Imágenes de páginas
PDF
EPUB

67. aquore] tempore vel sidere.
89. crinibus] cruribus [ut N. H.]
91. sacra] gratu [ut MSS.]

113. veluti vel humo [ut N. H.]
127. donis proci.

135. conjuravimus] nos juravimus.

144. eras] erat.

165. Suas deducta] sua deductas: cf. Am. 1. 6. 67. Ita

Cuperus Epist. 421.

167. consurgere] consistere [ut Burm.]

180. Atque] Aque vel Ave.

198. versor] vertor [ut Francius.]

199. tecto] clauso vel demto.

205. Si-lingua] At-si qua.

213. sane] anne [ut N. H.]

168. rubor] color.

186. fit] sit [ut V.]

227. adspiceres-prout] adspicias-quod et. 228. Et discas] Adspicias.

229. cum sit] nisi si.

234. testis] vocis: cf. Fast. iv. 58.

238. et vates hoc et mea] hoc vates hoc edita.

239. numen] partes [ut Ñ. H.]

240. in tua vota] vel in tua jura: cf. Am. i. 2. 20. vel utilitate. Abjudicari videntur 247, 8.

[blocks in formation]

19. occurrere] succurrere [ut N. H.]

21. tibi] tuis [ut N. H.]

22. Quæque] Curre [ut N. H.]

47. Ignosce et-es] Ignoscet―est [ut N. H.]

49. dixit] dicit.

59. cari] cara [ut Burm.]

[blocks in formation]

83. revocaret-noctis] revocarent-noctes [ut N. H.]
87. cujusque] cujusquam [ut N. H.]

88. iste] ipse.
94. quoque currit] mihi credit [ed. princ. credit.]
101. mihi] jam [ut N. H.]

103. Excuset patrem fatis in parte relicta Gnosis] Olim voluit Accusat patrem, satis est, si fama relicta Gnosside: Postea nil mutat præter in parte, legendo non sponte.

EPIST. III.

2. rescribam] rescribat [ut N. H.]

6. cales] cades [ut N. H.]

15. Reginam-nisi] Regina-non [ut N. H.]

18. Lasa es] Læderis [ut N. H.]

65. mavors-ultroque] mavult-superosque.

78. metuenda] retinenda [ut N. H.]

ΕΥΡΙΠΙΔΟΥ ΜΗΔΕΙΑ.

EURIPIDIS MEDEA.

In usum studiosæ juventutis recensuit et illustravit · PETRUS ELMSLEY, A. M. Oxonii, 1818. 8vo.

P. ELMSLEIUS, vir ingenii doctrinæque laude florentissimus, a. 1815 adnotationes in Medeam edidisset, nunc etiam quum iam textum exhibuit, adiuncto commentario, qui præter illas adnotationes hic illic auctas mutatasque etiam alias novas contineret. Propositum erat ei, ut, quum duplex editoris officium sit, alterum emendandi scriptoris, alterum interpretandi, interpretationem potissimum, quam Porsonus fere totam neglexisset, adnotationibus suis consectaretur: in qua re quum Valckenarii Marklandique exemplum sibi imitandum sumpsisset, concessum sibi existimavit, quod et illi et alii fecissent, ut occasione data vel locos alios, quam de quibus ageretur, corrigeret atque explanaret, vel quidquid non nimis ab instituto alienum videretur, adiiceret. Præsidia ad emendationem poetæ habuit nonnulla, quibus aut caruit, aut non usus est Porsonus, codices quinque Vaticanos, totidem Parisinos, alios

que libros, quorum accurata descriptio subiecta est præfationi. Adnotatione fere omni iam typis descripta, scholia ad eum perlata sunt, quæ A. Matthiæ edidit: ex quibus quum intellexisset, partem telæ sibi retexendam esse, aliis negotiis præpeditus, id se alio fortassis tempore facturum ait. De hac igitur editione sententiam nostram dicere sic decrevimus, ut quum universe, quid nobis de P. Elmsleii opera videretur, exponeremus, tum iudicium nostrum exemplis, quantum quidem in hac, quæ nobis concessa esset, spatii brevitate fieri posset, confirmaremus.

