Imágenes de páginas
PDF
EPUB

stringeret. Ille contra, ut se liberaret, in omnes formas atque rerum miracula, ignem, lympham,1 feras, se vertere solebat; donec tandem in pristinam formam resti

tueretur.

Sensus fabulæ ad abdita naturæ et conditiones ma

teriæ pertinere videtur. Sub Protei enim persona Materia significatur, omnium rerum post Deum antiquissima. Materia autem sub cœli concavo tanquam sub specu habitat. Neptuni autem mancipium est, quia omnis materiæ operatio et dispensatio in liquidis præcipue exercetur. Pecus autem, sive grex Protei, non aliud videtur esse, quam species ordinariæ animalium, plantarum, metallorum, in quibus Materia videtur se diffundere et quasi consumere; adeo ut postquam istas species effinxerit et absolverit (tanquam penso completo) dormire et quiescere videatur, nec alias amplius species moliri, tentare, aut parare. Atque hæc est Protei pecoris numeratio, et subinde somnus. Hoc autem sub meridiem, non auroram et vesperum, fieri dicitur; id est, cum tempus jam venerit quod speciebus ex materia debite præparata et prædisposita perficiendis et excludendis maturum sit et quasi legitimum, et inter rudimenta earum et declinationes medium; quod nos satis scimus ex historia sacra sub tempus ipsum creationis fuisse. Tum enim per virtutem illam divini verbi (Producat), Materia ad imperium Creatoris, non per ambages suas sed subito confluxit, et opus suum in actum affatim perduxit, ac species constituit. Atque hucusque fabula narrationem suam de Proteo libero et soluto cum pecore suo complet. Nam universitas rerum, cum structuris et fabricis specierum ordinariis, est materiæ non constrictæ aut devinctæ et gregis mate1 fluvium. Ed. 1609.

riatorum facies. Nihilominus si quis peritus Naturæ Minister vim adhibeat materiæ, et materiam vexet atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat; illa contra (cum annihilatio aut interitus verus nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit), in tali necessitate posita, in miras rerum transformationes et effigies se vertit:1 adeo ut tandem veluti in orbem se mutet, et periodum impleat,2 et quasi se restituat, si vis continuetur. Ejus autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum vatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiæ natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materia passiones et processus noverit, rerum summam et earum quæ factæ sunt, et quæ fiunt, et quæ insuper futuræ sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.

[blocks in formation]

MEMORANT poëtæ Memnonem Auroræ filium fuisse. Ille armorum pulchritudine insignis, et aura populari celebris, ad bellum Trojanum venit, et ad summa ausu præcipiti festinans et anhelans, cum Achille, Græcorum fortissimo, certamen singulare iniit, atque ejus dextra occubuit. Hunc Jupiter miseratus aves lugubre quiddam et miserabile perpetuo quiritantes ad exequias ejus 2 absolutam faciat. MS

1 volvit et vertit. Ed. 1609.

et funeris decus excitavit ; ejusdem statua quoque solis orientis radiis percussa, sonum flebilem edere solita fuisse perhibetur.

Fabula ad adolescentum summæ spei calamitosos exitus pertinere videtur. Illi enim tanquam Auroræ filii sunt; atque inanium et externorum specie tumidi, majora fere viribus audent, atque heroes fortissimos lacessunt, et in certamen deposcunt, et impari congressu succumbentes extinguuntur. Horum autem mortem infinita commiseratio sequi solet; nil enim inter fata mortalium tam flebile est, tamque potens ad misericordiam commovendam, quam virtutis flos immaturo exitu præcisus. Neque enim prima ætas ad satietatem scilicet, aut ad individiam usque duravit, quæ mostitiam in obitu lenire, aut misericordiam temperare possit; quinetiam lamentationes et planctus non solum tanquam aves illæ funebres circa rogos eorum volitant, sed et durat hujusmodi miseratio et producitur: maxime autem per occasiones et novos motus et initia magnarum rerum, veluti per solis radios matutinos, desideria eorum ren

[blocks in formation]

ELEGANS fabula narratur de Tithono, eum ab Aurora adamatum fuisse, quæ perpetuam ejus consuetudinem exoptans, a Jove petiit ut Tithonus nunquam mori posset: verum incuria muliebri oblita est petitioni suæ et illud inserere, ut nec senectute gravaretur. Itaque moriendi conditio ei erepta est, senium autem secutum

est mirum et miserandum, quale consentaneum est evenire ei, cui mors negatur, ætas perpetuo ingravescit. Adeo ut Jupiter, hujusmodi sortem miseratus, tandem eum in cicadam converterit.

Hæc fabula ingeniosa adumbratio et descriptio voluptatis esse videtur; quæ a principio, velut sub tempus auroræ, adeo grata est, ut homines vota faciant ut gaudia hujusmodi sibi perpetua et propria sint; obliti satietatem et tædium eorum, instar senii, ipsis non cogitantibus obventura. Adeo ut ad extremum, cum actiones voluptariæ homines deserant, cupido vero et affectus non moriantur, fieri soleat ut homines sermonibus tantum et commemorationibus earum rerum quæ eis integra ætate voluptati fuerunt se oblectent. Quod in libidinosis et viris militaribus fieri videmus, cum illi impudicos sermones, hi facinora sua retractent, cicadarum more, quarum vigor tantum in voce est.

XVI.

PROCUS JUNONIS,

SIVE DEDECUS.

NARRANT poëtæ Jovem, ut amoribus suis potiretur, multas et varias formas sumpsisse, tauri, aquila, cycni, imbris aurei; cum autem Junonem sollicitaret, vertisse se in formam maxime ignobilem, atque contemptui et ludibrio expositam. Ea fuit miseri cuculi, imbre et tempestate madefacti et attoniti, tremebundi, et semimortui.

Prudens fabula est, et ex intimis moribus desumpta.

1 moriatur. Ed. 1609.

Sensus vero talis: Ne homines nimium sibi placeant, existimantes virtutis suæ specimen eos apud omnes in pretio et gratia ponere posse. Id enim succedere pro natura et moribus eorum quos ambiunt et colunt; qui si homines sunt nullis ipsi dotibus et ornamentis insigniti, sed tantum ingenio sunt superbo et maligno (id quod sub figura Junonis repræsentatur), tum vero norint sibi exuendam prorsus esse omnem personam quæ vel minimum præ se ferat decoris et dignitatis: atque desipere se plane, si alia via insistant; neque satis esse si obsequii deformitatem præstant, nisi omnino se in personam abjectam et degenerem mutent.

[blocks in formation]

QUE de Cupidine sive Amore dicta sunt a poëtis in eandem personam proprie convenire non possunt; ita tamen discrepant, ut confusio personarum rejiciatur, similitudo recipiatur. Narrant itaque Amorem omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum; excepto Chao, quod ei coævum perhibetur ; Chaos autem a priscis viris nunquam divino honore aut nomine Dei insignitur. Atque Amor ille prorsus sine parente introducitur; nisi quod a nonnullis ovum Noctis fuisse traditur. Ipse autem ex Chao et deos et res universas progenuit. Ejus autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, cæcus,

1 For the commencement of a larger exposition of this fable, with Mr. Ellis's preface and notes, see Preface to De Principiis atque Originibus.

« AnteriorContinuar »