Imágenes de páginas
PDF
EPUB

imbecillis argumentis permotum esse virum præstantissimum, ut formam contractam ubique expellere conaretur. Periniqua vero fortuna accidit, ut plerique omnes loci nihil, quo dirimi res possit, præbeant. Afferamus potiores ex his. Apud Eschylum in Persis v. 461. ed. Rob. τοξικῆς τ' ἀπὸ θώμιγγος ἰοὶ προσπίτνοντες ὤλ Auσay. Hoc loco uti Elmsleium conveniebat. Necessarium enim λυσαν. hic præsentis participium est, nec recte nos ad Herc. fur. 1371. aoristum tueri conati sumus. At nihil tamen hoc exemplo efficitur. Cæteri enim libri veteres porainTorres. Robortelli autem προσπίπτοντες. editio, quæ Triclinii recensionem exhibere videtur, quid aliud, quam ut Triclinii illam esse correctionem credamus, faciet? Itaque nisi aliunde confirmabitur hæc forma, potius poσTITVouvres scribendum censebimus. In eadem fabula v. 590. οὔτ ̓ ἐς γῆν προπίτνοντες ἄρξονται nonnulli ediderunt. Libri veteres προσπίτνοντες, προσπίπ τοντες, Vitebergensis προσπιτνῶντες. Est hic quoque praesentis participio opus sed nihilo certiores nos reddunt libri. Dirimeret litem Sophocles Ed. Col. 1754. ὦ τέκνον Αἰγέως, προσπίτνομέν σοι, si id libri haberent, et quidem aut multi, aut boni. At omnes προσπίπτομέν σοι, ut in perpetua horum verborum commutatione eodem iure, quo illud posuit Brunckius, etiam gоTITVOμÉV COL scribere possimus. Etiam Eschylus rem conficeret Sept. ad Theb. 764. κακῶν δ' ὥσπερ θάλασσα κῦμ ̓ ἄγει· τὸ μὲν πιτνὸν, ἄλλο

άeige Tpixaλov, nisi hic, prouti interpungas et verba interpreteris, et præsentis participio et aoristi locus esset; præsentis, si äys, commate apposito, cum participio coniungitur; aoristi, si, ut vulgo, colo distinguitur post aye, ut sensus sit, äλλov mitvóvtos äλλo asípera, simili orationis forma, ut apud Sophoclem Ed. Col. 1454. ἐπεὶ μὲν ἕτερα, τὰ δὲ παρ ̓ ἦμαρ αὖθις αὔξων ἄνω. Libri quidem constanter To: in scholiis MSS. et hoc, et quod Brunckius dedit írvov legitur. Plane denique ad liquidum perducta res esset, si certa esset scriptura in Eurip. Heracl. 619. λλ'où μù πрOOπÍTVEL Tà Jewν UTEр. Verum hoc edd. recentiores ab H. Stephano videntur accepisse, qui in Adnotatt. ad Soph. et Eurip. p. 168. ita in veteribus codd. scriptum ait. Aldina vero et aliæ antiquæ edd. προσπιτνών habent Elmsleius audaci coniectura edidit, ἀλλὰ σὺ μὴ πроTÍTνWV Tа Deшv pépe, erecto corpore atque animo interpretatus. Non facile repertum iri putamus, quibus id persuadeat. Nec profecto opus erat, novam atque insolentem verbi significationem

comminisci. Scribendum: ἀλλὰ σὲ μὴ, προπιτνῶ, τὰ θεῶν ὕπο, μηδ' úñeράλуsi ‡рovτída λúng: at tu, oro, ne aut deorum decretis, aut cura tua nimis dole. Respondent enim sibi μ à leшν úño, et μηdè. @govτita. Utrumque indicaverat Iolaus v. 605. seqq. dolere se et propter oraculum, quod virginem immolari iussisset, et quod Macaria se immolandam offerret. Quod si præter πITVov apud Pindarum et Sophoclem, et TiTvòv apud Eschylum (nam quod in Persis v. 506. ex coniectura quidam pro Tirov posuerunt ETITVOV, factum est imperitissime) non exstant exempla alteram utram hujus verbi formam aperte tuentia, solum reliquum erat participium, cuius exempla Elmsleius afferre debebat omnia, ac videre an ubique præsenti locus esset. Atque quum aliquot loci sint, qui non dubie præsens habeant, plures autem, in quibus utrovis tempore uti licebat, tamen sunt etiam, qui flagitare aoristum videantur, ut Pindari Nem. v. 42. (76) Isthm. 11. 26. (39) Æschyli Choeph. 34. Sophoclis El. 453. Euripidis Hec. 274. Alcest. 181. Iphig. T. 48. Herc. fur. 853. Hi igitur loci non prætereundi, sed vindicanda iis præsentis significatio erat, si vincere vellet vir doctissimus. Præterea vero etiam illud ostendere debebat, unde huic verbo perpetua illa fluctuatio inter πιτνοῦντα, πιτνῶντα, πιτνόντα, πίτνοντα venisset, quum nihil simile librariis in μíuve et cæteris huiusmodi verbis acciderit. Quæ si omnia reputasset, non dixisset, opinamur, unice verum esse TiTV. Sponte enim cadunt istæ dubitationes omnes, si Tv præsentis, ITV'v aoristi participium esse statuimus. Et hoc quidem ut credamus, alteram aoristi, alteram præsentis formam propriam esse, TITVov illud vincit, quod ubi invenitur, apertissime aoristi significationem habet. Ex hoc ipso autem aoristo, qui quidem sane, ut multi aoristi secundi, origine nihil est nisi imperfectum verbi cuiuspiam aut obsoleti, aut numquam usurpati, recte colligitur, præsens esse TITY, TÍTV∞ autem in verbis. ἀνθυποτάκτοις numerandum esse. Nec profecto magis hoc verbum TITY in dubitationem vocare debebimus, quam ixvoõua, quod ipsum ad eamdem comparationem formatum, neque aoristum nec futurum habet.