Ac laudamus diligentiam, qua Editor diversitatem scripturæ etiam in minutissimis rebus indicavit; qui ut molestissimus labor sit ei, qui eum in se recepit, at utilissimus sæpe est utentibus eo. Laudamus etiam curam iu explicatione verborum et rerum grammaticarum adhibitam, gratique accipimus emendationes aliorum quam Medeæ locorum copiosissimas. Non diffitemur tamen, universam hanc rationem adnotationum, licet illustrissimorum virorum exemplis monstratam, non ex omni parte nobis probari, ut quibus interpres ea tantum videatur afferre debere, quæ ad id ipsum, ut intelligatur scriptor, aliquid conferant. Ea sunt autem, primo

verborum significationes et constructionum rationes, deinde mens et sententia scriptoris, ad quam, in poeta potissimum, etiam illud pertinet, ut quæ apte, venuste, graviter dicta sint, vel etiam quæ incommode, ostendantur; tum historiarum omnisque rei antiquariæ explanatio; denique iudicium de toto opere, eiusque compositione, ac virtutibus vitiisve. Non requirimus, ut quis hæc simul omnia complectatur: immo bene scimus, alias alio fine institui scriptorum editiones: sed quemcumque quis sibi finem proposuerit, ad eum quæ non pertinent, omittenda potius, etiam si utilissima sint, censemus. Nihil enim nisi morantur lectorem, quem consentaneum est intelligendi scriptoris caussa commentarios legere. Nunc si de rebus alienis in commentariis scriptum est, non tam hi scriptoris caussa facti esse, quam scriptor, ut commentarius scribi potuerit, editus videtur. Quamobrem nostra quidem sententia huiusmodi res alienæ aut iis locis, in quibus apte afferuntur, reservandæ, aut peculiari aliquo variarum observationum libello comprehendendæ sunt. Locis enim non suis positæ onerant commentarios, et pro elegantia, qua aliter placituri essent, molestos eos ad legendum reddunt. Vellemus, Elmsleius hac in re Porsonum imitatus esset,

qui quum plurima dare posset, tamen ea tantum, quæ ad rem pertinerent, afferenda iudicavit: unde quis est, qui eius adnotationes non maxima cum voluptate legat? Numeramus autem in his, quæ nobis aliena videntur, etiam aliquot obiter allatas emendationes, quæ partim quod brevissime indicatæ sunt, lectori rationes requirenti molestiam creant, partim ex tempore fusæ videntur, ut p. 86. ubi Æschyli locum in Choephoris parum pensitata coniectura tentatum videmus. Præter illa vero, quæ aliena sunt et nihil ad rem faciunt, haud pauca sunt in Elmsleii commentario, quæ propterea mallemus omissa esse, quia pervulgata sunt, et nemini ignota: qualia multis exemplis communiri quid opus est?

