Imágenes de páginas
PDF
EPUB

immatura est, in anima humana (quæ ejus genitor est, et per Jovem repræsentatur) et nutricatur et occultatur, præcique in animæ parte inferiore, tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit ; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur; id est, latebras quærit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus prætextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud præclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem; siquidem præbita materia et occasione resurgunt. Atque de inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad investigandum fomites suos; ante omnia autem quæ hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus provinciarum subjugator, et expeditionis infinitæ susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et novis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad currum jugantur. Postquam enim affectus aliquis curulis esse cœpit non pedestris, et victor rationis et triumphator; in omnia quæ adversantur aut se opponunt crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod

circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione,1 amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musa. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse quæ ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigus brumæ hedera), virescit et vigorem acquirit. Secundo, affectus prædominans omnes humanas actiones et omnia humana decreta tanquam hedera circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere male sanus affectus in pravis religionibus luxurietur: aut si furores ab eo immitti putentur,

1 arrogantia. Ed. 1609.

cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam; cum affectus prævalidus et inquisitioni curiosæ et admonitioni salutari et liberæ asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestæ nobiles et claræ, et merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famæ et laudis celebritate efferantur) proveniant: ut non facile sit distinguere facta Bacchi a factis Jovis.

[blocks in formation]

ATALANTA cum velocitate excelleret, de victoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones certaminis erant; victori Hippomeni conjugium Atalantæ, mors victo. Neque dubia victoria videbatur, cum Atalantæ insuperabilis in cursu præstantia multorum exitio insignita fuisset. Itaque Hippomenes ad dolos animum adjecit. Paravit autem tria mala aurea, eaque secum portavit.1 Res geri cœpit; præcurrit Atalanta; ille cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum Atalantæ projecit; non recta quidem, sed ex transverso, ut illam et moraretur, atque insuper de via deduceret ; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudine illecta, omisso

1 circa se habuit. Ed. 1609.

stadio post malum cucurrit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenes interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia non virtute evasit.

Hoc enim Cernas fructus ex

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine Artis cum Natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris; et celerius ad metam pervenit. in omnibus fere effectis patet. nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere: etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis quasi ex beneficio naturæ inducit; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non expectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam, constanter produxerit; sed perpetuo artes incœpta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ:

Declinat cursus, aurumque volubile tollit.

Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

XXVI.

PROMETHEUS,

SIVE STATUS HOMINIS.

TRADUNT antiqui Hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diversis animalibus massæ admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani videri, verum etiam amplificator, ad cœlum ascendit furtim, fasces secum portans ex ferula, quibus ad currum solis admotis et accensis, ignem ad terram detulit, atque cum hominibus communicavit. Ob tantum Promethei meritum memorant homines parum gratos fuisse. Quinetiam conspiratione facta, et Prometheum et inventum ejus apud Jovem accusarunt. Ea res non perinde accepta, atque æquum videri possit. Nam ipsa accusatio Jovi et superis admodum cordi fuit. Itaque delectati non solum ignis usum hominibus indulserunt, verum et novum munus omnium maxime amabile et optabile (perpetuam nimirum juventam) hominibus donarunt. Illi gestientes et inepti, donum deorum asello imposuerunt. Inter redeundum autem laborabat asellus siti gravi et vehementi ; cumque ad fontem quendam pervenisset, serpens fonti custos additus, eum a potu prohibuit, nisi illud, quodcunque esset, quod in dorso portaret, pacisci vellet: asellus miser conditionem accepit, atque hoc modo instauratio juventutis, in pretium haustus pusillæ aquæ, ab hominibus ad serpentes transmissa est. Verum Prometheus a malitia sua non abscedens, atque hominibus post præmium illud eorum frustratum reconciliatus, animo vero erga Jovem exulcerato, dolos etiam

« AnteriorContinuar »