Imágenes de páginas
PDF
EPUB

citer et magna cum admiratione cessissent, tandem Thraciæ mulieres, stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari cœptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros: ob cujus mortis moerorem, Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit.

Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei Cantio altera ad placandos Manes; altera ad trahendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerunque frustratur ; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque Philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito moesta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum suasu et eloquentia virtutis et æquitatis et pacis amorem insinuans, populorum cœtus in unum coïre facit, et juga legum ac

cipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant et obtemperant: unde paulo post ædificia extruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum: quia mortis necessitas inevitabilis evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta et liberorum charitates homines plerunque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes et seditiones et bella oriantur; inter quorum. strepitus, primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in agris. atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam et Philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis; donec debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant et emanent.

1 unde postea sequi ut ædificia extruantur, &c. Ed. 1609.

[blocks in formation]

TRADUNT 2 poëtæ Cœlum antiquissimum deorum exstitisse. Hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse; sed filios continuo devorasse: tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum, patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse ; quinetiam patris genitalia eadem falce qua ille Coelum execuerat abscidisse, atque in mare projecisse: inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum duo memorabilia bella excepisse. Primum Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse; secundum Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum regnasse.

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est. Qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto propius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Coelum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ crescere aut minni. Agita

1 This forms Cogitatio 7a in the MS. fragment.
2 finxere. MS.

3 excepit. Ed. 1609.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

tiones autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam esse, quæ formam suam tueri et conservare posset. Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones et breves durationes, filiorum suorum devorator habitus est: secundam autem per regnum Jovis, qui continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum detrusit; qui locus perturbationem significat. Is locus videtur esse spatium inter ima coli et interiora terræ medium; quo intervallo perturbatio, et fragilitas, et mortalitas, sive corruptio, maxime versatur. Atque durante priore illa generatione rerum quæ sub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. Donec enim in universitate materiæ discordia esset concordia potior et valentior, mutatio per totum necessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. Tales vero generationes rerum extiterunt, antequam1 Saturnus exsectus esset. Hunc vero generationis modum cessantem alter ille modus continuo excepit,2 qui per Venerem fit; adulta et prævalida rerum concordia: ut mutatio tantum per partes procedat,3 integra et inconcussa fabrica universali. Saturnum tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et extinctum narrant, quia mundum in antiquam confusionem et interregna relabi posse, opinio Democriti erat; quod Lucretius ne suis temporibus eveniret deprecatus est:

Quod procul a nobis flectat Fortuna gubernans,

Et ratio potius, quam res persuadeat ipsa.

Materia

1 atque in ipsa fabrica; atque hujusmodi generationes rerum extitisse antequam fc. Ed. 1609.

2 excepisse. Ed. 1609.

4 Ed. 1609 omits Democriti.

8 This clause is not in the MS.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute solis in cœlestibus prædominante ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus, per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales; quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse quam sensus jampridem cessantia et deficientia oracula: cum mundi et materia et fabrica ad Creatorem verissime referatur.

[blocks in formation]

NARRANT poëtæ Proteum Neptuno pastorem fuisse ; eundemque senem et vatem; vatem scilicet præstantissimum et veluti ter-maximum. Noverat enim non futura solummodo, sed et præterita et præsentia, adeo ut præter divinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera ejus aliqua in re uti volebat, is non alio modo apud eum valere poterat, nisi eum manicis comprehensum vinculis con1 This forms Cogitatio 8a in the MS. fragments.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »