Megarensibus et Milesiis Schol. Aristophanis in Equit. Act. 2. Scenâ 4. vers. 851. Præterea Aristoteles Polit. Lib. iii. Cap. 13. pag. 355. scribit, Athenienses Ostracismum introduxisse in civitates, quas sibi socialis fœderis nomine subjecerant, apud Samios, Chios et Lesbios, unde verosimile fit Hermodorum Philosophum urbe Epheso pulsum esse Ostracismo, de quo Strabo Lib. xiv. pag. 950. ed. Almelov. refert in exilium fuisse missum a civibus suis hoc addito dicterio: Ημέων μηδεὶς ὀνήϊστος ἔστω· εἰ δέ τις τοιοῦ TOS, åλŋ Te Kai per' äλλwv quod sic vertit Cicero Tusc. Quæst. Lib. v. Cap. 36. Nemo de nobis unus excellat: si quis exstiterit, alio in loco et apud alios sit; quod Ephesiorum factum, narrante eodem Strabone, tam ægre tulit Heraclitus, ut indignabundus dixerit, džiov Ἐφεσίοις ἡβηδὸν ἀπάγξασθαι, οἵ τινες Ερμόδωρον ἄνδρα ἑαυτῶν ὀνήϊστον ἐξέβαλον.

S. VI. Sed, ut redeamus ad Athenienses, de quibus præcipue instituimus agere, videamus paucis, quis apud eos Ostracismi fuerit Auctor, adeoque quo Reipublicæ tempore hæc sive Lex, sive consuetudo, vel institutum cœperit: Quâ tamen in disquisitione ultra id, quod probabile est, nos progredi haud posse, fatemur lubentes.

Inter varias variorum opiniones, ab omni veri specie alienas,' præcipuæ sunt tres, quarum prior Ostracismi originem refert ad ipsum Thesea, altera ad Hippiam Pisistrati filium, tertia ad Clisthenem Alcmæonis filium.

Vid. SCALIG. ad Eus. Chron. ad annum 786.

Prima opinio traditur ab Eusebio ad annum 786 et a Scholiaste ad Aristophanem in Pluto vers. 627. pag. 32. qui scribunt, Theseum, postquam cives suos antea sparsim, et per vicos Atticæ habitantes, in unam omnes congregasset civitatem, ejectum fuisse Ostracismi Lege, quam ipse tulerat. Θησεύς Αθηναίους κατὰ χώραν ἐσπαρμένους εἰς ἓν συναγαγὼν, ἦτοι εἰς μίαν πόλιν, πρῶτος ἐξωστρακίσθη, αὐτὸς πρῶτ TOS Oeis Tòv vóμov. Sed, notante Scaligero ad Euseb. loc. cit. nusquam alibi, præterquam in his locis, Theseus memoratur Ostracismi auctor. Plutarchus quoque in Thesei vita, ubi illius exilium enarrat, nullam Ostracismi mentionem facit. Denique nullum exstare videtur Ostracismi exemplum ante tempora Pisistratidarum; adeoque existimamus istud Thesei exilium, sive voluntarium sive coactum, simplicem φυγὴν vel ἀπενιαυτισμόν, non Ostracismum fuisse.

Hippiam tyrannum legis auctorem commemorat Heraclides Tepl πολιτειών, tradens, τοῦτον τὸν περὶ ὀστρακισμοῦ νόμον εἰσηγήσασθαι, ὃς ἐτέθη διὰ τοὺς τυραννιῶντας. Quod si certiori fide niteretur, quam unico deperditi scriptoris, ejusque qui post antiquatum jam Ostracismum vixerit, fragmento, mirum primo intuitu videri possit, ipsum tyrannum Legem tyrannidi tam contrariam tulisse: sed mirari quis desinet, si attendat ad naturam istius tyrannidis, quæ externam tamen Reipublicæ formam intactam relinquere videbatur; quâ de re latius agemus, cum de Pisistratidis erit dicendum.

Nobis quidem maxime probatur sententia eorum, qui statuunt Clisthenem, Alcmæonis filium, Ostracismi vel auctorem, vel certe. instauratorem fuisse. Ita Elianus Variarum Histor. Lib. xiii. Cap. 24. Κλεισθένης δὲ ὁ ̓Αθηναῖος τὸ δεῖν ἐξοστρακίζεσθαι πρῶτος εἰσηγη σάμενος, αὐτὸς ἔτυχε τῆς καταδίκης πρῶτος. Diod. Siculus Lib. xi. pag. 445. τὸν ὀστρακισμὸν νομοτεθῆναι ἐν ταῖς ̓Αθήναις μετὰ τὴν κατάλυσιν τῶν τυράννων, τῶν περὶ Πεισίστρατον. Harpocratiou voce ἵππαρχος scribit Legem de Cstracismo introductam διὰ τὴν ὑποψίαν τῶν περὶ Πεισίστρατον.

