Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXII.

NEMESIS,

SIVE VICES RERUM.

NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata; in manibus autem gestabat, dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Æthiopes; insidebat au

tem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem, satis aperte significat: hujus enim deæ officium et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati instar tribuni plebis intercederet, ac illud suum Veto interponeret ; neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret: ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium. Equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi [et] fruendi fortuna habebat, ac cujus in animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset); hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus deæ

1

1 utendi fruendi in both copies. In the original edition fruendi begins a fresh page, so that the omission of the et might easily be overlooked.

[blocks in formation]

fuere Oceanus et Nox; hoc est, rerum vicissitudo, et judicium divinum obscurum et secretum; etenim vices rerum per oceanum apte repræsentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum: occulta autem providentia per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna illa Nemesis, cum scilicet judicium humanum a divino discors esset, in observatione erat.

-Cadit et Ripheus, justissimus unus

Qui fuit ex Teucris, et servantissimus æqui.
Diis aliter visum.

Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conversiones, nec ante prævisas ; nam in omni rerum memoria illud fere usuvenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint quæ maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero a Dec. Bruto de Octavii Cæsaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset, illud tantum rescripsit: Te autem mi Brute sicut debeo amo, quod istud quicquid est nugarum me scire voluisti. Etiam corona Nemesis insignitur, ob naturam vulgi invidam et malignam: quando enim fortunati et potentes ruunt, tum fere vulgus exultat, et Nemesin coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat: obversantur enim proculdubio mortalibus etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors et morbi, et infortunia, et amicorum perfidiæ, et inimicorum insidiæ, et rerum mutationes, et hujusmodi; veluti Æthiopes illi in phiala. Certe Virgilius, cum prælium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subjungit :

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

Verum non multo post quocunque se illa verteret tota agmina Ethiopum obversabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin cervo insidere; quia vivax admodum animal est cervus; atque fieri fortasse potest ut qui juvenis fato ereptus sit Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII.

ACHELOUS,

SIVE PRELIUM.

NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad certamen deductam esse. Achelous autem, cum varias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis occurrit, et ad pugnam se paravit. Hercules vero,

solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit. Res cominus gesta est. Eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit: ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta cornu Amaltheæ sive Copiæ Herculi largitus est.

Apparatus

Fabula ad belli expeditiones pertinet. enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes

et castella cogit, pontes extruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluviis, portibus, collium faucibus, sylvis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut novas rerum facies quotidie induat et experiatur; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit, tauri pugnacis formam et minas ad vivum repræsentet. Ille autem qui invadit, prælium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuens. Quod si fiat ut prælio commisso acie victor sit, et tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet et vires suas reparet, in munitiora se recipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amaltheæ censeri possit.

Fabula hæc

invenitur in

De Augmentis Scientiarum, aucta et locu

[blocks in formation]

NARRANT Semelen Jovis pellicem, postquam juramento eum inviolabili ad votum indefinitum libro secundo obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos accederet talis qualis cum Junone consuespletata. set: itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donec menses fœtui destinatos compleret; ex quo tamen onere Jupiter nonnihil claudicabat: itaque puer, quod Jovem dum in femore ejus portaretur gravaret et pungeret, Di

1 instructa sit. Ed. 1609.

onysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto. Circa eum subsultabant dæmones deformes Cobali vocati, Acratus, et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur esse voluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam appetitus et desiderium Boni Apparentis. Concipitur vero semper Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cæperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Cupiditas autem dum

« AnteriorContinuar »