Contra sunt etiam, quæ omissa ægre feramus. Nam quum totus fere commentarius in rebus grammaticis versetur, quas quidem opinamur propterea afferri, ut mens scriptoris intelligatur, id ipsum Editor doctissimus aliquanto, quam debebat, minus curasse nobis videtur. Neque enim dubitamus, si id potius egisset, ut sententiam scriptoris in quoque loco diligenter explanaret, nonnulla eum additurum fuisse, quæ non dixit, aut aliter quam dixit, propositurum. Hæc autem sententiarum in quoque loco diligens consideratio, quam sæpius ab eo neglectam videmus, monet, ut de eo dicamus, in quo omnium maxime a viro præstantissimo dissentimus. Quamquam enim maximopere laudandam putamus sagacitatem illam ac diligentiam, qua ad res grammaticas, quæ alicui dubitationi possint obnoxiæ esse, attendere solet: tamen rationem illam, qua in inveniendis et constituendis regulis grammaticis uti consuevit, nullo pacto probamus, immo, ut libere profiteamur, tanto censemus damnosiorem et perniciosiorem esse, quod iam esse quosdam videmus, qui quod non ita pridem in Porsono faciebant, ut, quidquid is dixisset, ipsa veritate verius haberent, id nunc idem in Elmsleio facere incipiant. Leges habere Græcam linguam quis negabit? At non minus certum est, nullam esse linguam, quæ liberior sit et maiorem in formandis vel ipsis verbis vel eorum constructionibus varietatem admittat. Quo maior iis, qui hanc tam infinitam copiam explicare student, cautio adhibenda est, ne regulas confingant, quas mox appareat non satis certo fundamento niti. Sed, ut ingenue fateamur, videtur nobis vir doctissimus prorsus vestigia sequi Atticistarum, quos constat exiguo numero exemplorum adductos regulas condidisse, quas postea diligentior pervesti

gatio aut plane falsas, aut certis tantum conditionibus veras esse intellexit ut dubitemus, an non satis exploratum habeat, quid sit illud, quod regulam dicimus: quæ non est fortuita aliquot exemplorum consensio, sed necessaria parilitas. Atqui necessarium nihil est, nisi quod habet certam rationem, quare sic sit, ut est, neque aliter. Hæc ratio in rebus grammaticis pro diversa earum natura diversa est. Est autem triplex: prima, quæ solo usu continetur eaque in his tantum rebus locum habet, in quibus, cur quid ita sit, nulla omnino præter experientiam caussa inveniri potest, ut cur vaì non significet ou; secunda, quum quale quid sit, ex eo cognoscendum est, quod alia linguæ lex, unde illud pendet, verum aut falsum esse docet: cuiusmodi est αμπλακεῖν et αμπλάκημα dixisse Græcos, ubi prima syllaba longa est. Nam quod Elmsleio p. 100. una cum aliis placet, etiam producta prima syllaba άτλ¤xɛïv et åñλáxŋμa dictum esse, id nulla auctoritas vincet, ne barbarum, et non minus barbarum esse contendamus, quam si quis nobis ¿ßλù et åßgoríav vellet obtrudere. Tertia denique ratio, quæ in significationibus maxime vocabulorum et varia constructionum potestate cernitur, ea est, quæ fontem habet iustum quum ipsorum vocabulorum interpretationem, tum accuratam locorum, in quibus inveniuntur, contemplationem, unde apparere necesse est, cur quid aut nequeat dici, aut posse dici censendum sit. Hoc enim nisi quis doceat, ne centena quidem exempla unum, quod illis repugnet, convellere poterunt. Ad hæc igitur quum Elmsleius non satis attendisse videatur, non est mirum, multas ab eo regulas afferri, quas certo scimus ipsum aliquando improbaturum esse.

Sed convertamus nos ad singula, ut, quæ diximus, exemplis comprobemus. Afferemus autem talia potissimum, in quibus dissentimus ab Editore clarissimo, non quo reprehendere velimus virum, quem maximi facimus, sed quia censuram, quæ nihil aliud quam liber ipse, cuius ea censura est, contineat, inutilem esse existimamus. Sed ne hinc illinc decerpendo cupide quæsivisse dissentiendi materiam videamur, consistemus in adnotationibus ad argumentum fabulæ eiusque prologum.

Incipit liber doctis observationibus ad argumentum Medeæ a scholiastis scriptum. In his illud mirati sumus, quod vir doctissimus p. 67. ubi, quod in scholiis ad v. 20. de Medea scriptum est, affert, ὅτι δὲ ἐβασίλευσε Κορίνθου, ἱστοροῦσιν Εὔμηλος καὶ Σιμωνίδης, λέγων

« AnteriorContinuar »