Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate, Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit. Ei magna reverentia præbita est, ut et Domina Ditis vocata sit. Ceres autem ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum moesta et anxia, tædam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Perithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis

Pro

resurgere minime licuit, sed æternum sedebant. serpina itaque Inferorum Regina mansit; in cujus honorem etiam additum est privilegium magnum; cum enim ab inferis revocare gradum illis qui eo descendissent fas non esset, ascripta est huic legi exceptio singularis; ut si quis ramum aureum in donum Proserpinæ attulisset, ei ob hoc ire et redire liceret. Is ramus unicus erat in ingenti et opaco luco, neque stirps erat, sed visci instar in aliena arbore frondebat, atque avulso illo alter non deficiebat.

Fabula ad naturam pertinere videtur, atque vim et copiam illam in subterraneis divitem et frugiferam, ex qua hæc nostra pullulant, et in quam rursus solvuntur et redeunt, perscrutari. Per Proserpinam antiqui significarunt spiritum illum æthereum, qui sub terra (per Plutonem repræsentata) clauditur et detinetur, a superiore globo divulsus; quod non male expressit ille :

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cœli.

Ille spiritus raptus a terra fingitur, quia minime cohibetur, ubi tempus et moram habet ad evolandum, sed subita confractione et comminutione tantum' compingitur et figitur, perinde ac si quis aërem aquæ commiscere tentet; quod nullo modo efficere possit nisi per agitationem celerem et rapidam : hac enim ratione videmus illa corpora conjungi in spuma, aëre tanquam rapto ab aqua. Neque ineleganter additur, Proserpinam flores Narcissi in vallibus colligentem raptam fuisse; quia Narcissus a torpore sive stupore nomen sumit; atque tum demum spiritus ad raptum materiæ terrestris magis præparatus est et opportunus, cum

1 subita distractione. Ed. 1609.

2 hoc. Ed. 1609.

:

coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit; quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat; qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere cum face illa sua orbem terrarum peragrante abducta fuisset. Spiritus enim qui subest metallis et mineralibus compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem ; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea

redeat. Quod vero attinet ad conatum illum Thesei et Perithoi abducendæ Proserpinæ, id eo spectat, quod sæpius fiat, ut spiritus subtiliores qui ad terram in multis corporibus descendunt, neutiquam illud efficiant ut spiritum subterraneum exsugant, et secum uniant, et evehant; sed contra ipsi coagulentur, neque amplius resurgant; ut Proserpina per eos aucta incolis et imperio sit. De virga autem illa aurea, vix videmur sustinere posse impetum Chymistarum, si in nos hac ex parte irruant; cum illi ab eodem lapide suo, et auri montes et restitutionem corporum naturalium veluti a portis inferorum promittant. Verum de chymica, atque lapidis illius procis perpetuis, certo scimus theoricam eorum esse sine fundamento; suspicamur etiam practicam esse sine certo pignore. Itaque missis illis, de ista postrema parabolæ parte hæc nostra sententia est. Nobis certe compertum est ex compluribus antiquorum figuris, eos conservationem atque instaurationem quadantenus corporum naturalium pro re desperata non habuisse, sed potius pro re abstrusa et quasi avia. Atque idem sentire hoc etiam loco videntur, cum virgulam istam inter infinita virgulta ingentis et densissimæ sylvæ collocarunt; auream autem finxere, quia aurum durationis tessera est; insitivam, quia ab arte hujusmodi effectus sperandus est, non ab aliqua medicina, aut modo simplici aut naturali.

[blocks in formation]

NARRANT poëtæ antiqui Jovem cepisse in uxorem Metin, cujus nomen non obscure Consilium significat: eam autem ex illo gravidam factam fuisse: quod cum ille sensisset, partum ejus nullo modo expectasse, sed utique eam devorasse, unde et ipse prægnans factus sit: puerperium autem mirum fuisse ; nam ex capite, sive cerebro, Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ, et primo auditu insulsissimæ, sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte scilicet reges se versus consilia sua gerere soleant, ut authoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum 2 augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinclo veluti nuptiali copulare et conjungere,3 et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, consilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit, ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a consilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub

1 sive senatus suos. MS.

3 copulari et conjungi. Ed. 1609.

2 populum versus. MS.

4 majestatem suam (omitting the words recto

idque.) Ed. 1609.

« AnteriorContinuar »