V. 67. Hic quoque in iis, quæ de superlativo et comparativo dicit vir doctissimus, observantiorem eum regulæ, quam studiosiorem iustæ sententiarum interpretationis deprehendimus, qui et apud Homerum Od. 4. 481. et apud Euripidem Androm. 6. com

parativum reponendum censeat. Neque enim animadvertisse videtur, Græcos ibi superlativum pro comparativo dicere, ubi hæc duo simul indicare volunt, et maius quid esse alio, et omnino maximum. Æschylus Eum. 30. xxi võv tuxeiv pe tŵv πgìv eioódæv μακρῷ ἄριστα δοῖεν. Herodotus 111. 119. ὃς καὶ ἀλλοτριώτατός τοι τῶν παίδων, καὶ ἦσσον κεχαρισμένος τοῦ ἀνδρός ἐστι. Et 1. 103. ἐς τούτους δέ μοι δοκέει καὶ οὐ προσώτατα ἀφικέσθαι ὁ στρατός. Ubi non debebant editores quidam o cum perpaucis codicibus delere. Conficit rem alius locus eiusdem scriptoris 11. 35. pxoμas dè tegì Αἰγύπτου μηκύνων τὸν λόγον, ὅτι πλεῖστα θαυμάσια ἔχει ἢ ἄλλη πᾶσα χώρη.

V. 78. Acute observat Elmsleius, piv dedeixévαι a cœnante, πpiv δειπνῆσαι a coenaturo dici; ab utroque autem diversum esse πρὶν δειπVETV, quod non esse priusquam cœnavero, sed priusquam cœnatum eo. Accuratius tamen dixisset, ut nobis videtur, perfecto statum indicari, qui factum sequitur; aoristo perfectionem rei; præsente initium itaque πply dedeιTYηxévαι esse priusquam a cœna surrexero; πpiv deπñoa, priusquam cœnavero; πpiv deπvev, priusquam cœnem. Sic πρὶν ἐμπεπρῆσθαι, priusquam quid ardeat ; πρὶν ἐμπρηθῆναι, priusquam exarserit; πрìν èμπíμπраσlαι, priusquam incendatur.

:

V. 80. Non erat, quare dubitaret, an Seidlerus non recte indicasset scripturam ed. Lasc. Ipsi illud exemplum inspeximus, testamurque verum dixisse Seidlerum.

V. 85. Hic quoque prodidit Editor clarissimus studium suum veteres servili cuidam regularum obsequio adstringendi. Nam quum sæpe dicant oi λnolov, Herodoti locum 111. 142. et Thucydidis 1. 32. qui singulari numero usi sunt, corruptos esse suspicatur. Addit autem bis legi Tò ŋolov apud Theognidem v. 221. et 611. nescimus, utrum hæc quoque exempla corrigenda putans, an ut suspicionem suam de. Herodoti et Thucydidis locis ipse labefaciat. Multo rarius est avoparos pro plurali: et tamen quis propterea suspectum habeat illud Thucydidis 1. 140. τὰς διανοίας τοῦ ἀνθρώπου ? Talia emendare nihil profecto est aliud, quam docere velle eos, a quibus discere ipsi debemus.

V. 87. Valde miramur offensum esse virum doctissimum his verbis, εἰ τούσδε γ' εὐνῆς οὔνεκ ̓ οὐ στέργει πατήρ. Solæcum enim putate sequente ou. Itaque audacter xaì pro ei posuit, quo non dubitamus dicere eum et verba poëtæ et sententiam corrupisse.

