Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vasti et insoliti rerum tumores sint (id quod Typhon sonat) sive intumescant maria, sive intumescant nubes, sive intumescat terra, sive alia, tamen Rerum Natura hujusmodi corporum exuperantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coërcet, et veluti catena adamantina devincit. Quod autem inventio Cereris huic deo attribuitur, idque inter venationem ; reliquis diis negatur, licet sedulo quærentibus et illud ipsum agentibus; monitum habet verum admodum et prudens; hoc est, ne rerum utilium ad vitam et cultum inventio, qualis fuit segetum,' a philosophiis abstractis, tanquam diis majoribus, expectetur, licet totis viribus in illud ipsum incumbant; sed tantummodo a Pane, id est, experientia sagaci et rerum mundi notitia universali, quæ etiam casu quodam ac veluti inter venandum in hujusmodi inventa incidere solet. Illud autem musices certamen, ejusque eventus, salutarem exhibet doctrinam, atque eam quæ rationi et judicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis vincula injicere possit. Duplex enim videtur esse Harmonia et quasi musica: altera providentiæ divinæ, altera rationis humanæ. Judicio enim humano, ac veluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum, et judicia divina secretiora, sonant aliquid durum et quasi absonum: quæ inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et ipsæ illæ aures secreto nec palam gestantur: neque enim hujusce rei defor mitas a vulgo conspicitur aut notatur. Postremo,

minime mirum est si nulli amores Pani attribuantur, præter conjugium Echus; mundus enim seipso,2 atque in se rebus omnibus fruitur: qui amat autem, frui

1 The words quale fuit segetum are not in Ed. 1609.

[blocks in formation]

vult, neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiendi cupido, cum seipso1 contentus sit, nisi fortasse sermones: ii sunt nympha, Echo, aut si accuratiores sint, Syringa. Inter sermones autem, sive voces, excellenter ad conjugium mundi sumitur sola Echo; ea enim demum vera est philosophia, quæ mundi ipsius voces fidelissime reddit, et veluti dictante mundo conscripta est; et nihil aliud est quam ejusdem simulacrum et reflexio, neque addit quicquam de proprio, sed tantum iterat et resonat. Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat; per totum autem quomodo generare possit? cum corpus extra ipsum non sit. Nam de filia ejus putativa, muliercula illa, est sane ea adjectio quædam ad fabulam sapientissima; per illam enim repræsentantur eæ quæ perpetuis temporibus passim vagantur, atque omnia implent, vaniloquæ de rerum natura doctrinæ, re ipsa infructuosæ, genere quasi subdititiæ, garrulitate vero interdum jucundæ, interdum molestæ et importunæ.

VII.

PERSEUS,

BELLUM.

Fabula hæc

SIVE

PERSEUS traditur fuisse a Pallade missus ad obtruncandam Medusam, quæ populis plurimis ad invenitur, in occidentem in extremis Hiberiæ partibus De Augmentis maximæ calamitati fuit. Monstrum enim aucta et locu- hoc tam dirum atque horrendum fuit, ut

libro secundo

Scientiarum,

pletata.

[blocks in formation]

aspectu solo homines in saxa verteret.

Erat autem e Gorgonibus una ac sola mortalis Medusa; cum passivæ reliquæ non essent. Itaque Perseus ad tam nobile facinus se comparans, arma ac dona a tribus diis accepit: talares alas a Mercurio, a Plutone galeam, scutum a Pallade et speculum. Neque tamen, licet tanto apparatu instructus, ad Medusam recta perrexit ; sed primum ad Græas divertit: eæ sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Grææ istæ canæ jam a nativitate erant, et tanquam vetulæ. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus; quos prout exire foras quamque contigerat; vicissim gestare, reversæ autem iterum deponere solebant: hunc itaque oculum atque hunc dentem illæ Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum judicaret, ad Medusam properavit impiger et volans. Illam autem dormientem offendit. Neque tamen aspectui ejus (si evigilaret) se committere audebat; sed cervice reflexa, in speculum Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput ei abscidit. Ex sanguine autem Medusæ fuso, statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis inseruit, cui etiamnum sua mansit vis, ut ad ejus intuitum omnes ceu attoniti aut siderati obrigerent.

Fabula de belligerandi ratione et prudentia conficta videtur. Atque in ipsa de bello suscipiendo et de genere belli eligendo deliberatione, tria proponit præcepta sana et gravia, tanquam ex consilio Palladis. Primo, ut de subjugatione nationum finitimarum quis non admodum laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus privatis, vicinitas prædiorum spectatur; sed in

propagando imperio, occasio, et belli conficiendi facilitas et fructus, loco vicinitatis esse debent. Certe Romani, quo tempore occidentem versus vix ultra Liguriam penetraverant, orientis provincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Itaque Perseus, licet orientalis, tamen longinquam expeditionem usque ad extrema occidentis minime detrectavit. Secundo, curæ esse debet, ut justa et honorifica subsit belli causa; id enim et alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Nulla autem belli causa magis pia sit, quam debellatio tyrannidis, sub qua populus succumbit et prosternitur sine animis et vigore, tanquam sub aspectu Medusa. Tertio, prudenter additur, quod cum tres Gorgones fuerint (per quas bella repræsentantur), Perseus illam delegerit quæ fuerit mortalis; hoc est, bellum ejus conditionis quod confici et ad exitum perduci posset; nec vastas aut infinitas spes persecutus est. Instructio autem Persei ea est, quæ ad bellum unice confert, et fortunam fere trahit. Accepit enim celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et providentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alæ illæ celeritatis talares, non axillares, fuerint, atque pedibus non humeris additæ: quia non tam in primis belli aggressibus, quam in eis quæ sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur: nullus enim error in bellis magis frequens est, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initorum alacritati non respondent. Etiam illa providentiæ divisio (nam de galea Plutonis, quæ homines invisibiles reddere solebat, parabola manifesta est) in

1 debet. Ed. 1609.

geniosa videtur, de scuto et speculo; neque enim ea providentia solum adhibenda est quæ cavet instar scuti, sed illa altera per quam hostium vires et motus et consilia cernuntur, instar speculi Palladis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo, restat aliud quiddam maximi per omnia momenti antequam incipiatur bellum, nimirum ut divertat ad Græas. Grææ autem proditiones sunt; bellorum scilicet sorores, non germanæ illæ quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proditiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est; ut canæ a nativitate sint et tanquam vetulæ; propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem vis (antequam in manifestam defectionem erumpant) aut in oculo aut in dente est. Omnis enim factio a statu quopiam alienata, et speculatur et mordet. Atque hujusmodi oculus et dens tanquam communis est. Nam quæ didicerunt et noverunt, fere per manus factionis ab uno ad alterum transeunt et percurrunt. Et quod ad dentem attinet, uno fere ore mordent, et similem cantilenam canunt, ut si unum audias omnes audias. Itaque Perseo conciliandæ sunt istæ Grææ, ut oculum et dentem ei commodent oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos, et invidiam conflandam, et animos hominum sollicitandos. His itaque dispositis et præparatis, sequitur ipsa belli actio. In ea Medusam dormientem invenit. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum et securitati propiorem. Atque nunc tandem speculo Palladis opus est; plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt; sed in ipso periculi articulo præcipuus est usus speculi, ut modus periculi cernatur, terror non offundatur (quod per illum intuitum capite averso sig

:

« AnteriorContinuar »