Duo posteriores, non memorato Legis auctore, Legem ipsam latam scribunt post Pisistratidas ejectos: Prior, cum quo convenit Plutarchus in Nicia, pag. 531. A. Clisthenem, principem tunc in Republica virum, et sua deinde ipsius lege damnatum, disertis verbis memorat. Et revera nullus istâc ætate vivebat, a quo hujus Legis promulgatio magis exspectanda, et nullum magis commodum tempus introducendæ tali legi inveniri posse videtur; sed quæ plenius cognoscentur ex illis, quæ postea de illo viro, et de illa temporum opportunitate, dicemus.

CAPUT SECUNDUM.

De modo, quo OSTRACISMUS irrogabátur, et ejus exilii sive relegationis naturâ ac causis.

§. 1. OSTRACISMI LEX sive PRIVILEGIUM, in quibus casibus propositum. §. 2. De SENATU QUADRINGENTORUM vel QUINGENTORUM, ejusque potestate. §. 3. ПPOBOYAEYMA sive Senatus Auctoritas de irrogando OSTRACISMO; et prior ad Populum proposita rogatio. §. 4. Concionis Attica varia nomina et species.

§. 5. De distribuendis in secunda rogatione testulis, et colligendis earum ope suffragiis. §. 6. Numerus testularum seu suffragiorum ad irrogandum OSTRACISMUM necessarius; et nonnullorum ea de re error. §. 7. Irrogatio OSTRACISMI, hujusque a vero exilio differentia. §. 8. Definitum OSTRACISMI tempus. §. 9. Locus honorifici hujus exilii. An ARGOS oi oorpaкio0évres fuerint relegati? §. 10. Bona servabant sua oi ¿¿oorpakɩo¤évtes, nec quidquam pœnæ patiebantur.

Quo autem universa judicii hujus prorsus singularis ratio accurate intelligatur, proponemus ordine singulatim, primum ea, quæ secundum Leges præcedere debebant ipsum oσтpakopopías actum; deinde hujus dorpakopopías ritus; denique Ostracismi naturam, et ab omni alio exilii genere discrimen.

§. I. Quum primum itaque, tacitis plerorumque civium judiciis, civium aliquis potentia civili (di' ¡oxùv πodern, uti loquitur Aristoteles de Rep. Lib. iii. pag. 354.) adeo censebatur excellere, et τ Toλireia Bapúrepos esse, ut prudentiores necesse judicarent confugere ad invidiosum hoc status publici conservandi auxilium; Ostracismo locus erat, maxime autem, si, præter nimiam unius potentiam aut gratiam, accederet alterius, aut paris aut supparis, cum priore civilis contentio, ita ut metus esset, ne hæc æmulatio inter duos pluresve opibus et favore populari insignes viros tandem in discordiam apertam erumperet, atque sic Respublica in factionum partes scinderetur. Neque tamen de irrogando hoc privilegio apud populum agi poterat, nisi præcessisset Senatus Quingentorum Consultum, sive Προβούλευμα τῶν πεντακοσίων.

Nimirum Solon, quamvis, sese ad ingenium Atheniensium accommodans, formam Reip. popularem maxime constituisset, et imperii majestatem apud ipsum populum collocasset, quasdam tamen adhibuit cautiones, ne populus omnia posset, aut per se saltem posset solus, quo libertas in licentiam abiret: eo igitur consilio, præterquam quod Senatus Areopagitici decus et auctoritatem amplificaverit, öv ἐπίσκοπον πάντων, καὶ φύλακα τῶν νόμων ἐκάθιζεν, alterum instituit Senatum Quadringentorum, lectis ex singulis quatuor Tribubus, quæ tunc erant, centenis viris, οὓς προβουλεύειν ἔταξε τοῦ δήμου, καὶ μηδὲν ἐὰν ἀπροβούλευτον εἰς ἐκκλησίαν εἰσφέρεσθαι.

I

Ab alterâ tamen parte, ne quidquam summo rou Anμov imperio decederet, aut præter concionem Atticam aliqua esset Athenis legum ferundarum auctoritas, ille Quadringentorum Senatus nulla decreta condere poterat, vim Legis habitura, nisi deinceps populo proposita, atque ab eo probata et sancita: etenim sanctio demum Tribuum in foro congregatarum, quod ante erat Senatus-consultum, perpetuo ab omnibus servandum jubebat legitime. Sin autem Senatus decreta a populo non probarentur, illorum auctoritas non ultra durabat quan ipsum, quod illa condidisset, concilium, id est, donec alius lectus esset

' PLUT. in vit. Solon. pag. 88. D.

« AnteriorContinuar »