Quid? num putavit, si hic tantus esset solocismus, non id Porsonum visurum fuisse? quem nos quidem sæpe, etiam ubi tacet, aliquid dicere animadvertimus. Magna enim ars est, σiyäv löñov dei, xaì léyew tà xalpia. Recte ou post ɛi poni, ubi negatio cum verbo coniuncta notionem negativam præberet, cuiusmodi hic est où σrépyε pro re dictum, pridem adnotatum ab nobis erat ad Vigerum not. 309. p. 833. Thucydides 1. 121. desvòv äv eín, ei oi μὲν ἐκείνων ξύμμαχοι ἐπὶ δουλείᾳ τῇ αὐτῶν φάροντες οὐκ ἀπεροῦσιν, ἡμεῖς δὲ ἐπὶ τῷ τιμωρούμενοι τοὺς ἐχθροὺς καὶ αὐτοὶ ἅμα σώζεσθαι οὐκ ἄρα δαπανήσομεν, καὶ ἐπὶ τῷ μὴ ὑπ ̓ ἐκείνων αὐτὰ ἀφαιρεθέντες αὐτοῖς τούτοις κακῶς πάσχειν. i. e. εἰ καρτερήσουσιν et εἰ φεισόμεθα. Hinc intelliget vir præstantissimus, etiam tragici loco apud Aristotelem Rhet. 11. 23. non medelam, sed vitium a se allatum esse, quum ETTEρ in Tel mutari voluit. Obiter adiicimus, etiam ubi & an significat, recte sequi où, ut apud Platonem Protag. p. 341. B. (574. Heind.) si nulla est negationis ad affirmationem oppositio: aliter enim dicendum, ut in ipso illo, cuius modo mentio facta est, Aristotelis loco : δεῖ γὰρ σκοπεῖν, εἰ τῷ ἐναντίω τὸ ἐναντίον ὑπάρ χει· ἀναιροῦντα μὲν, εἰ μὴ ὑπάρχει· κατασκευάζοντα δὲ, εἰ ὑπάρχει.

Hæc quidem potissima sunt eorum, quæ ad prologum nobis adnotanda videbantur. Excessimus vel sic modum paginarum, qui nobis præfinitus erat: sed etiam hæc sufficere poterunt ad confirmandum nostrum de P. Elmsleii opera iudicium: quem virum eo esse ingenio videmus, ut, si se illo regularum servitio liberaverit, ante multos alios Græcis litteris profuturum confidamus. Sic autem existimamus, et sua hoc quemque experientia docere potest, quo quis plus in litteris profecerit, eo eum paucioribus indigere regulis, quæ nihil sunt nisi adminicula titubantium. Præstat rationes regularum intelligere, quas qui perspexerunt, simul etiam, quos terminos regulæ habeant, sciunt.

G. H.

290

NOTICE OF

ACADEMIC ERRORS; or Recollections of Youth. By a Member of the University of Cambridge. London. Law & Co., &c. 12mo. pp. 213. 5s. 6d. bds.

THIS little volume is calculated, under an unassuming title, to awaken serious thoughts in the breasts of parents and guardians, on a very important subject: nor is it less adapted for the instruction of governors and preceptors; if they will condescend to be instructed; or can be brought to acknowledge that with the mental, as with the bodily constitution, the same diet is not suitable to all alike. The subjects principally discussed by the author are the received methods of teaching Latin grammar; the composition of Latin verses; the routine of studies at classical schools; and the mode of punishment, which, amid all the refinements of modern manners, is still kept up in our most celebrated seminaries, with pertinacious adherence to the very letter of their ancient statutes. The remarks are introduced, and connected together by means of an easy narrative which commences with the author's first leaving "Dulce Domum," at the age of ten years. We do not agree with him that the earlier years of our childhood are generally uninteresting to every body but ourselves. Every man experiences a certain degree of pleasure in recognising the feelings of his own infancy, through the description of another; and every father looks forward, with mixed emotions, to his son's experiencing the same joys and sorrows, hopes and fears, expectations and disappointments, which have checquered his own outset in life. The recollection of the past is, or ought to be, always beneficial to us. We cannot look back upon a single stage of our journey, without seeing perils or mismanagement, from which we ought to derive correction for ourselves, and consideration for others. The precepts of age come with most effect from the lips of those who have not forgotteu the feelings of their youth.

The first part of this work will be found sufficiently interesting to almost all ranks of life; for almost all parents begin the education of their children by sending them to a minor school, though they may not all end it by sending them to the University. It is not merely the present happiness of children which is affected by the manners and disposition of the person to whose care they may be consigned their moral welfare is no less intimately connected

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »